Obrazy na stronie
PDF

qua agentes, et taces, devorante impio justiorem se ? v. 15. Munere.

Non accipies personam, nec munera: quia munera excæcant oculos sapientum , et mutant verba justorum. Deut. 16. 1 9. Qui munera super innocentem non accepit. Psal. 1 4. 5. Munera de sinu impius accipit. ut pervertat semitasjudicii. Prov. 17. 25. Qui cognoscit in judicio faciem , non benefacit ; iste et pro buccellâ panis deserit veritatem. Ibid. 98. 2 1. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant ; et causa viduæ non ingreditur ad illos. Isa. 1. 23. Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prohetæ ejus in pecuniâ divinaĘ etc. Mich. 5. 1 1. Principes postulat: et judex in reddendo est. Ibid. 7. 5.

- Odio.

Insontem et justum non occides. Eaeod. 25. 7.

Judicium justum salubriter 7*em ttneratur*.

Gaudium justo est facere judicium. Prov. 2 1. 15. In judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum : et eris tu velut filius Altissimi obediens , et miserebitur tui magis , quàm mater, Eccli. 4. 1 o. 1 1.

Judex sapiens judicabit populum suum , et principatus sensati stabilis erit. Secundùm judicem populi, sic et ministri ejus : et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in eà. Ibid. 1 o. 1. 2. Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor; qui non aversi sunt à Domino, ut sit memoria illorum in benedictione, etc. Ibid. 46. 15. 14. Quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam. Et venite , et arguite me, dicit Dominus. Isa. 1. 17. 18. Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis iniquè : et sanguinem innocentem ne effundalis in loco isto. Si enim facientes feceritis verbum istud : ingredientur per portas domùs hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus. Jerem. 22. 5. 4.

Injustum graviter punitur.

Maledictus , qui pervertit judicium adventæ, pupilli, et viduæ. Deut. 27. 1 9. Qui justificat impium, et qui condemnat justum , abominabilis est uterque apud Deum. Prov. 17. 15. Audite ergò, reges (terræ) . et intelligite : discite, judices finium terræ. Præbete aures, vos, qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum : quoniàm data est à Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra , et cogitationes scrutabitur : quoniàm cùm essetis ministriregni illius, non rectè judicâstis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundùm voluntatem Dei ambulástis, etc. Sap. 6. 2. et seq. Concupiscentia spadonis deyirginabitjuyenculam: sic qui facit per vim judiciuminiquum. Eccli. 2o. 9. 5. Væ — quijustificatis impium pro muneribus , et justitiam justi aufertis ab eo. Isa. 5. 25. Væ qui condunt leges iniquas: et scribentes, injustitiam scripserunt : ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei ; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent, Quid facietis in die visitationis et calamitatis de longè venientis ? Ad cujus confugietis auxilium? etc. Ibid. i o. 1. et seq. Quia ego Dominus diligens judicium , et odio habens rapinam in holocausto. Ibid. 61.8. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt.Nunquid super his non visitabo , dicit Dominus?etc. Jerem. 5. 28. 29. Quoniàm convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiae in absynthium: qui læ

tamini in nihilo — Eccè enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deusexercituum, gentem : et conteret vos. Amos 6. 15. et seq.

Judicium hominum.

Vide Opinio. J UDICUM OFFICIUM ET POTESTAS.

Alterâ autem diesedit Moyses, ut judicaret populum, quias; sistebat Moysi à manè usquè ad vesperam. Eaeod. 18. 15. Provide autem de omni plebe viros potentes ( scil. sapientes), et timentes Deum in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam: et constitue ex eis tribunos, et centuriones , et quinquagenarios, et decanos, qui judicent populum omni tempore; quidquid autem majus fuerit referant ad te, et ipsi minora tantummodò judicent : leviusque sit tibi, partito in alios Onere. v. 2 1. et 29.

Proponuntur præcepta judicialia quoàd emptitios servos, et ancillas, furta, homicidia, parricidia, plagium, parentum maledicta, riacas et talionis paenas, etc. Ibid. c. 21.

Furti damnique illati pæna, depositi, commodati, conducti, atque stupri leae : idololatriae supplicium : advenæ, viduæ, et pupillis nocentium pænæ: mútui, usuræ, et pignoris, a? obedientiæ et decimarum leges proponuntur. Ibid. c. •*.

Proponuntur leges præfaeue judicibus: bos et asinus inimici servandus : non accipienda à judicibus munera : de anmi et diei scptimi quiete, tribusque festis præcipuis, de Angelo in ducem itineris præmittendo , et præmio scrvantittm præcepta, tractatttr. Ibid. e. 25. Non facies quod iniquum est, ncc injustè judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Justè judica proximo tuo, Lev. 1 9. 1 5 Locutusque est Moyses ad filios Israël, et eduxeruut eum (scilicet filium mtttieris Israétitidis, quem pepererat de viro Ægyptio inter filios Israël) , qui blasphemaverat, extra castra, Έ oppresserunt filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi. Ibid. 24. 25. Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris , ut ponam eos vobis principes. Deut. 1. 15. Præce

pique eis, dicens: Audite illos, | .

