Obrazy na stronie
PDF

sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron , qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium : egredere de Sanctuario, ne contempseris : quia non reputabitur tibi in gloriam hoc à Domino Deo. Iratusque Ozias, tenens in manu thuribulum, ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus, in Ä Domini super altare thymiamatis, etc. 2. Paral. 26. 18. 19. et 2o. Fuit igitur Ozias rex leprosus usquè in diem mortis suæ, et habitavit in domo separata plenus leprâ, ob quam ejectus fuerat de domo Domini. v. 2 1.

Lepra mundatur.

Retrahe(ait Dominus Moysi) manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterùm, et erat similis carni reliquæ (cùm prius esset leprosa instar mivis). Eaeod. 4. 7. /ide Num. 12. 15. Descendit (Naamam). etlavit in Jordane septiès juxtà sermonem viri Dei (Elisei) : et restiiuta est caro ejus, sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. 4. Reg. 5. 14. Cùm aulem descendisset (Jesus) de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ : et eccè leprosus veniens , adorabat eum , dicens: Domine, si vis, potes me mundare. Et extendens Jesus manum suam , tetigit eum, dicens, Volo : Mundare. Et con

festim mundata est lepra ejus. Matth. 8. 1. et seq.

Cùm ingrederetur ( Jesus) quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt à longè, et levaverunt vocem , dicentes : Jesu præceptor, miserere nostri. Quos, ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus: et factum est, dùm irent, mundati sunt. Luc. 17, 1 2. et seq.

Leprosorum segregatio.

Omni tempore, quo leprosus est, et immundus, solus habitabit exlra castra. Lcv. 15. 46.

Præcipe (ait Dominus Moysi) filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollulusque est super mortuo. Vum. 5. 2.

Percussit autem Dominus regem (Azariam), et fuit leprosus usquè in diem mortis suæ, et habitabat in domo liberâ seorsùm : Joathan verò filius regis gubernabat palatium, etc.

4. Reg. 15. 5.

[ocr errors][merged small][merged small]

tum Sanctorum est. I.ev. 1 o. m ». /ide c. 2. 5. Ædes Levitarum, quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi : si redemptæ non fuerint, in Jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël. Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est. Ibid. 25. 52. et seq. Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis. Num. 18. 9 1. Solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi, legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihilaliud possidebunt, decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi. v. 23. et 24. /ide integrum Caput. Præcipe filiis Israël (ait Dominus ad Moysen ), ut dent Levitis de possessionibus suis, urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis. Ibid. 55. 2. /ide Jos. 2 1. 2. Ibi (scilicet in terrâ, quam Dominus daturus est vobis) epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestrae, famuli et famulæ, atque Levites, qui in urbibus vestris commoratur. Deut. 1 2. 12. Ca

ve ( diaeit Dominus populo Israël), ne derelinquas Levitem in omni tempore, quo versaris in terrâ. v. 1 9. /ide c. 1 o. 8. et 9. Cave, ne derelinquas eum ( Levitem , qui intra portas tuas est), quia non habet aliam partem in possessione tuâ. Ib. 1 4. 1 7. /ide v. 29. et c. 18. 1. Tolles (diaeit Dominus populo Israel) de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum, quem Dominus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus. Ibid. 26. 2. /ide v. 12. et 15. Tribui autem Levi non dedit possessionem, sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi. Josue 15. 1 4. Tribui autem Levi non dedit possessionem : quoniàm Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus, ut locutus est illi. v. 55. Vide c. 18. 7. Levitis assignantur civitates quadraginta octo cum suburbanis, et completâ Dei promissione , requies datur filiis Israël. Ibid. c. 9 1. Et statuemus (dicunt qui fædus cum Deo initum servarunt) super nos præcepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domùs Dei nostri, ad panes propositionis, et ad sacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiternum in Sabbatis, etc. a. Esdr. 1 o. 59.

55. Et primitias ciborum nostrorum, et libaminum nostrorum, et poma omnis ligni, vindemiæ quoque, et olei afleremus sacerdotibus in gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terrae nostræ Levitis. Ipsi Levitæ decimas accipient ex omniBus civitatibus operum nostrorum. v. 57. /ide et versus sequentes. Item c. 15. 1 o. In totâ animâ tuâ time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica. In omni virtute tuâ dilige eum, qui te fecit, et ministros ejus ne derelinquas. Honora Deum ex toiâ animâ tuâ, et honorifica sacerdotes. — Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum , et purgationis, etc. Eccli. 7. 51. et seq. Divisio terræ sanctæ in duodecim tribus : ubi sint primitiae, et sanctuarium : locus sacerdotum et Levitarum : mensura civitatis in quadro cum suburbanis : possessio principis, etc. Ezech. c. 48.

