Obrazy na stronie
PDF
ePub

et hymnis, et canticis spiritualibus, in gratiâ cantantes in cordibus vestris Deo. Coloss. 3. 16.

Per ipsum ergò (Christum) offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. Hebr. 13. 15.

crificia offerenda pro homine leprâ infecto, præscribuntur.

Lepram mittit Deus propter

peccata.

Dixit Deus Moysi: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cùm misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. Aaron et Maria in mitis

Tristatur aliquis vestrûm ? oret. Æquo animo est? psallat.simum Moysen murmurant,

Jac. 5. 13.

LECTIO.

Post industriam sequetur sapientia. Eccles. 10. 10.

Qui legit, intelligat. Matth. 24. 15. Vide Marc. 13. 14.

Omni autem, cui multùm est datum, multùm quæretur ab eo et cui commendaverunt multùm, plus petent ab eo. Luc. 12. 48.

Verbum Christi habitet in vobis abundanter. Coloss.3.16.

Attende lectioni, et exhortationi, et doctrinæ. Noli ne... gligere gratiam, quæ in te est, etc. 1. Tim. 4. 13. 14.

Omnis Scriptura divinitùs inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, etc. 2. Tim. 3. 16.

Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. Jac. 4. 17.

LEPRA.

Lepra quomodò cognoscatur.

Describitur lepra, quomodò cognoscatur. Lev. c. 13. Et c.

apud quos Deus Moysen laudat à familiaritate erga Dominum. Maria leprâ percussa, et septem diebus à populo separata, sanitati restituitur. Num. c. 12.

gis Syriæ erat vir magnus apud Naaman princeps militiæ redominum suum, et honoratus: per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ erat autem vir fortis, sed leprosus. 4. Reg.5.1.

Dixit Eliseus Giezi servo

suo: Quia nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes, ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos et ancillas lepra Naaman adhærebit tibi, et semini tuo usquè in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix. Ibid. v. 26. et 27.

Percussit autem Dominus regem (Azariam), et fuit leprosus usquè in diem mortis suæ, et habitabat in domo liberâ seorsùm. Ibid. 15. 5. Vide 2. Paral. 26. 21.

Non est tui officii, Ozia (dixerunt ei sacerdotes), ut

14. ratio lepræ curandæ, et sa-adoleas incensum Domino, sed

sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium : egredere de Sanctuario, ne contempseris: quia non reputabitur tibi in gloriam hoc à Domino Deo. Iratusque Ozias, tenens in manu thuribulum, ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus, in domo Domini super altare thymiamatis, etc. 2. Paral. 26. 18. 19. et 20. Fuit igitur Ozias rex leprosus usquè in diem mortis suæ, et habitavit in domo separata plenus leprâ, ob quam ejectus fuerat de domo Domini. v. 21.

Lepra mundatur.

Retrahe (ait Dominus Moysi) manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterùm, et erat similis carni reliquæ (cùm prius esset leprosa instar nivis). Exod. 4. 7. Vide Num.

12. 15.

Descendit (Naaman). et lavit in Jordane septiès juxtà sermonem viri Dei (Elisei): et restituta est caro ejus, sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. 4. Reg. 5. 14.

Cùm autem descendisset (Jesus) de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ et eccè leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. Et extendens Jesus manum suam, tetigit eum, dicens, Volo: Mundare. Et con

festim mundata est lepra ejus. Matth. 8. 1. et seq.

Cùm ingrederetur (Jesus) quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt à longè, et levaverunt vocem, dicentes : Jesu præceptor, miserere nostri. Quos, ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus: et factum est, dùm irent, mundati sunt. Luc. 17, 12. et seq.

Leprosorum segregatio.

Omni tempore, quo leprosus est, et immundus, solus habitabit extra castra. Lev. 13. 46.

Præcipe (ait Dominus Moysi) filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo. Num. 5. 2.

Percussit autem Dominus regem (Azariam), et fuit leprosus usquè in diem mortis suæ, et habitabat in domo liberà seorsùm Joathan verò filius regis gubernabat palatium, etc. 4. Reg. 15. 5.

LEVITE,

Levitarum habitatio, jus, et sustentatio.

Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant resi dui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanc

tum Sanctorum est. Lev. 10. 12. Vide c. 2.3.

Ædes Levitarum, quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi si redemptæ non fuerint, in Jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël. Subur

non ve

bana autem eorum neant, quia possessio sempiterna est. İbid. 25. 32. et seq.

Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis. Num. 18. 21. Solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi, legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt, decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi. v. 23. et 24. Vide integrum Caput.