et quod justum est judicate : sive civis sit ille, sive peregrinus. Nulla erit distantia personarum , ità parvum audietis, ut magnum : nec accipietis cujusquàm personam , quia Dei ju-. dicium est. v. 16. et 17. Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, uas Dominus Deus tuus dederit tibi , per singulas tribus tuas, : ut judicent populum justo jufli

cio. Ibid. 16. 18. Item Cap. 17. praescribuntur variæ leges, etc. Prophetam dc gente tuâ et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies. Ibid. 18. 15. Si fúerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices $ justum esse perspexerint, illi justitiæ palmam dabunt ; quem impium , condemnabunt impietatis. Sin autem eum, Š peccavit, dignum viderint plaÉ; prosternent, et coram se acient verberari. Pro mensurâ peccati erit et plagarum modus: ità duntaxat ut quadragenarium numerum non excedant. Dcut. 25. 1. et seq. Maledictus qui pervertit ju dicium advenæ, pupilli, et viduæ, et dicet omnis populus : Amen. Ibid. 27. 1 9. Et ait Josue ad Achan : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, ei confitere, atque indica mihi, quid feceris, ne abscondas. Josue 7. 1 g. Factum est autem, cùm senuisset Samuël, posuit filios suos judices in Israël, etc. 1. Reg. 8. 1. Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus; sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera , et perverterunt judicium, etc. v. 5. Dixitque (Samaèt) ad eos (scilicet popùlum Israël) : Testis est Dominus adversùm yos, et testis Christus ejus in die hâc, quia non inveneritis in manu meâ quippiam. 1bid. 1 2. 5. Constituitque (reæ Josaphat) judices terræ in cunctis civitatibus Juda munitis, per singula loca, et præcipiens judicibus: Videte, ait, quid faciatis : non enim , hominis exercetis judicium, sed Domini: et quodcunÉ judicaveritis, in vos redunabit. Sit timor Domini vobiscum , et cum diligentiâ cuncta facite : non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum. 2. Paral. 19. 5. et seq. In judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum : et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis, quàm mater. Eccli. 4. 1 o. Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit. Secundùm judicem populi, sic et ministri ejus : et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in eâ. Ibid. 1 o. 1. 9. /ide Prov. 28. 15. et c. 99. 1 2. Usquequò judicatis iniquitatem , et facies peccatorum sumitis? judicate egeno et pupillo : humilem et pauperem justificate, etc. Psal. 81. 9. 5. Accipere personam impii (in judicio), non est bonum, ut declines à veritatejudicii. Prov. 18. 5. /ide c. 1 9. 6. c. 24. 25. et Isa. i. 25. Et exaltabitur Dominus exer

cituum in judicio, et Deus sanctus sanctificabitur in justitiä. Isa. 5. 16.

Væ qui condunt leges iniquas: et scribentes, injustitiam scripserunt : ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei: ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent. 16. 1 o. 1. 2.

Quia (dicit Dominus populo Jerusalem) inventi sunt in populo meo impii , insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes , et pedicas ad capiendos viros. Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo : ideò magnificati sünt et ditati. Incrassati sunt et impinguati: et præterierunt sermones meos pessimè. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt. Nunquid super his non visitabo, dicit Dominus? aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea?Jerem. 5. 26. et seq.

Parabolam hanc diaeit Christus: Judex quidam erat in quâdam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. Vidua autem quædam erat in civitale illâ, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo. Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se (judeae): Etsi Deum non timeo , nec hominem revereor; tamen qui molesta est mihi hæc vidu, vindicabo illam, ne in novis

simo veniens suggillet me. Ait autem Dominus : Audite, quid judex iniquitatis dicit : Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ? Dico vobis , quia citò faciet vindictam illorum. Luc. 18. 2. et seq. Pilatus autem , convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et eccè ego coram vobis interrogans, íî causam invenio in homine isto ex his, in quibus eum accusatis. Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et eccè nihil dignum • morte actum est ei. Emendatum ergò illum dimittam, etc. Ibid. 25. 15. et seq. At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum. Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. v. 25. et 24. Nolite judicare secundùm faciem, sed justum judicium judicate. Joan. 7. 24. Vos secundùm carnem judicatis ( ait Jesus ) : ego non judico quemquam : et si judico ego, judicium meum verum est: quia solus non sum, sed ego, et qui misit me, Pater. Ibid. 8. m 5. 16. Etenim si introierit in conventum vestrum vir, aureum annulum habens in veste candidâ, introierit autem et pauper

in sordido habitu, et intendatis in eum , qui indutus est veste præclarâ, et dixeritis ei : Tu sede hic benè : pauperi autem dicatis : Tu sta illic : aut sede sub scabello pedum meorum : nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum? Jacob. 2. 2. et seq.

Judeæ universi mundi est Deus.

Vide Dcus.

Judeae Ecclesiæ et controversiarum est Papa, et sublegati ejus.

Moyses de omnibus religionis controversiis IIebræo populo respondit : et licet alios minorcs judices statuerit, summam tamen potestatem sibi reservavit. Eaeod. 18. 15. et seq. Jubet Dcus , ad summum sacerdotem omnia referri, quæ in populo controvertebantur. Deut. 17. 9. Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis; morietur homo ille, etc. Ibid. v. 1 2. /ide Rom. 1 5. 2. In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israël, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus. 2. Par. 1 9. 8. Verba sapientium sicut sti

muli, et quasi clavi in altum

defixi, quæ per magistrorum

« PoprzedniaDalej »