Obrazy na stronie
PDF
ePub

gnâ.Judith 5.2.Cùmque dixisset Achior, magnam esse potentiam Dei Israël, irati sunt omnes magnates Holophernis, et cogitabant interficere eum. v. 26. Vide 1. Mach. 3. 27. et 31. de rege Antiocho.

[ocr errors]

Quod cùm audisset Aman quòd Mardochæus non flecteret sibi genu — iratus est valdè, et pro nihilo duxit in unum Mardochæum mittere manus suas. Esther. 3. 5. 6.

Verè stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Job 5. 2.

Et iratus, indignatusque est Eliu-adversùm Job, eò quòd justum se esse diceret coram Deo. Ibid. 32. 2. Irascimini, et nolite peccare. Psal. 4. 5.

Desine ab irâ, et derelinque furorem, etc. Psal. 36. 8.

Fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat injuriam, callidus est. Prov. 12. 16.

Vita carnium, sanitas cordis : putredo ossium invidia. Ibid. 14. 30.

Viriracundus provocat rixas: qui patiens est, mitigat suscitatas. Ibid. 15. 18.

Angelus autem crudelis mittetur contra eum (scilicet iracundum), Ibid. 17.11. Qui meditatur discordias, diligit rixas: et qui exaltat ostium (scilicet os suum), quærit ruinam. v. 19.

Qui impatiens est sustinebit

damnum: et cùm rapuerit, aliud apponet. Ibid. 19. 19.

Melius est habitare in terrà desertâ, quàm cum muliere rixosâ et iracundâ. Ibid. 21. 19.

Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso. Ibid. 22. 24.

Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas. Ibid. 26. 21.

Grave est saxum, et onerosa arena; sed ira stulti utroque gravior. Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor: et impetum concitati ferre quis poterit? Ibid. 27. 3. 4.

Vir iracundus provocat rixas: et qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior. Ibid. 29. 22.

Qui provocat iras, producit discordias. Ibid. 30. 35.

Ne sis velox ad irascendum: quia ira in sinu stulti requiescit. Eccles. 7. 10.

Aufer iram à corde tuo, et amove malitiam à carne tuâ Ibid. 11. 10.

Ab hâc (à sapientiâ) ut recessit injustus in irâ suâ, per iram homicidii fraterni deperiit. Sap. 10. 3.

Iracundia enim animositatis illius, subversio illius est. Eceli. 1. 28.

Est correptio mendax in irà contumeliosi. Ibid. 19. 28.

[ocr errors]

Quam bonum est arguere, quàm irasci! Ibid. 20. 1.

te, cùmque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros iratusque valdè, projecit | de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis. Ibid.

1 32. 19.

Inter hæc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cùm quæreret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar ait: Cur non comedistis, etc. Lev. 10. 16. 17. | Videns Moyses rebellionem Core et complicum ejus, iratusque — valdè, ait ad Dominum: Ne respicias sacrificia eorum. Num. 16. 15.

Considerans Jonathas filius Saül nequitiam patris sui contra David, surrexit-à mensâ in irâ furoris, et non comedit in die Calendarum secundâ. 1. Reg. 20.34.

Audita David parabolâ Prophetæ Nathan, iratus - indignatione adversùs hominem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniàm filius mortis est vir, qui fecit hoc. 2. Reg. 12. 5.

Eliseus iratus fuit contra Joas, eò quòd non percussisset terram sagittâ quinquies, aut sexies, et sic totam destruxisset Syriam. 4. Reg. 13. 19.

Audiens Nehemias clamorem populi, propter usuras quas exigebant optimates, iratus est nimis. 2. Esdr. 5. 6.

Auditâ querimoniâ, quam fecit Esther de Aman, qui omnes Judæos procurabat oc

cidi, rex Assuerus surrexit iratus de loco convivii. Esther. 7.7.

ITER SALUTIS ET PERDITIONIS.

Non sequêris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut à vero devies. Exod. 23. 2.

Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via. Prov. 4. 14. Justorum autem semita, quasi lux splendens, procedit, et crescit usquè ad perfectam diem. Via impiorum tenebrosa : nesciunt ubi corruant. v. 18. ct 19. Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos. Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur. v. 25. et 26. Averte pedem tuum à malo vias enim, quæ à dextris sunt, novit Dominus; perversæ verò sunt, quæ à sinistris sunt. v. 27.

:

Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. Ibid. 5. 21.

Iter autem impiorum decipiet eos. Ibid. 12. 26. Vide et

v. 28.

Iter pigrorum (scil. impio rum) quasi sepes spinarum ; via justorum absque offendiculo. Ibid. 15. 19. Vir prudens dirigit gressus suos.v.21.

Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. Ibid, 16.7. Non ventiles te in omnem

sermo durus suscitat furorem. Prov. 15. 1.

Qui imponit stulto silentium, iras mitigat Ibid. 26. 10.

Fructuosè devitatur.

Non te ergò superet ira, ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te. Job 36. 18.

Noli esse amicus homini iracundo , neque ambules cum viro furioso: ne fortè discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ. Prov. 22. 24. 25.

Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum : et qui vehementer emungit, elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias. Ibid. 30. 33.

[ocr errors]

Ne sis velox ad irascendum: quia ira in sinu stulti requiescit. Eccles. 7. 10.

Aufer iram à corde tuo, et amove malitiam à carne tuâ. Ibid. 11. 10.

Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. Eccli. 13. 31..

Quàm bonum est arguere, quàm irasci! Ibid. 20. 1.

Ego autem dico vobis : quia omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Matth. 5. 22. Non vosmetipsos defendentes, carissimi, sed date locum iræ. Rom. 12. 19.

Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blas

[ocr errors]

phemia tollatur à vobis, cum omni malitiâ. Ephes. 4. 31. Iræ alterius cedendum, potiùs

quàm repugnandum.

Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso: ne fortè discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ. Prov. 22. 24. 25.

Vir iracundus provocat rixas: et qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior. Ibid. 29. 22.

Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum quoniàm quasi nihil est antè illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te. Eccli. 8. 19.

Angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, etc. Math. 2. 15. Vide Gen. 27.43.

Ira hominis ex zelo.
Vide et Zelus.

Cùm loqueretur Moyses Pharaoni, et hic nollet audire, exivit à Pharaone iratus nimis. Exod. 11. 9.

Præcepit Moyses filiis Israël, ut nullus de mannâ relinquat usquèmanè. Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usquè manè, et scatere cœpit vermibus, atque computruit et iratus est contra eos Moyses. Ibid. 16. 19. 20.

Reversus Moyses de mon

Laudet te alienus, et non os tuum: extraneus, et non labia tua. Prov. 27. 2.

Et quis est Deus, qui eripiet vos de manu meâ P Dan. 3. 15. Vide et Cap. 4. 27.

Tunc auferam de medio tuf magniloquos superbiæ tuæ, et non adjicies exaltari ampliùs in monte sancto meo Soph. 3. 11. Audivit Seron, quòd congregravit Judas Ecclesiam fidelium, et ait: Faciam mihi nomen, glorificabor in regno, et debellabo Judam, etc. 1. Mach. 3. 14. Sed ipse è contrà citò fuit debellatus ab eo. v. 23.

Demetrius misit ad Jonatham, dicens: Descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem, quia mecum est virtus bellorum: interroga, et disce, quis sum ego, etc. Sed paulò post malè successit ei. Ibid. 10. 71.

Est Dominus vivus ipse in cœlo potens, qui jussit agi septimam diem. At ille ait: Et ego potens sum super terram, etc. Ibid. 15. 3. 4. 5.

Petrus valdè audacter dixit Domino: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. Sed posteà longè aliter accidit. Marc. 14. 29.

Contra jactantes se, et arrogantes, inducit Dominus exemplum illius Pharisæi dicentis: Non sum sicut cæteri hominum. etc. Luc. 18. 11.

Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Rom.1.22.

Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui se ipsos commendant; sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis, etc. 2. Cor. 10. 12. Non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, Nicanor pugnaturus contra | sed quem Deus commendat. Judam vocavit negotiatores, v. 18.

promittens se nonaginta manci- Lingua modicum quidem pia (Judæorum) talento dis-membrum est, et magna exaltat tracturum, non respiciens ad (et etiam parva), etc. Jacob. vindictam, quæ eum ab Omni- 3. 5. potente esset consecutura. 2. Mach. 8. 11.

Anthiocus suberbè locutus, se venturum Jerosolymam, et congeriem sepulchri Judæorum eam facturum, à Deo graviter punitus est. Ibid. 9, 4.

Nicanor infelix interrogavit Judæos, si est potens in cœlo, qui imperavit agi diem Sabbatorum. Et respondentibus illis:

JEJUNIUM. Vide ABSTINENTIA, et QUADRAGESIMA.

Jejunium Ecclesiasticum.

Bona est oratio cum jejunio et eleemosynâ, magis quàm thesauros auri recondere. Tob. 12. 8.

Nunc ergò dicit Dominus : Gonvertimini ad me in toto

corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planetu. Joel. 2. 12. Cùm autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. Matth. 6. 16.

Venient autem dies cùm auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus. Marc. 2.20. Item Luc. 5. 35. | Quæ non discedebat de templo (loquitur de Annâ prophetissa), jejuniis, et obsecrationibus serviens nocte ac die. Luc. 2. 37.

Ministrantibus autem illis Domino, et jejunaniibus, dixit illis Spiritus Sanctus Segregate. mihi Saulum et Barnabam, in opus ad quod assumpsi cos. Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos. Actor. 13. 2. 3.

Et cùm constituissent illis per singulas Ecclesias Presbyteros, et orâssent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.. Ibid. 14. 22.

Visum est enim Spiritui Sancto et nobis, nihil ultrà imponere vobis oneris, quàm hæc necessaria ut abstineatis vos ab immolatis simulachrorum, et sanguine, et suffocato. Ib. 15. 28. 29. Custodite præcepta Apostolorum et seniorum.v.41.

Sed in omnibus exhibeamus nosmelipsos sicut Dei ministros,

in multâ patientiâ, in tribulationibus, in necessitatibus in carceribus in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate in longanimitate, in Spiritu Sancto, in caritate non fictà, in verbo veritatis, in virtute Dei, etc. 2. Cor. 6.4.5.6.7. In labore (fuit Paulus) et ærummâ, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore, et nuditate, etc. Ibid. 11. 27.

Jejunii meritum.

Et clamavit omnis populus ad Dominum instantiâ magnâ, et humiliaverunt animas suas in jejuniis, et orationibus, ipsi et mulieres eorum. Judith.4.8.

Describitur pænitentia Judith, quæ in superioribus domûs suæ fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur, et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitæ suæ, præter Sabbata, et Neomenias, et festa domûs Israël. Ibid. 8. 5. 6.

Prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab, quos præcepit filiis suis, ut non biberent vinum et non biberunt usquè ad diem hanc, quia obedierunt præcepto patris sui. Jerem. 55. 14. Proptereà hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus. v. 19.

« PoprzedniaDalej »