Præcipe filiis Israël (ait Dominus ad Moysen), ut dent Levitis de possessionibus suis, urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum: ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis. Ibid. 35. 2. Vide Jos.

21. 2.

Ibi (scilicet in terrâ, quam | Dominus daturus est vobis) epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestræ, famuli et famulæ, atque Levites, qui in urbibus vestris commoratur. Deut. 12. 12. Ca

ve (dixit Dominus populo Israel), ne derelinquas Levitem in omni tempore, quo versaris in terrâ. v. 19. Vide c. 10. 8. et g.

Cave, ne derelinquas eum (Levitem, qui intra portas tuas est), quia non habet aliam partem in possessione tuâ. Ib. 14. 17. Vide v. 29. et c. 18. 1.

Tolles (dixit Dominus populo Israel) de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum, quem Dominus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus. Ibid. 26. 2. Vide v. 12. et 13.

Tribui autem Levi non dedit possessionem, sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi. Josue 13. 14. Tribui autem Levi non dedit possessionem: quoniàm Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus, ut locutus est illi. v. 33. Vide c. 18. 7.

Levitis assignantur civitates quadraginta octo cum suburbanis, et completâ Dei promissione, requies datur filiis Israël. Ibid. c. 21.

Et statuemus (dicunt qui fœdus cum Deo initum servarunt) super nos præcepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domûs Dei nostri, ad panes propositionis, et ad sacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiternum in Sabbatis, etc. 2. Esdr. 10. 32.

33. Et primitias ciborum nostrorum, et libaminum nostrorum, et poma omnis ligni, vindemia quoque, et olei afferemus sacerdotibus in gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terræ nostræ Levitis. Ipsi Levitæ decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum. v. 37. Vide et versus sequentes. Item c. 13. 10.

In totâ animâ tuâ time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica. In omni virtute tuâ dilige eum, qui te fecit, et ministros ejus ne derelinquas. Honora Deum ex totâ animâ tuâ, et honorifica sacerdotes. illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum, et purgationis, etc. Eccli. 7. 31. et

seq.

Da

Divisio terræ sanctæ in duodecim tribus: ubi sint primitiæ, et sanctuarium locus sacerdotum et Levitarum mensura civitatis in quadro cum suburbanis: possessio principis, etc. Ezech. c. 48.

Levitarum ministerium et officium. Dixit quoque Dominus ad Aaron: Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quandò intrabitis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia præceptum est in generationes vestras. Lev. 10. 8. Vide Deut. 10. 8. Jos. 3. 6.

neque pones summam eorum cum filiis Israël : sed constitue eos super tabernaculum testimonii, et cuncta vasa ejus, et quidquid ad ceremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum, et omnia utensilia ejus : et erunt in ministerio, et per gyrum tabernaculi metabuntur. Num. 1. 49. 50.

Levitæ in tabernaculi ministerium assumpti numerantur, cum suis principibus et ministeriis, et loco primogenitorum Israël suscipiuntur: reliqua primogenita numerum Levitarum excedentia, pretio redimuntur. Ibid. c. 3.

Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas, à trigesimo anno et suprà, usquè ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur, ut stent, et ministrent in tabernaculo fœderis. Ibid. 4. 1.

Candelabri et lucernarum situs ac forma, ætasque et consecratio Levitarum. Ibid. c. 8. Vide Josue 3. 6.

Dixitque Dominus ad Aaron: Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstòque sint, et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. Ibid. 18. 1. Solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et porta

Tribum Levinoli numerare, tibus peccata populi : legiti

mum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt, decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi. v. 23. et 24.

Genealogia filiorum Levi et quos ex eis constituerit David cantores ac ministros in domo Domini, etc. 1. Paral. c. 6.

In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israël, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus. 2. Par. 19. 8. Erunt in sanctuario meo æditui, et janitores portarum domûs, et ministri domûs: ipsi mactabunt holocausta, et victimas populi: et ipsi stabunt in conspectu eorum, ut ministrent eis. Ezech. 44. 11.

Levitas assumit sibi in ministerium Deus ex primogenitis Israël.

[blocks in formation]

Levite puniunt peccatum erecti vituli.

Ob vitulum adoratum Moyses Deum precatur, tabulas frangit, vitulum comburit, et Aarone objurgato, idololatras occidi jubet, cæterisque veniam impetrat, etc. Exod. c. 32.

Levitæ expelluntur ex Israël.

Sacerdotes autem et Levitæ, qui erant in universo Israël, venerunt ad eum de cunctis se

dibus suis (scilicet ad Roboam), relinquentes suburbana, et pos

sessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem : eò quòd abjecisset eos Jeroboam, et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur. 2. Paral. 11. 13. 14.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »