Obrazy na stronie
PDF
ePub

Domine, Domine, quis sustinebit? Pal. 129. 3.

Non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Psal. 142. 2.

Quis potest dicere: Mundum est cor meum, purus sum à peccato? Prov, 20. 9. Vide Sap.

12. 20.

Non est enim homo justus in terrâ, qui faciat bonum, et non peccet. Eccles. 7. 21.

A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt : oculus non vidit, Deus absque te: quæ præparâsti expectantibus te. Isa. 64. 4.

Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide, quia malum et amarum est, reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem met apud te, dicit Dominus Deus exercituum (filiis Israël et Juda). Jerem. 2. 19.

Tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te: faciam enim consummationem in cunctis Gentibus in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius (ait Dominus populo Israël), etc. Ib. 30. 11.

Periit sanctus de terrâ, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum ad mortem venatur. Michael 7. 2. Vide Nahum 1. 5.

Dimitte nobis debita nostra,

sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Matth. 6. 12. Vide c. 15. 19.

Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit: dimitte illi. Luc. 17. 3. Sic vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite, Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.v.10.

Quid ergò? præcellimus eos (scilicet Judæos)? Nequaquàm. Causati enim sumus, Judæos, et Græcos omnes sub peccato esse, sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam : non estintelligens, non est requirens Deum. Rom. 5. 9. 10. 11. omnes enim peccaverunt, et egent gloriâ Dei. v. 23. Vide Ephes.

2. 3.

Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Galat. 3. 22.

Si dixerimus, quoniàm peccatum non habemus; ipsí nos seducimus, et veritas in nobis non est. 1. Joan. 1. 8.

Justi benè ordinantur erga Deum.

Et tenebit justus viam suam. Job 17. 9.

Justificationem meam, quam cæpi tenere, non deseram. Ibid. 6.

27.

Lex Dei ejus in corde ipsius (scil. justi). Psal. 36. 31.

Paratum cor ejus (scil. justi) sperare in Domino. Psal. 111.7. Simplicitas justorum diriget

eos et supplantatio perversorum vastabit illos Prov. 11. 3. Turris fortissima nomen Domini: ad ipsum currit justus, et exaltabitur. Ibid. 18. 10. Sunt justi atque sapientes: et opera eorum in manu Dei. Eccl.

9. 1.

Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam: in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domûs Israël: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit et hominem non contristaverit: pignus debitori reddiderit: per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit: ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum in præceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem : hic justus est, vitâ vivet, ait Dominus Deus. Ez. 18.5.et seq. Si scitis, quoniam justus est (Deus), scitote, quoniàm et omnis qui facit justitiam, ex ipso natus est. 1. Joan. 2. 29. Erga proximum in verbo.

Dixit Jacob ad Laban: Respondebit que mihi cras justitia mea. Gen. 30. 33.

Os justi meditabitur sapientiam et lingua ejus loquetur judicium. Psal. 36. 30.

Vena vitæ, os justi : et os impiorum operiet iniquitatem. Prov.

10. 11.

Argentum electum lingua justi.-Labia justi erudiunt plurimos. v. 20. et 21. Os justi parturiet sapientiam. - Labia justi considerant placita. v. 31. et 32. Justus, prior est accusator suf. Ibid. 18. 17.

Opere

Abraham volens separari à Loth nepote suo, dedit ei optio nem, ut eligeret partem, quam vellet: et sic pulchrè poterit partitio fieri, ut major dividat, et minor eligat. Gen. 13. 9.

Testimonio Domini justam rem postulaverant filiæ Salphaad, quæ in hæreditate paterna succedere à Moyse petierunt. Num. 27. 6. Constituit David, et quasi pro lege habitum est, ut æqua esset pars descendentis ad prælia, et remanentis ad sarcinas. 1. Reg 30. 24. 25.

Audiens Tobias vocem hædi, dixit: Videte, ne fortè furtivus sit : reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere. Tob. 2. 21.

Opus justi ad vitam : fructus autem impii ad peccatum. Prov. 10. 16.

Cogitationes justorum, judicia. Ibid. 12. 5.

Noli esse justus multùm : neque plus sapias, quàm necesse est. Eccles. 7. 17.

Plenè remunerantur, quantùm

ad se et contrà. Rex Adonibezec comprehensus à filiis Israël, dixit: Septuaginta reges, amputatis manuum ac pedum summitatibus, colligebant sub mensâ meâ ciborum reliquias: sicut feci, ità reddidit mihi Deus. Judic. 1.7. Adducto Agag rege Amalec coram Samuele, ei ait Samuel, Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. 1. Reg. 15. 33.

[ocr errors]

Dixit David ad Saül, qui eum injustè persequebatur : Dominus autem reiribuet unicuique secundùm justitiam suam. Ibid. 26. 23.

David noluit accipere gratis ab Areuna Jebusco aream, quam habere volebat, sed justo pretio mediante. 2.Reg. 24.24.

Præcepto regis Assueri superbus et iniquus Aman suspensus est in illo eodem patibulo, quod ipse paraverat Mardochæo, et hostes Judæorum eodem die ab ipsis Judæis occisi sunt, quo Judæos illi occidere putaverunt. Esther c.

7. et 8.

Et retribuet mihi Dominus secundùm justitiam meam : et secundùm puritatem manuum mearum retribuet mihi. Psal. 17.21. Vide v. 25.Item 2.Reg. 22. 21. et 25.

Multæ tribulationes justorum. Custodit Dominus omnia ossa eorum. Psal. 33. 20. 21.

Justus ut palma florebit : sicut cedrus Libani multiplicabitur. Psal. 91. 13.

Lux orta est justo, et rectis corde lætitia. Lætamini, justi, in Domino : et confitemini memoriæ sanctificationis ejus. Psal. 96. 11. 12.

Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et cres cit usquè ad perfectam diem. Prov. 4. 18.

Benedictio Domini super caput justi. etc. Ibid. 10. 6. Desiderium suum justis dabitur, etc. v. 24.

Justitia rectorum liberabit eos, etc. Ibid. 11. 6. Justus de angustiâ liberatus est: et tradetur impius pro co. v. 8. Fructus justi lignum vitæ. v. 30. Vide v. 5. et 25. et 31.

Non contristabit justum quidquid ei acciderit, etc. Ibid.

12. 21.

Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis, etc. Sap. 3. 1.

Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit. Ibid. 4. 7.

Tunc stabunt justi în magnâ constantiâ adversùs eos qui se angustiaverunt: et qui abstulerunt labores eorum. Ibid. 5. 1. Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. Ideò accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini:

quoniam dextera sua teget eos, in montibus miserabili obitu vitâ functus est. Ibid. 9. 28.

etc. v. 16. et 17.

Dicite justo, quoniàm benè, quoniàm fructum adinventionum suarum comedet, etc. Isa. 3. 10.

Contrà Babylonem prophetans Jeremias, ait: Reddite ei secundùm opus suum: juxta omnia, quæ fecit, facite illi. Jerem. 50. 29.

Justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. Ezech. 18. 20.

Jubente Dario rege, viri, qui accusaverant Danielem, missi sunt in lacum leonum, et non pervenerunt usquè ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. Dan. 6. 24.

Fecit populus duobus presbyteris, qui iniquè accusaverant Susannam, Sicut malè egerant adversis proximum et interfecerunt eos. Ibid. 13. 61. 62. In codem loco, in quo Andronicus injustè occiderat Oniam summum sacerdotem, fecit eum vitâ privari, purpurâ prius exutum, Antiochus. 2. Mach. 4. 34. et 38.

Impius Jason, qui inscpultos multos abjecerat, ipse et illamentatus, et insepultus abjicitur, nec propriam, nec peregrinam habens sepulturam. Ibid.

10.

Antiochus homicida et blasphemus pessimè percussus, et ut ipse alios tractaverat, peregrè

|

[ocr errors]

Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Matth. 13. 43. Vide Dan. 12. 3.

A servo nequam, qui noluit dimittere conservo suo centum denarios, meritò repetiit dominus universum debitum, quod liberaliter priùs dimiserat illi. Ibid. 18. 34.

Justi autem (ibunt) in vitam æternam. Ibid. 25. 46.

Ad prolem.

Junior fui, etenim senui: et non vidi justum derelictum, nec semen cjus quærens panem. Totâ die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit, etc. Psal. 36. 25. 26.

Semen autem justorum salvabitur. Prov. 11. 21. Desiderium justorum omne bonum est, etc. v. 23.

Justus, qui ambulat in simplicitate suâ, beatos post se filios derelinquet. Ibid. 20. 7.

Sed illi viri misericordiæ sunt, quorum pietates non defuerunt. Cum semine eorum permanent bona hæreditas sancta nepotes eorum, etc. Eccli. 44. 10. et seq.

Ad famam.

In memoriâ æternâ erit justus. Psal. 111. 7.

Memoriâ justi cum laudibus: et nomen impiorum putrescet. Prov. 10. 7.

Et nomen eorum vivit in

generationem et generationem. Eccli. 44. 14.

Et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria. Ibid. 46. 15.

Ad substantiam temporalem.

Si declinavit gressus meus de viâ, et si secutum est oculos meos cor meum, et siin manibus meis adhæsit macula seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. Job 31. 7. 8. Justi autem hæreditabunt terram. Psal. 36. 29.

Qui enim recti sunt, habitabunt in terrâ, et simplices permanebunt in eâ. Impii verò de terrâ perdentur : et qui iniquè agunt, auferentur ex eâ. Prov. agunt, auferentur ex câ. Prov.

2. 21. 22.

Egestas à Domino in domo impii habitacula autem justorum benedicentur.Ibid.3.33.

Non affliget Dominus fame animam justi: et insidias impiorum subvertet. Ibid. 10. 3. Vide v. 2.

Domus impiorum delebitur; tabernacula verò justorum germinabunt. Ibid. 14. 11.

Domus justi plurima fortitudo, etc. Ibid. 15. 6.

Sunt justi, quibus ( multa ) mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum: et sunt impii, qui ità securi sunt, quasi justo

rum facta habeant. Eccles. 8. 14. Justos mali abominantur. Considerat peccator justum, etc. Psal. 36. 32.

Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi: neque vastes requiem ejus. Prov. 24. 15.

Abominantur justi virum impium et abominantur impii eos, qui in rectâ sunt viâ. Ibid. 29. 27.

Circumveniamus ergò justum, quon'àm inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, legis, et diffamat in nos peccata et improperat nobis peccata disciplinæ nostræ. Sap. 2. 12.

Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis sunt viæ ejus. v. 15. est aliis vita illius, et immutatæ

Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo : et viri misericordiæ colliguntur, quia enim malitiæ collectus est jusnon est qui intelligat à facie

tus. Veniat pax, requiescat in rectione suo. Isa. 57. 1. 2. cubili suo qui ambulavit in di

Justi an simus, non certè scire possumus, nec de salute æternâ certi esse.

Si justificare me voluero, os. meum condemnabit me: si in-nocentem ostendero, pravum me comprobabit. Etiam si sim

plex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, etc. Jobg. 20. 21.

Verebar omnia opera mea sciens quòd non parceres delinquenti, etc. v. 28.

Quid enim faciam, cùm surrexerit ad judicandum Deus?

« PoprzedniaDalej »