Obrazy na stronie
PDF
ePub

me refrigeravit, etc. 2. Tim. 1. 16.

In illo tempore respondens Jesus, dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc à sapientibus, et revelâsti ea parvulis. Matth. 11. 25.

Et non admisit eum ( qui vexabatur à dæmonio); sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. Marc. 5. 19.

Et confestim vidit, et seque batur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. Luc. 18. 43.

Tulerunt ergò lapidem : Jesus autem elevatis sursùm oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniàm audîsti me.Joan. 11. 41.

Gratias autem Deo, quòd fuistis servi peccati; obedîstis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis. Rom. 6. 17.

Gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri. Ephes. 5. 20. Vide Coloss.

[blocks in formation]

Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ità ut dignum est, quoniàm supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem. 2. Thess. 1. 3.

GULA ET EBRIETAS.

Primum hominis peccatum, vitio gulæ fuit completum. Gen. c. 3.

Noë bibens vinum, inebriatus et nudatus est. Ibid. 9.21.

Loth inebriatus, incestum cum propriis filiabus commi sit, etc. Ibid. 19. 32.

Esaü pro lentis edulio vendidit primogenita sua. Ibid. 25. 31.

Et sedit populus manducare et bibere,et surrexerunt ludere. Exod. 32. 6.

Dixit quoque Dominus ad Aaron: Vinum et omne, quod inebriare potest, non bibetis tu, et filii tui, quandò intrabitis in tarbernaculum testimonii, ne moriamini. Levit. 10. 8. 9.

Flagravit (populus) desiderio (carnium) sedens et flens et ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes? etc. Num. 11. 4.

[merged small][ocr errors][merged small]

In trecentis viris, qui aquas lamberunt, et moderatè biberunt, liberavit Dominus Israël. Judic. 7. 5.

Inter epulas et pocula fiunt homines audaciores et loquaciores. Ibid. 9. 27.

Epulantibus Phitisthæis et lætantibus, domus cecidit super eos. Ibid. 16. 23.

Amnon filius David in convivio ab Absalom temulentus fuit occisus. 2. Reg. 13. 28.

Benadab Rex Syriæ temulentus in tabernaculo suo habebat maximam multitudinem bellatorum, et tamen victus fuit, et fugatus per pueros principum provinciarum. 3. Reg.

20. 16.

Et comederunt, et saturati sunt, et impinguali sunt et abundaverunt deliciis in bonitate tuâ magnâ. Provocaverunt autem te ad iracundiam, etc. 2. Esdr. 9. 25. 26.

Bibitque vinum (Holophernes) multùm nimis, quantùm nunquàm biberat in vitâ suâ. Et post pauca, sequitur: Eratque Judith sola in cubiculo. Porrò Holofernes jacebat in lecto, nimiâ ebrietate sopitus. Ex quo Judith habuit occasionem occidendi eum. Judith 12. 20. et c. 13. 3. 4.

Noverat Job multa in conviviis fieri peccata; idcircò postquàm epulati fuerant filii et filiæ ejus, consurgensque diluculò, offerebat holocausta pro singulis. Job 1. 4.

[ocr errors]

Anima saturata calcabit favum (spiritualium dulcedi num): et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. Prov. 27. 7.

Omnis labor hominis in ore ejus sed anima ejus non implebitur ( bonis). Eccles. 6. 7.

Ne, cùm manducas multùm, odio habearis. Eccli. 31. 19. Quàm sufficiens est homini erudito vinum exiguum ! et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem. v. 22.

Somno salubri fruuntur viscera temperantis; manè surgit, idem et compos est animi: labor autem, vigilia, et cholera, torsionesque exercent ho minem insatiabilem. Ibid. v. 23. et 24.

Sacerdotes et Propheta nescierunt præ ebrietate, absorpti sunt à vino Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu, sordiumque, etc. Isa. 28.7.8.

Ab eâ, quæ dormit in sinu tuo (concupiscentiâ), custodi claustra oris tui. Mich. 7. 5.

Ptolemæus fecit Simoni sacerdoti convivium, et ipsum cum filiis ejus, cùm inebriati essent, occidit. 1. Mach. 16.16.

Ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Matth. 6. 25. Vide Luc. 12.22.

Qui enim voluerit animam suam (animalitatem ) salvam facere, perdet eam ; qui autem perdiderit propter me, inveniet eam. Ibid. 16. 25.

Væ vobis, qui saturati estis : quia esurietis. Luc. 6. 25.

Attendite autem vobis, ne fortè graventur corda vestra in crapulâ, et ebrietate, et curis hujus vitæ. Ibid. 21. 34.

Qui enim secundùm carnem sunt: quæ carnis sunt, sapiunt. Rom. 8. 5.

Sicut in die honestè ambulemus: non in commessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione et æmulatione : sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. Rom. 13. 13. 14.

