Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ob vita brevitatem. Vide et mines in tempore malo, cùm eis

Fænum.

Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illic. Job 1. 21.

Hesterni quippè sumus, et ignoramus, quoniàm sicut umbra dies nostri sunt super terram. Ibid. 8. 9.

Nunquid non paucitas dierum meorum finietur brevì? Ibid.

10. 20.

Homo natus de muliere brevi vivens tempore, etc. Ibid. 14. 1.

Eccè enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo. Ibid.

16. 23.

Eccè mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tanquàm nihilum antè te. Psal. 38. 6.

Anni nostri sicut aranea meditabuntur: dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni. Si autem in potentatibus, octoginta anni. Psal. 89. 10.

Dies mei sicut umbra declinaverunt : et ego sicut fœnum arui. Psal. 101. 12.

Dies ejus (hominis) sicut umbra prætereunt. Psal. 143.4. Peregrini enim sumus coram te, et advenæ. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. 1. Par.29.15. Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur ho

[ocr errors]

extemplò supervenerit. Eccles. 9.12.

Umbræ enim transitus est tempus nostrum. Sap. 2. 5.

Transierunt omnia illa tan quàm umbra : et tanquàm nuntius percurrens - Sic et nos nati continuò desivimus esse. Ibid. 5. 9. et 13. Vide c. 2.5.13.

Et nescit quòd tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat (homo) omnia aliis, et morietur. Eccli. 11,

20.

Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi. Alia generantur, et alia dejiciuntur : sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur. Ibid. 14. 1. 18. 19.

Numerus dierum hominum ut multùm centum anni: quasi gutta aquæ maris deputati sunt: et sicut calculus arena, sic exigui anni in die ævi. Ibid. 18.8,

Vox dicentis: Clama. Et dixi Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia Spiritus Domini sufflavit in eo. Verè fœænum est populus. Isa, 40. 6. 7.

Quia omnis caro ut fœnum; et omnis gloria ejus tanquàm flos fœni exaruit fœnum, et flos ejus decidit. Verbum autem Domini manet in æternum. 1. Petr. 1. 24. 25. Vide Jacob, 10.

Ob miseriæ multiplicitatem.

In sudore vultûs tui vesceris pane tuo. Gen. 3. 19.

Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. Job 5. 7. Militia est vita hominis super terram: et sicut dies mercenarii, dies ejus. Ibid. 7. 1.

usquè in diem sepulturæ, in matrem omnium, etc. Eccli. 40. 1. Omnia, quæ de terrâ sunt, in terram convertentur, et omnes aquæ, in mare revertentur. Vide 11.

Benedicitur homo in Christo.

Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ. Gen. 12. 3. Vide c. 18. 18.

Et benedicentur in semine

Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur, et conteritur, et fu- | git velut umbra: et nunquàm in eodem statu permanet. Ibid. tuo omnes gentes terræ, quia 14. 1. 2. obedîsti voci meæ. Ibid. 22.18. Vide Cap. 26. 4. Item Eccli. 44. 25. Actor. 3. 25.

Anni nostri sicut aranea meditabuntur,et ampliùs eorum labor et dolor. Psal. 89. 10.

Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritûs, quâ sub sole cruciatus est? Cuncti dies ejus doloribus, et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit et hoc nonne vanitas est? Eccles. 2. 22. 23.

Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui. Ibid. 5. 12. Quid ergò prodest ei, quod laboravit in ventum? v. 15.

Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Sap. 9. 15.

Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, à die exitûs de ventre matris eorum,

Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat Gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ, quia benedicentur in te omnes Gentes, etc. Gal. 3. 8.

Hominis regeneratio.

Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum. Matth. 18. 2.

Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine ejus qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Joan. 1. 12. et 13.

Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuò, non potest videre regnum Dei, Ibid.

3. 3. Quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex spiritu, spiritus est. v. 6.

Sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. Ibid. 4. 14.

Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ viva. Ibid. 7.

38.

Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. 1. Cor. 4. 15.

et

Primus homo de terrâ, terrenus secundus homo (Christus) de cœlo, cœlestis. Qualis terrenus, tales et terreni qualis cœlestis, tales et cælestes. Igitur, sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem cœlestis. Ibid. 15. 47. et seq.

Sed licèt is, qui foris est, noster homo corrumpatur : tamen is, qui intùs est, renovatur de die in diem. 2. Cor. 4. 16. Filioli mei, quos iterúm parturio, donec formetur Christus in vobis. Gal. 4. 19. Vide Jac. 1. 18. 1.Petr. 4. 2.Hebr. 12.1. In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura. Ibid. 6. 15.

