Obrazy na stronie
PDF
ePub

ex Sodoma extraxerunt, ut eva dat periculum. Gen. 19.

Exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque Angelus Dei Agar de cælo dicens: Quid agis, Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est. Ibid. 21. 17.

Et ecce Angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Ahraham. Qui respondit: Adsum. Dixitque ei : Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam nunc cognovi quòd ti mes Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. etc. Ib. 22. 11. Vide et v. 15. Dixitque Abraham: Cave nequandò reducas filium meum illuc. Dominus Deus cæli, qui tulit mede domo patris mei,et de terrâ nativitatis meæ, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc ipse mittet Angelum suum coràm te, et accipies indè uxorem filio meo. Ibid. 24. 6.

:

Viditque (Jacob) in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum Angelos quoque Dei as-cendentes et descendentes per eam et Dominum innixum scala, dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in quâ dormis, tibi dabo et semini tuo. Eritque semen tuum quasi pulvis terræ: dilataberis ad Occidentem et Orientem, et

[ocr errors]

Septentrionem et Meridiem, et benedicentur in te, et in seminæ tuo cunctæ tribus terræ. Ibid. 28. 12.

Dixitque Angelus Dei ad me in somnis: Jacob. Et ego res pondi: adsum. Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super fe-minas, varios, maculosos, atque respersos. Vide enim omnia quæ fecit tibi Laban. 16. Ib. 31. 11. 12.

Jacob quoque abiit itinere, quo cœperat: fueruntque ei obviàm Angeli Dei. Quos cùm vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc et appellavit nomen loci istius Mahanaïm, id est, castra. Ibid. 32. 1. 2. Vide et v. 24.

:

Angelus,qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram. Ibid. 48.

16.

[ocr errors]

Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi, et videbat quòd rubus arderet, et non combureretur. Exod. 3. 2. Vide Actor. 7. 30.

Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columnâ nubis, et per noctem in columnâ ignis,`ut dux esset itineris utroque tempore. Exod. 15. 21.

Tollensque se Angelus Dei, qui præcedebat castra Israël, abiit post cos: et cum co parites,

columna nubis, priora dimittens | los, et vidit virum stantem post tergum. Ibid. 14. 19.

Ecce ego mittam Angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in viâ, et introducat in locum, quem præparavi. Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cùm peccaveris, et est nomen meum in illo. Ibid. 23.

20.

Tu autem vade, et duc populum istum, quò locutus sum tibi Angelus meus præcedet te. Ibid. 32. 34.

Et mittam præcursorem tuf Angelum, et ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebuzæum, et intres in terram fluentem lacte et melle. Ibid. 33. 2.3.

Et quomodò clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque Angelum, qui eduxerit nos de Ægypto. Num. 20. 16.

Et iratus est Deus. Stetitque Angelus Domini in viâ contrà Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum. Cernens asina Angelum stantem in viâ evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cùm verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere, stetit Angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur. ib. 22. 22. et seq.

contra sc, evaginatum tenentem gladium, perrexitque ad eum, et ait: Noster es: an adversariorum? Qui respondit : Nequaquàm: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. Cecidit Josue pronus in terram. Et adorans ait : Quid Dominus meus loquitur ad servum suum? Josue 5. 13.

Ascenditque Angelus Domini de Galgalis ad locum flentium, et ait : Eduxi vos de Ægypto, et introduxi in terram, pro quâ juravi patribus vestris, et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum usquè in sempiternum. Judic.

2. 1.

Maledicite terræ Meroz, dixit Angelus Domini: maledicite habitatoribus ejus, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adjutorium fortissimorum ejus. Ibid. 5. 23.

Venit autem Angelus Domini, et sedit sub quercu, quæ erat in Ephrâ, et pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri. Cùmque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian, apparuit ei Angelus Domini, et ait: Dominus tecum, virorum fortissime. Ibid. 6. 11. Vide

et v. 20.

Cui apparuit Angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es, et absque liberis: sed concipies Cùm autem esset Josue in et paries filium, etc. Ibid. 13. agro urbis Jericho, levavit ocu-3. Vide et v. 49.

Scio, quia bonus es tu in oculis meis, sicut Angelus Dei. 1. Reg. 29. 9. Vide etiam. 2. Reg. 14. 17. et 20. et ibidem c. 19. 27. Esther. 15. 16. Zach. 12. 8. Galat. 4. 14. Cùmque extendisset manum suam Angelus Domini super Jerusalem, ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait Angelo percutienti populum: Sufficit: nunc contine manum tuam. Erat autem Angelus Domini juxtà aream Arenna Jebusai: Dixitque David ad Dominum, cùm vidisset Angelum cædentem populum: Ego sum, qui peccavi, ego iniquè egi isti, qui oves sunt, quid fecerunt? vertatur, obsecro, manus tua contrà me, et contrà domum patris mei. 2. Reg. 24. 16. 17.

Qui ait illi: Et ego Propheta sum similis tuî: et Angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens: Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem et bibat aquam. 3. Reg. 13. 18.

Projecitque se (Elias), et obdormivit in umbrâ juniperi : et ecce Angelus Domini tetigit eum et dixit illi: Surge, et comede. Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquæ. Comedit ergò, et bibit, et rursùm obdormivit, etc. Ibid. 19. 5.

Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens: Surge, et ascende in

occursum nuntiorum regis Samariæ, et dices ad eos: Nunquid non est Deus in Israël, ut eatis ad consulendum Beelzebud Deum Accaron? 4. Reg.

1. 3.

