Obrazy na stronie
PDF
ePub

9. Convenientibus cunctis ex | Israël, ut appareant in conspectu Domini Dei tui, in loco quem elegerit Dominus, leges verba legis hujus coram omni Israël, audientibus eis. v. 11, Vide Josue 8. 34.

Ascenditque rex (Josias ) templum Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo sacerdotes et prophetæ, et omnis populus à parvo usquè ad magnum legitque cunctis audientibus omnia verba libri fœderis, qui inventus est in domo Domini. 4. Reg. 23. 2.

Et legerunt in libro legis Dei distinctè et apertè ad intelligendum: et intellexerunt, cùm legeretur. 2. Esdr. 8. 8. Vide v. 3. et 18.

Et consurrexerunt ad standum (filii Israël): et legerunt in volumine legis Domini Dei sui, quater in die, et quater confitebantur, et adorabant Deum suum. Ibid. 9. 3.

Lex nova Christianorum consistit potissimum in

caritate.

Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos; et orate pro persequentibus et calumniantibus vos : ut sitis filii Patris vestri, qui in cœlis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos, etc. Matth. 5. 44. 45. Item Luc. 6. 27.

Omnia ergò quæcunque

vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et Prophetæ. Ibid. 7. 12.

Magister, quod est mandatum magnum in lege? (Legis doctor sic interrogavit Jesum, tentans eum). Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in totâ animâ tuâ, et in totâ mente tuâ. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic Diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet, et Prophetæ. Ibid 22. 36. et seq. Item, Deut. 6. 5. Marc. 12, 30. 31. Luc. 10. 27,

[ocr errors]

Mandatum novum do vobis: Ut diligatis invicem, etc. In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem Jean. 13. 34. 35.

Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergò legis est dilectio. Rom. 13. 10.

Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Galat. 5. 14.

Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Ibid. 6. 2.

Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientiâ bonâ, et fide non fictâ. 1. Tim. 1. 5.

LIBER VITE.

Ait Moyses ad Dominum deprecans pro populo, qui ado

[blocks in formation]

Deleantur de libro viventium: et cum justis non scribantur. Psal. 68. 29.

Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et cæteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ. Philipp. | 4. 3.

Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitæ, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram Angelis ejus. Apoc. 3. 5.

Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitæ ; et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris secundum opera ipsorum. Ibid. 20. 12.

Non intrabit in eam (civitatem) aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni. Ibid.

21. 27:

LIBERALITAS.

Liberaliter egit Moyses defendendo filias Jethro à pastoribus, qui cas adaquare pecora non sinebant, Exod.

2. 17.

Filii Israël mente promptissimâ atque devotâ obtulerunt quidquid ad faciendum opus tabernaculi, et ad cultum et vestes sanctaserat necessarium. Ibid. 36. 2. 4. Sequitur versus: Undè artifices venire compulsi, dixerunt Moysi: Plus offert populus, quàm necessarium est. v. 4. 5.

Obtenta victoria de Amalecitis, David misit dona de prædâ senioribus Juda, proximis suis, dicens: Accipite benedictionem, etc. 1. Reg.

30. 26.

[merged small][ocr errors]

Fugienti David à facie Absalom, Sobi - et Machir — et Berzellai obtulerunt ei multa exercitui necessaria frumentum, et hordeum, et farinam, etc. Ibid. 17. 27.

Berzellai astitit David, quandò fugiebat à facie Absalom; et obtentâ victoria, David retinuit filiium illius de familiâ suâ, Ibid 19. 38.

Vide et MIsericordia. Regina Saba multa obtulit Rebecca filia Bathuel, valde Salomoni; et Salomon dedit liberaliter respondit famulo ei omnia, quæ petiit, exceptis Abraha, dicens: Bibe, do-his, quæ ultrò obtulit illi mu

mine mi. Gen. 24. 18.

nere regio. 5. Reg. 10. 10. at 13.

Quidam boni viri de Israël | captivos judæos vestierunt, et illos, qui ambulare non poterant, imposuerunt jumentis, et duxerunt ad fratres corum. 2, Paral. 28. 15.

Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quæ tulerat Nabuchodonosor, et remisit ea in Jerusalem. Fuerant autem omnia vasa aurea et argentea, quinque millia quadringenta. 1. Esdr. 1. 7.et 11. Redeuntes de Babylone filii Juda, spontè obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo, secundùm vires suas. Ibid. 2. 68. 69.

Præcepit rex Darius, ut ædificaretur in Jerusalem domus Dei, et darentur sumptus de arca regiù, licèt quidam amuli opus impedire per litteras laborarent. Ibid. 6. 3. et 8. Rex Artaxerxes liberaliter se habuit erga Nehemiam venientem in Judæam, et dedit ei epistolas, quas petierat. 2. Esdr. 2. 1. usque ad 10.

Nehemias valdè liberalis legatus fuit, qui populum vectigalibus et exactionibus non gravavit, et his, ad quos venit, plurima bona fecit. Ibid. 5. 10. et 15. et seq.