Vos autem non ità didicistis Christum, si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu. Depo

nere vos secundùm pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundùm desideria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundùm Deum creatus est in justitiâ, et sanctitate veritatis. Ephes. 4. 20. et seq. Vide Rom. 6. 4.

Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem, secundùm imaginem ejus, qui creavit illum. Coloss. 3. 8. et seq. Vide et v. 12.

Cùm autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundùm suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritûs Sancti, quem effudit in nos abundè per Jesum Christum Salvatorem nostrum, Tit. 3. 4. 5. 6.

Renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum 1. Petr. 1. 23.

Sicut modò geniti infantes. Ibid. 2. 2. Vide Jacob. 1. 18.

Homo pulvis et lutum. Formavit igitur Dominus Deus

hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. Gen. 2. 7.

In sudore vultûs tui vesceris pane, donec revertaris in terram, de quâ sumptus es : quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Ibid. 3. 19.

Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cùm sim pulvis et cinis. Ibid. 18. 27,

Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in cir

caro foenum; et omnis gloria ejus quasi flos agri. Isa, 40. 6,

HOMICIDIUM.

Homicidium, latrocinium, et sanguinis effusio, et eorum punitio.

Impius Cain pium Abel fratrem suum occidit, et à Deo punitur, ac profugus vitam agens Enoch genuit, etc. Gen. 4.8. Vide 1. Joan. 3.12. Quicunque effuderit humanum sanguinem, fundetur san

cuitu et sic repentè præcipi-guis illius. Ib. 9. 6. Vide Matth.

tas me? etc, Job 10. 8.

Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. Ibid. 34. 15,

Et recordatus est, quia caro sunt spiritus vadens, et non rediens. Psal. 77, 39.

Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam in illâ die peribunt omnes cogitationes eorum, Psal, 145. 4. Et revertatur pulvis in terram suam, undè erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. Eccles. 12. 7,

Deus creavit de terrâ hominem, et secundùm imaginem suam fecit illum. Et iterùm convertit illum in ipsam, et secundùm se vestivit illum virtute. Eccli. 17. 1. 2,

Omnia quæ de terrâ sunt in terram convertentur; sic impii à maledicto in perditionem.Ib. 41. 13. Vide Job 4.19. Vox dicentis Clama. Et dixi Quid clamabo? Omnis

26. 52.

Non occides. Exod. 20. 13.

Et Deut. 5. 17. idem om ninò habetur. Item. Mach. 5. 21. c. 19, 18. Rom. 13. 9.

Si effringens fur domum, sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit: percussor non erit reus san guinis. Įbid. 22. 2.

Qui percusserit hominem punietur, Lev. 24. 21. Vide Deut, 19. 4.

Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit, qui percussus est; reus erit homicidii, et ipse morietur. Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit : similiter punietur. Si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur. Num. 55. 16. et seq. Homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur. Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, et ipse morietur. v. 3o. et 31.

statim

Si quis autem odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vitæ ejus, surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus, mittent seniores civitatis illius,et arripient eum de loco effugii, tradentque in manu proximi, cujus sanguis effusus est, et morietur. Deut. 19. 11. 12. Vide et Josue. 20. 3.

Maledictus qui clàm percusserit proximum suum, et dicet omnis populus : Amen. Ibid. 27.24.Vide Thren.4.13.

Oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem odit Dominus. Prov. 6. 17. Videc. 28.

17.

Panis egentium vita paupeperum est: qui defraudat illum, homo sanguinis est. Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. Eccli. 34. 25. et seq. Proptereà hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, ollæ, cujus rubigo in eâ est, et rubigo ejus non exivit de eâ, etc. Ezech. 24. 6.

Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Osca 4. 2.

Manifesta sunt autem opera carnis: quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, lu

|

xuria, etc. invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia: quæ prædico vobis, sicut prædixi, quoniàm qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Galat. 5. 19. et seq.

Qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Apoc. 13. 10.

Frequenter oritur ex invidia.

Sciebat enim (Pilatus), quòd per invidiam tradidissent eum (Christum). Matth. 27. 18.

Sic Judæi Christum cruci affigi jusserunt. Ibid. v. 23.

Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio. Joan. 8. 44.

Væ illis, qui in viâ Caïn abierunt, etc. Juda 11.

Ex avaritia.

Sic Jezabel ob vineam habendam occidi fecit Naboth. 3. Reg. 21. 13.

Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem per noctem verò erit quasi fur. Job 24. 14.

Ex luxuriâ.

Sic David Uriam bello occumbere procuravit. 2. Reg. 11. 15.

Item Herodes decollavis Joannem. Marc. 6. 27.

Ex ambitione.
Unde Abimelech septua

« PoprzedniaDalej »