Obrazy na stronie
PDF
ePub

commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu. 1. Cor. 4.

16. 17.

Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Ib. 11. 1. Vide Ephes. 5. 1. Philipp. 3. 17. 1. Thess. 1. 6. c. 2. 14.

Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitæ in vitam. 2. Cor. 2. 15. 16.

Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinatè, et non secundùm traditionem, quam acceperunt à nobis. Ipsi enim scitis, quemadmodùm oporteat imitari nos. 2. Thess. 3. 6. 7.

Cupimus autem, unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem, ad expletionem spei, usquè in finem: ut non segnes efficiamini, verùm imitatores eorum, qui fide et patientiâ hæreditabunt promissiones. Hebr. 6.11.12. et c. 13. 7.

Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. 3. Joan. v. 11.

IMMISERICORDIA, ET EJUS

PUNITIO.

Quantòque opprimebant eos, tantò magis multiplicabantur et crescebant. Oderantque filios Israël Ægyptii. Exod. 1.12.13.

Ammonites et Moabites etiam

post decimam generationem non intrabunt Ecclesiam Domini in æternum:quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aquâ in viâ, quandò egressi estis de Ægypto. Deut. 23. 3.4. Vide 2. Esdr. 13. 1.

Dixitque (Gedeon) ad viros Soccoth: Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valdè defecerunt : ut possimus persequi Zebee et Salmana re

ges

Madian. Responderunt principes Soccoth: Forsitan palmæ manuum Zebee et Salmana in manu tuâ sunt, et idcircò postulas, ut demus exercitui tuo panes. Judic. 8. 5. Venitque (Gedeon) ad Socchot, et dixit eis: En Zebee et Salmana, super quibus exprobrâstis mihi, dicentes: Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcircò postulas, ut demus viris, qui lassi sunt, et defecerunt, panes. Tulit ergò (Gedeon) seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis, atque comminuit viros Soccoth. v. 15. et seq.

Respondens autem Nabal pueris David, ait: Quis est David? et quis est filius Isaï? Hodiè increverunt servi, qui fugiunt dominos suos. Tollam ergò panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum, quæ occidi tonsoribus meis, et dabo viris, quos nescio undè sint? etc. 1. Reg. 25. 10.11. Cùmque pertransissent decem

dies,

[ocr errors]

percussit Dominus Nabal, et mortuus est. v. 38. Quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit, et non ædificavit eam. Job 20.19. Anima impii desiderat malum, non miserebitur proximo suo. Prov. 21. 10.

Redde, quod debes (dixit servus conservo suo ). Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Ille autem noluit, sed abiit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum, etc. Matth. 18. 28. Et iratus dominus ejus, tradidit eum tortoribus, quoadusquè redderet universum debitum. Sic et Pater meus cœlestis (ait Christus) faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. v. 34. et 35.

Discedite à me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim et non dedistis mihi manducare, etc. Ibid. 25. 41.42.

Homo quidam erat dives, qui induebatur purpurâ et bysso, et epulabatur quotidiè splendidè. Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, cupiens saturari de micis, quæ cadebant de mensâ divitis, et nemo illi dabat : sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. Factum est autem, ut moreretur mendicus, et porta

retur ab retur ab Angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. Luc. 16. 19. et seq.

Judicium enim sine misericordiâ (fiet) illi, qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium. Jacob. 2. 13.

Immortalitas Anima.
Vide et Murmuratio.

IMPATIENTIA ET EJUS PUNITIO. Vide ANIMA.

Agar ancilla Saræ non ferens correptionem domina suæ, quæ affligebat eam propter ipsius superbiam, fugam inivit, sed ad mandatum Angeli rediit. Gen. 16. 6. 9.

Et dixerunt ad Moysen (filii Israël): Forsitan non erant sepulcra in Ægypto, ideò tulisti nos, ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos de Ægypto? Nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes: Recede à nobis, ut serviamus Ægyptiis? multò enim melius erat servire eis, quàm mori in solitudine. Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini, quæ facturus est hodiè, etc. Exod. 14. 11. et seq.

Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim, etc. Ibid. 15. 14. Vide c. 17. 2.

Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra

IMP tes: Utinam mortui essemus in Ægypto: et in hâc vastâ solitudine utinam pereamus, etc. Ibid. 14. 1.2.3. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Usquequò multitudo hæc pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israël audivi. Dic ergò eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis. v. 26. et seq.

Moysen el Aaron in solitudine. Dixeruntque filii Israël ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in terrâ Ægypti, quandò sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame? Dixit autem Dominus ad Moysen Eccè, ego pluam vobis panes de cœlo, etc. 16. 16.2.3.4. Et manè videbitis gloriam Domini (dicunt Moyses et Aaron illis murmurantibus) audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos verò quid sumus, quia mussi-suspendio interierit. 2. Reg. tâstis contra nos? v. 7. 17. 25.

Videns autem populus, quòd moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversùs Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant. Ibid. 52. 1.

Intereà ortum est murmur populi (Israëlis), quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cùm audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem, etc. Num. 11. 1. Audivit ergò Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valdè : sed et Moysi intoleranda res visa est. v. 10.

Videns Achitophel, quòd non fuisset factum juxta consilium suum, adeò impatiens fuit, ut recesserit ab Absalone, et abiens in domum suam,

Cùm dixisset Tobias de hado, ne fortè furtivus sit : uxor ejus impatienter respondit. Tob. 2. 21.

Sara unam de ancillis suis pro culpâ increpabat : quod illa impatienter ferens, admo dùm injuriosè respondit: Ampliùs ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum Ibid. 3. 9.

---

Nuntiatumque est Holopherni

[ocr errors]

quòd filii Israël præpararent se ad resistendum, etc. et furore nimio exarsit in iracundià magna. Judith 5.1.9. Cùm cessâsset loqui Achior, indignatus est Holophernes vehementer. v. 26.

Igitur vociferans omnis turba, flevit nocte illà, et mur- Pro eo, quòd Mardochaus murati sunt contra Moysen et noluit adorare Aman, ideò Aaron cuncti filii Israël, dicen- | hic indignatus et impatiens

fuit, utprocuraret mortem ejus, et omnium Judæorum: sed ipsi male successit. Esth. 5. 5.

Quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. Quarè non in vulvâ mortuus sum, egressus ex utero non statim perii?etc. Job 3. 10. et seq.

Videns Eliu, quòd amici Job disputantes cum eo, non poterant eum convincere, ostendit multa signa impatientiæ in verbis suis. Ibid. 32. 2.

Fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat injuriam, callidus est. Prov. 12. 16.

Væ his, qui perdiderunt sustinentiam, qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas. Eccli. 2. 16.

Frater filii prodigi audiens festum quod faciebat pater adolescentiori filio revertenti, indignatus nolebat introire. Luc.

15. 28.

IMPII.

Impiorum dicta, facta, et

cogitata contra pios.

Dùm superbit impius, incenditur pauper comprehenduntur in consiliis, quibus cogitant. Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur. Exacerbavit Dominum peccator, secundùm multitudinem iræ suæ non quæret. Non est Deus in conpectu ejus: inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore, etc. Psal. 9. 23. Dixit TOMUS I.

|

[ocr errors]

enim in corde suo: Non movebor à generatione in generationem sine malo. Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine et dolo: sub linguâ ejus labor et dolor. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem, etc. v. 27. per totum Psal.

Quoniam eccè peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetrâ, ut sagittent in obscuro rectos corde. Psal. 10. 3.

Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum : labia dolosa, in corde et corde locuti sunt, etc. Psal. 11. 3.

Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis non est qui faciat bonum, non est usquè ad unum.

Sepulcrum patens est guttur eorum linguis suis dolosè agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Psal. 13. 1. per totum Psal.

Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via. Fuge ab eâ, nec transeas per illam: declina et desere eam. Non enim dormiunt, nisi malefecerint, etc. Prov. 4. 14. et seq.

Dixerunt enim ( impii) cogitantes apud se non rectè: Exiguum, et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est

29

refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis: quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tam quàm non fuerimus, etc. Sap. 2.1.2. Venite ergò, et fruamur bonis, quæ sunt et utamur creaturâ tanquàm in juventute celeriter. Vino pretioso et unguentis nos impleamus : et non prætereat nos flos temporis, etc. v. 6.7. per totum Caput.

Impiorum prosperitas. Nunquid meliora faciunt, qui habitant Babylonem? Et propter hoc dominabitur Sion? 4. Esdr. 3. 28. Nihil memini quomodò debeat derelinqui via hæc Nunquid meliora facit Babylon, quàm Sion? v. 31.

Nunquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? etc. Job 10. 3.

Quarè ergò impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? Ibid. 21. 7. Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata foetu

suo. v. 10.

Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam iniquitatem in excelso locuti sunt. Psal. 72. 8. Cùm exorti fuerint peccatores sicut fœnum et apparue- | rint omnes qui operantur iniquitatem. Psal. 91. 8.

Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quarè

via impiorum prosperatur: benè est omnibus, qui prævaricantur, et iniquè agunt? Plantàsti eos, et radicem miserunt : proficiunt, et faciunt fructum : propè es tu ori eorum, et longè à renibus eorum. Ettu, Domine, nôsti me, etc. Jerem. 12. 1. et seq.

Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris : quarè respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se? Habac. 1. 13. Impiorum prosperitas bonis admirationem parit.

Quarè ergò impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? etc. Job 21.7. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. v. 15.

Mei autem penè moti sunt pedes, penè effusi sunt gressus mei : quia zelavi super iniquos, pacem pacem peccatorum videns. Psal. 72. 2. per totum Psal.

Impius multo vivit tempore in malitiâ suâ. Eccles. 7. 16.

Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtatem justa loquar ad te : Quarè via impiorum prosperatur benè est omnibus qui prævaricantur, et iniquè agunt? Plantâsti eos, et radicem miserunt : proficiunt, et faciunt fructum propè es tu ori eorum, et longè à renibus eorum. Et tu, Domine, nôsti me, etc. Jerem. 12. 1. et seq.

« PoprzedniaDalej »