Tobias omnia, quæ habere poterat, quotidiè concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiri studebat, esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat. Tob. 1.3. Raguel tradidit Tobia ju

niori Saram, et dimidiam partem omnis substantiæ suæ, etc. Ibid. 10. 10.

Tobias junior et senex multùm fuerunt grati Raphaeli, quem hominem putabant, et valdè benè recognoverunt beneficia ab eo recepta. Et proptereà pater et filius dimidiam partem omnium, quæ habebant, illi liberaliter obtulerunt. Ibid. 12. 5.

Rex Assuerus jussit convivium præparari permagnificum

pro conjunctione et nuptiis Esther. Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Esther. 2. 18.

Videns rex Assuerus reginam Esther, dixit ei: Quid vis, Esther regina? quæ est petitio tua ? etiamsi dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi. Ibid. 5. 3.

Quæsivit rex, quantùm honoris ac præmii consecutus esset Mardochæus pro fide quam erga ipsum servavit: et cùm intelligeret, eum nihil accepisse mercedis, fecit eum magnificè honorari. Ibid. 6. 3. et seq.

Ità ut Seleucus rex Asiæ de reditibus suis præstaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes, 2. Mach. 3. 3.

Pater in cælis solem suum oriri facit super bonos, et malos : et pluit super justos et injustos Matth. 5. 45.

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Idem Tobias, cùm se citò crederet moriturum, piè et pulcherrimè, imò salubriter

Discipuli, audientes famem magnam futuram in universo orbe, proposuerunt singuli, prout quis habebat, in minis-instruxit eumdem suum filium. terium mittere habitantibus in Judæâ fratribus: quod et fecerunt. Actor. 11. 29. 30.

LIBERORUM ERUDITIO.
Vide FILII ET FILIE.

Audiens Jacob somnia filii sui Joseph, increpavit eum, ne contra se fratrum suorum invidiam suscitaret. Gen. 37.

10.

Negligentiam filiorum suorum arguebat Jacob, audiens quòd alimenta venderentur in Ægypto. Ibid. 42. 1.

Ibid. c. 4. Vide per totum Caput, et c. 14. v. 10. et seq. ubi, instante morte, filium, et nepotes similiter piissimè in

struxit.

Parentes Sara uxoris junio ris Tobiæ dimiserunt filiam suam cùm piissimâ instructio ne. Ibid. c. 10. Monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, et se ipsam irreprehensibilem exhibere. v.

13.

Magnam sollicitudinem gePræcepit Dominus per Moy-rebat Job de liberis suis sancsen, ut filii Israël docerent tificans illos, et offerens holofilios suos ea, quæ ipsi vide-causta pro singulis, ne fortè rant. Deut. 4. 9. peccassent. Job 1. 5.

Contumax filius et proter- Parentes enim illius (Susanvus, et parentum imperio obe-na) cùm essent jasti, erudiedire contemnens, præcipitur runt filiam suam secundùm à Moyse per populum lapidari. legem Moysi. Dan. 13. 3. Ibid. 21. 18. et seq. Cum appropinquarent dies

Mathathiæ moriendi, filios suos salubriter, piissimè, et pulcherrimè instruxit, et contra impios animavit. 1. Mach. 2. 49. et seq.

Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ patientes et pereuntes septem suos filios sub unius diei tempore conspiciens singulos illorum hortabatur voce patria et piâ fortiter, repletâ sapientiâ, et femnineæ cogitationi masculinum animum inserens. 2. Mach. 7. 20. Vide et versus sequentes.

LIBERTA S.

Libertas evangelica.

Si vos manseritis in sermone meo, verè discipuli mei eritis: et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Joan. 8. 31. Si ergò vos Filius liberaverit, verè liberi eritis. v. 36.

Liberati autem à peccato, servi facti estis justitiæ. Rom. 6. 18.

Lex enim spiritûs vitæ in Christo Jesu liberavit me à lege peccati et mortis. Ibid. 8. 2. Quia et ipsa creatura liberabitur à servitute corruptionis, in libertatem gloriæ filiorum Dei. v. 21.

Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. 2. Cor. 3. 17.

Vos enim in libertatem vocati estis, fratres tantùm ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spi

[ocr errors]

ritûs servite invicem. Gal. 5. 13. Vide 1. Petr. 1. 18. et c. 2. 16. Item. 2. Petr. 2. 19.

Ad Deum ordinatur.

Liberati autem à peccato, servi facti estis justitiæ. Rom. 6. 18. Cùm enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ. Quem ergò fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nàm finis illorum mors est. Nunc verò liberati à peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem verò vitam æternam. v. 20. et seq.

Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini. Similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. 1. Cor. 7. 22.

Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantùm ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritûs servite invicem. Galat. 5. 13.

Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in eâ, non auditor obliviosus factus, sed factor operis : hic beatus in facto suo erit. Jacob. 1. 25.

Sic loquimini, et sic facite: sicut per legem libertatis incipientes judicari. Ibid. 2. 12.

Quia sic est voluntas Dei, ut benè facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: quasi liberi, at non quasi velamen habentes

« PoprzedniaDalej »