Obrazy na stronie
PDF
ePub

Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo. Hic accipiet benedictionem à Domino, et misericordiam à Deo salutari suo. Psal. 23. 4. 5.

Rex verò lætabitur in Deo, laudabuntur omnes, qui jurant in eo quia obstructum est os loquentium iniqua. Psal. 62. 12.

Disposui testamentum electis meis juravi David servo meo usquè in æternum præparabo semen tuum. Psal. 88. 4. 5.

Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in irâ meâ, si | introibunt in requiem meam. Psal. 94. 11. Vide Psal. 101.9. Juravit Dominus, et non pænitebit eum tu es sacerdos : in æternum secundùm ordinem Melchisedech. Psal. 109. 4.

Jurationi non assuescat os tuum; multi enim casus in illâ ; Nominatio verò Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus Sanctorum non admiscearis; quoniam non eris immunis ab eis. Sicut enim servus interrogatus assiduè, à livore non minuitur sic omnis jurans et nominans, in toto à peccato non purgabitur. Vir multùm jurans implebitur iniquitate, et non discedet à domo illius plaga. Et si frustraverit (juramentum), delictum illius super ipsum erit: et si dissimulaverit, delinquit dupliciter et

si in vacuum juraverit, non justificabitur: replebitur enim retributione domus illius. Eccli. 23. 9. et seq. Indisciplinate loquelæ non assuescat os tuum : est enim in illâ verbum peccati.

v. 17.

Juravit Dominus exercituum, dicens : Si non, ut putavi, ità erit: et quomodò mente tractavi, sic eveniet: ut conteram Assyrium in terrå meâ, et in montibus meis conculcem eum : et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur. Isa. 14. 24. Vide c. 19. 18.

In memetipso juravi, egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur : quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua. Ibid. 45. 23. 24.

Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi, ne inducerem aquas Noë ultrà supra terram sic juravi, ut non irascar tibi, et non increpem te. Ibid. 54. 9.

Et jurabis (Israël) : Vivit Dominus, in veritate, et in judicio, et in justitiâ : et benedicent eum Gentes, ipsumque laudabunt Jere. 4.2. Vide c.5.2.

Superquo (scilicet idololatriâ tuâ et iniquitate) propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me, et jurant in his, qui non sunt Dii: saturavi eos, mochati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. Ibid. 5. 7. Vide c. 44. 26.

et

Si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo, Vivit Dominus, sicut docuerunt populum meum jurare in Baal: ædificabuntur in medio populi mei. Ibid. 12.16.

Quòd si non audieritis verba hæc in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus hæc. 16.22.5. Juravit Dominus exercituum per animam suam : Quoniàm replebo te hominibus quasi brucho, et super te celeuma cantabitur. Ibid. 51. 14.

Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda: et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis: Vivit Dominus. Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël. Osea 4. 15. 16. Juravit Dominus Deus in animâ suâ, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem (ejus) cum habitatoribus suis. Amos 6. 8. Vide c. 8. 7.

[blocks in formation]

Juramentum mendax ne diligatis :omnia enim hæc sunt, quæ odi, dicit Dominus. Zach.8.17.

Iterùm audistis, quia dictum est antiquis: Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua. Matth. 5. 35.

an

Væ vobis, duces cæci, qui dicitis: Quicunque juraverit per templum nihil est : qui autem juraverit in auro templi debet. Stulti et cæci! Quid enim majus est, aurum, templum, quod sanctificat aurum? Et quicumque juraverit in altari nihil est : quicunque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. Cæci! Quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum? Qui ergò jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus, quæ super illud sunt. Et quicunque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo, qui habitat in ipso : et qui jurat in cœlo, jurat in throno Dei, et in eo, qui sedet super eum. Ibid. 23. 16. et seq. Vide Hebr. cap. 6. 13.

Homines enim per majorem sui jurant : et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. Hebr. 6. 16.

Apostolus Faulus multoties legitur jurasse in suis Epistolis: sic enim ait: Testis enim mihi est Deus, cui servic. Rom. 1. 9. Ego autem testem Deum inveco in animam meam, etc. 2. Cor. 1. 23. Deus et Pater

Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit, quòd non mentior. Ibid. 11. 31. Eccè coram Deo, quia non mentior. Gal. 1. 20.

[ocr errors]

quibus juraverunt filii Israël, jusjurandum violavit, omnis ejus familia, excepto Miphiboseth, suspensa est sub rege David, quandò ob eam perfidiam fames triennalis immissa fuit super terram.

Jurandum non est temerè,
nec per cælum, nec per ter-
ram, nec per aliquid, quod Reg. 21. 1. et seq.

in eis est.

Ego autem dico vobis, non jurare omninò, neque per cœlum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. Sit autem sermo vester est, est: non, non : quod autem his abundantius est, à malo est, Matth.5.34. et seq. Antè omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cœlum, neque per terram, neque aliud quodcunque juramentum. Sit autem sermo vester: est, est: non, non: ut sub judicio decidatis.

non

Jacob. 5. 12.

Juramentum etiam hosti factum, non frangendum. Juramentum Gabaonitis, etiam infidelibus et fraudulentis, factum Josue non violavit; sed vitâ salva, ad altaris ministerium eos adstrinxit. Josue 9. 15. et seq. usq. ad finem.

Quia Saül iisdem Gabaonitis,

2.

Sedecias Nabuchodonosori Ethnico juramentum dederat, se in ipsius dominatione permansurum. Sed ubi juramentum fregit, à Nabucodonosore defecit, et ad Ægypti regem transfugit; vastatum est ejus regnum, direpta urbs sancta, et ipse cum filiis interiit. Jerem. c. 39. et 52.

Juramenta et vota impia non implenda.

Gratias agit Deo David, quoniam ad preces Abigaïl non occiderit Nabal maritum ejus, sicut in iracundiâ se facturum juraverat. 1. Reg. 25. 32. et seq. usq. ad v. 40.

Peccavit Saül, temerè et inconsulto vovendo, neminem, qui secum erant, aliquid gustare debere, nisi priùs confecisset omnes suos hostes. 1.Reg. 14. 24. Vide reliquum capitis.

Jehpte pugnaturus contra filios Ammon, votum vovit Domino, dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas, quicunque primus fuerit egressus de foribus domûs meæ, mihique occurrerit — eum holocaustum offeram Domino. Undė posteà filiam suam uni

genitam, quæ prima ei occurrit, immolavit. Sed tale votum non erat licitum, multò minùs adimpletio voti. Judic. 11. 30. et seq.

Impium et crudele votum fecerunt Judæi illi qui accedentes ad principes sacerdotum dixerunt, se neque manducaturos, neque bibituros, donec occiderent Paulum. Actor. 23. 12. et seq.

Jurgium. Vide Contentio.

JUSTITIA ET EQUITAS. Justi veri in hâc vitâ. Erant autem justi ambo antè Deum (scilicet Zacharias, et Elisabeth uxor illius), incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querelâ, etc. Luc. 1. 6. Vide Psal. 23. 4. et 67. 4. et 124. 4. et 127. 4. Item. 3. Reg. 14. 8. et 4. Reg. 23. 25.

Dico vobis, quòd ità gaudium erit in cœlo super uno peccatore pœnitentiam agente, quàm super nonagenta novem justis, qui non indigent pœnitentiâ. Ibid.

15. 7.

Si ergò vos filius liberaverit, verè liberi eritis. Joan. 8. 36. Vide Ephes. 1. 4.

Et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Ib. 17. 19.

Et hæc quidam fuistis (scilicet fornicarii, idolis servientes, adulteri, etc.): sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Do

mini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. 1. Cor. 6. 11.

Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Jerusalem cœlestem, et multorum millium Angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cœlis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem meliùs loquentem, quàm Abel. Hebr. 12.22. et seq.

Et justum Lot oppressum à nefandorum injuria aut luxuriosâ conversatione eripuit (scilicet Deus). Aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. 2. Petr. 2. 7. 8.

Videte, qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur, et simus. Propter hoc mundus non novit nos, quia non novit eum. 1. Joan. 3. 1. Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniàm ab initio diabolus peccat, etc. v. 7. Vide c. 2. 5.

Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digui sunt. Apoc. 3. 4.

| Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, Virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumquè ierit. Hi empti sunt

ex hominibus primitiæ Deo et Agno, et in ore eorum non est inventum mendacium : sine maculâ enim sunt antè thronum Dei. Ibid. 14. 4. 5.

Justitia summa perfectio non habetur in hac vitâ, in quâ sine peccato non vivimus. Videns autem Deus, quòd multa malitia hominum esset in terrâ, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore: pænituit eum, quòd hominem fecisset in terrâ. Gen. 6.5.6.

Nequaquàm ultrà maledicam terræ propter homines (ait Dominus ad Noë): sensus enim et cogitatio humani cordis, in malum prona sunt ab adolescentiâ suâ non igitur ultrà percutiam omnem animam viventem, sicut feci. Ibid. 8. 21.

Qui custodis misericordiam in millia: qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est. Exo. 34. 7.

Dominus patiens, et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem. Num. 14. 18.

Ait Salomon Domino: Quòd i peccaverint tibi (filii Israël) (non est enim homo, qui non peccet), et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum

longè vel propè, et egerint pœnitentiam in corde suo in loco captivitatis, etc. 3. Reg. 8. 46. et seq. Item 2. Paral. 6. 36. et seq.

Nunquid homo, Dei comparatione justificabitur, aut factore suo purior erit vir? Job 4. 17. Verè scio (ait Job), quòd ità sit (scilicet quòd qui viderunt Dominum, induentur confusione), et quòd non justificetur homo compositus Deo. Ibid. 9. 2. Qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo, sed meum judicem deprecabor. v. 15. Si justificare me voluero, os meum condemnabit me: si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.

V. 20.

Nunquid justificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus, natus de muliere ? Eccè luna etiam non spendet: et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus; quantò magis homo putredo, et filius hominis vermis? Ibid. 25. 4. 5. 6.

Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usquè ad unum. Psal. 13. 1. Idem habetur Psal. 52. 1. 2.

Eccè enim in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis conceptit me mater mea. Psel. 50. 7.

Si iniquitates observaveris,

« PoprzedniaDalej »