Levitarum ministerium et officium.

Dixit quoque Dominus ad Aaron : Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quandò intrabitis in tabernaculum testimonii, ne moriamini : quia præceptum— est in generationes vestras. Lev. 1 o. 8. /ide Deut. 1 o. 8. Jos. 5. 6.

Tribum Levinoli numerare,

neque pones summam eoruni cum filiis Israël : sed constìtue eos super tabernaculum testimonii, et cuncta vasa ejus, et quidquid ad ceremonias pertinet. '; portabunt tabernaculum, et omnia utensilia ejus: et erunt in ministerio, et per gyrum tabernaculi metabuntur. Num. 1. 49. 5o. I.evitae in tabernaculi ministerium assumpti numerantur, cum suis principibus et ministeriis, et loco primogenitorum Israël suscipiuntur : reliqut primogenita numerum LevitaTum eaccedentia, pretio redimuntur. Ibid. c. gr Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas, à trigesimo anno et suprà, usquè ad quinquagesimum annum , omnium qui ingrediuntur, ut stent, et minisirent in tabernaculo fœderis. Ibid. 4. 1. Candelabri et lucernarum situs ac forma, ætasque et consecratio Levitarum. Ibid. c. 8. Vide Josue 5. 6. Dixitque Dominus ad Aaron: — Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstòque sint, et ministrent tibi : tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. Ibid. 18. 1. Solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et porta* tibus peccata populi : legi

mum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt, decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi. v. 25. et 24.

Genealogia filiorum Levi et quos eae eis constituerit David cantores ac ministros in domo Domini, etc. 1. Paral. c. 6.

In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israël, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus. 2. Par. 1 9. 8.

Erunt in sanctuario meo æditui, et janitores portarum domûs, et ministri domùs : ipsi mactabunt holocausta, et victimas populi : et ipsi stabunt in conspectu eorum, ut ministrent eis. Ezech. 44. 1 1.

Levitas assumit sibi in ministerium Deus primogenitis Israël.

Ego tuli Levitas à filiis Israël pro omni primogenito , qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei. Num. 5. m 2. Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexùs masculini de filiis Israël ab uno mense et suprà, et habebis summam eorum. Tolles«que Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël. v. 4o. vide c. 8. 6.

[blocks in formation]

illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit, etc. v. 6.

Leacdecem mandatorum datur Moysi.

Moyses Decalogum à Domino auditum territo populo narrat: et terreum , ac lapideum de insectis lapidibus altare fieri jubet, ad quod non sit per gradus ascendendum. Eaeod. c. 20. * Præceptorum Decalogi repetitio et caeplanatio, et de tiamore filiorum Israël cum Dei vocem audissent, et montem ardere vidissent. Deut. c. 5.

Legis tabulæ dantur.

Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai (scilicet !e diei Sabbati observatione, etc.), duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei. Eacod. 5 1. 18. /ide et c. 52. 1 5.

Hæc verba locutus est dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis, voce magnâ (scilicet præceptorum Decalogi repetitio et ea planatio), nihil addens ampliùs, et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi (Moysi). Deut. 5. 22. /ide et

c. 9. 1 o. I.egis tabulæ franguntur.

0b vitulum adoratum Moy

ses Deum precatur, tabulas frangit, vitulum comburit, et Aarone objurgato, idololatras occidi jubet, cæterisque reniam impetrat, etc. Eaeod. c. 52. (Loquitur Moyses de hâc i!lorum idololatrid.). Cùmque demonte ardente descenderem, et duas tabulas fœderis utrâque temerem manu, vidissemque vos peccâsse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat : projeci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro. Deut. g.

15. et seq. Dantur aliæ tabulae legis.

Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus. Fuit ergò ibi cum Domino Moyses 4o dies et 4o noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem. Eaod. 54. 27. 28.

In tempore illo dixit Dominus ad me ( Moysen ) : Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt: et ascende ad me in montem : faciesque arcam ligneam, et scribam in tabulis verba , quæ fuerunt in his, quas antè confregisti, ponesque eas in arcâ. Feci igitnr arcam de lignis Selim. Drat. 1 o. 1. et seq. /ide Earod.34.1

« PoprzedniaDalej »