Locutus est autem Angelus Domini ad Eliam, dicens: Descende cum eo, ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem. Et locutus est ci, etc. Ibid. v. 15.

Factum est igitur in nocte illâ, venit Angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia, etc. Ibid. 19. 35.

Misit quoque (Dominus) Angelum in Jerusalem, ut perculeret eam: Cùmque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali, et imperavit Angelo, qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. 1. Paral. 21. 15. Vide et v. 16.

Et misit Dominus Angelum, qui percussit omnem virum robustum et bellatorem, et principem exercitûs regis Assyrio · rum. 2. Paral. 32. 21.

Et missus est Angelus Domini, sanctus Raphaël, ut curaret eos ambos, etc. Tob. 3. 25.

Idem Angelus Raphaël fuit dux Tobiæ, qui et eripuit eum à devoratione piscis: uxorem ejus à dæmonio: Tobia seniori cæco visum restituit: et alia exhibuit grata et accepta. Ibid. c. 5. Vide c. 6. 7. ct 8. et reliqua. Item Judith. 13. 10.

Credo enim, quòd Angelus Dei bonus comitetur ei, et benè disponat omnia, quæ circà eum geruntur, ità ut cum gaudio revertatur ad nos. Tob. 5. 27. Angeli hortatu Tobias invadentem piscem apprehendit, et exenterat cor ejus, fel etjecur ad medicamenta reservans: et ad Raguelem divertunt, ut jussu Angeli petat in uxorem illius filiam Saram, cujus septem viros occiderat dæmonium, discens ab Angelo, quo fine suscipiendum ac servandum sit conjugium. Ibid. c. 6.

Raphaël Tobia rogatu ad Gabelum pergit, quem receptâ pecuniâ ad Tobia nuptias adducit; ille autem Tobiæ ac Saræ benedicit. Ibid. c. 9.

Tobias cum filio de mercede Raphaëlis consultans, auditis quæ sibi ac filio præstiterat | beneficiis, medietatem offert omnium, quæ attulerant; at ille se Dei Angelum declarat, et post multa alia revelata mysteria in cælum sublevatur: quo facto, illi in terram proni ruentes, Deum benedicunt, etc. Ibid. c. 12.

Vivit autem Dominus, quoniam custodivit me Angelus ejus, et hinc euntem, et ibi commorantem, et indè hùc revertentem et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sinè pollutione peccati revocavit me vobis, gaudentem in victoriâ suâ, in

[blocks in formation]

Cùm sublatus fuerit, timebunt Angeli, et territi purga-buntur. Ibid. 41. 16.

Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Psal. 33. 8.

Fiant tamquam pulvis antè faciem venti, et Angelus Domini coarctans eos. Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et Angelus Domini persequens eos. Psal. 34. 5. 6.

Quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Psal. 90. 11. Vide Matth. 4. 6. Luc. 4. 10.

Adorate Deum, omnes An geli ejus. Psal. 96. 8.

Benedicite Domino, omnes Angeli ejus potentes virtute, facientes verbum illius; ad audiendam vocem sermonum ejus. Psal. 102. 20.

Qui facis Angelos tuos, spiritus: et ministros tuos, ignem urentem. Psal. 103. 4.

Domine, in conspectu Angelorum psallam tibi. Psal. 137. 2.

Laudate eum omnes Angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus. Psal. 148. 2.

Semper jurgia quærit malus: Angelus autem crudelis mittetur contrà eum. Prov. 17. 11.

Neque dicas coràm Angelo : Nonest providentia. Eccle. 5. 5.

Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos Angelus Domini. Eccli. 48. 24.

Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari. Isa. 6. 6.

Ite, Angeli veloces, ad gentem convulsam, et dilaceratam etc. Ibid. 18. 2.

A voce Angeli fugerunt populi, etc. Ibid. 33. 3.

Angeli pacis amarè flebunt. Ibid. v. 7.

Egressus est autem Angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia virorum. Ibid. 37. 36.

In omni tribulatione eorum non est tribulatus: et Angelus faciei ejus salvavit eos etc. Ibid. 63. 9.

Angelus enim meus vobiscum est ipse autem exquiram animas vestras. Baruch 6. 6.

Angelus autem Domini descendit cum Azariâ et sociis ejus in fornacem, et excussit flammam ignis de fornace, et fecit medium fornacis, quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omninò ignis, neque contristavit, neque quidquam molestie intulit. Dan. 3. 49. Vide et v. 58. et 59.

Deus meus misit Angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi quia coràm eo justitia inventa est in me; sed et coràm te, rex, delictum non feci. Ibid. 6. 22.

Et audivi vocem viri inter Ulaï : et clamavit, et ait: Gabriel, fac intelligere istam visionem : Et venit, et stetit juxtà, ubiego stabam, etc. Ibid. 8. 16.

Adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione à principio, citò volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini, etc. Ibid. 9. 21.

Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo: et corpus ejus quasi chrysolithus, etc. Ibid. io. 5. Vide et v. 10. et 16.

In tempore autem illo consurget Michael Princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, et veniet tempus quale non fuit ab eo, ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Ibid. 12. 1.

Ecce enim Angelus Dei, ac ceptâ sententiâ ab eo, scindet te medium. Dan. 13. 55.

Manet enim Angelus Domini gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. Ibid. v. 59.

Dixitque Angelus ad Habacuc: Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. Ibid. 14. 33. Vide et v. 35. et 38. Sic etiam Angeli multa et magna mysteria Danieli revelaverunt. Vide cap. 9. et 10.. et 11.

Et in fortitudine suâ directusest cum Angelo, etc. Osew 12. 3.

« PoprzedniaDalej »