Si ergò mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi quid adhuc tanquàm viventes in mundo decernitis (quid sapidum, vel insipi= dum)? Coloss. 2. 20.

Optimum est enim gratiâ stabilire cor, non escis, quæ profuerunt ambulantibus in eis. Hebr. 13. 9.

Gula delectationem, non

necessitatem quærit.

Sic primi parentes. Vidit igitur mulier, quòd bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile et tulit de fructu illius, et comedits: deditque viro suo, qui comedit. Gen. 3. 6.

Sic filii Israël fastidientes manna, carnes concupierunt. Num. 11. 4.

Deum offendit.

Undè primi parentes graviter sunt puniti. Gen. c. 3.

Mulieri quoque dixit (Deus) : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tuf. Adæ verò dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi, ne comederes, maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes ex eâ cunctis diebus vitæ tuæ. Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ. In sudore vultûs tui vesceris pane, donec revertaris in terram, de quâ sumptus es : quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Ibid. v. 16. et seq.

Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus: et eccè furor Domini concitatus in populum, percussit eum plagâ magnâ nimis. Num. 11. 33.

Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. Job 20. 14.

Manducaverunt, et saturati sunt nimis, etc. Psal. 77. 29. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum et ira Dei ascendit super eos. v. 30. 31.

Vinum multum potatum, irritationem, et iram, et ruinas multas facit, etc. Eccli.31.38.

Esca ventri, et venter escis; Deus autem hunc et has destruet. 1. Cor. 6. 13. Vide et

suprà, præsertim 2. Esdr. runt; qui autem abstinens est;

9. 25.

Intellectum deprimit.

Et sic accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit (Esau), et abiit parvipendens, quòd primogenita vendidisset. Gen. 25.34.

Introducam enim eum in terram, pro quâ juravi patribus ejus, lacte et melle manantem. Cùmque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos et servient eis detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum. Deut. 31. 20.

:

Quàm prævalet vinum omnibus, qui bibunt illud ! seducit mentem: item regis et orphani facit mentem vanam, etc. 3. Esdr. 3. 18. 19. Vide Prov. 31. 4.

Ne quis fornicator, aut profanus, ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua. Hebr. 12. 16.

Affectum inficit. Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri. Rom. 16. 18.

Quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Philipp. 3. 19.

Corpus interficit. Multos enim exterminavit vinum. Eccli. 31. 30. Propter crapulam multi obie

adjiciet vitam. Ibid. 37. 34. Vide suprà de Holopherne. Item 1. Mach. c. 16:

Substantiam perdit. Sic Esau pro lenticulæ edulio primogenita vendidit. Gen. 25. 34.

Qui diligit epulas, in egestate erit: qui amat vinum, et pinguia, non ditabitur. Prov.

21. 17.

In diebus Noë-edebant et bibebant: uxores ducebant, et dabantur ad nuptias, usquè in diem quâ intravit Noë in arcam et venit diluvium, et perdidit omnes. Luc. 17. 27.

HÆREDITAS.

Hæreditas superna. Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Psal. 15. 5.

Salvum fac populum tuum, Domine : et benedic hæreditati tuæ. Psal. 27. 9. Sustinentes Dominum, ipşi hæreditabunt terram. Psal. 36. 9.

Tu es spes mea, portio mea in terrâ viventium. Psal. 141.6. Hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi. Rom. 8. 17.

In quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius. Ephes. 1. 13. 14.

Ut justificati gratiâ ipsius,

hæredes simus secundùm spem vitæ æternæ. Tit. 3. 7.

Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?

Jac. 2. 5.

Christus deglutiv it mortem, ut vitæ æternæ hæredes efficeremur. 1. Petr. 3. 22.

Hæreditas terrena. Homo cùm mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas. Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. Quòd si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus. Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Num. 27. 8.

[blocks in formation]

eis Israëlem et omnes, qui non noverant bella Chananæorum. Judic. 3. 1.

Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. 1. Cor. 11. 19. Hæreticijam indè à temporibus Apostolorum extiterunt.

Ex quibus est Hymenæus et Alexander (qui circa fidem naufragium fecerunt): quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. 1. Tim. 1. 20.

Profana autem vaniloquia, devita : multùm enim proficiunt ad impietatem : et sermo eorum ut cancer serpit, ex quibus est Hymenæus et Philetus, qui à veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jàm factam, et subverterunt quorumdam fidem, etc. 2.Tim. 2. 16. 17. 18.

Filioli, novissima hora est : et sicut audistis, quia Antichristus venit, et nunc Antichristi multi facti sunt : undè scimus,

quia novissima hora est. Joan. 2. 18.

1.

Quoniàm multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem hic est seductor et Antichristus. 2 Joan. v. 7.

Sed habeo adversùs te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari: ità habes et tu tenentes doctrinam Nicolaïtarum. Similiter pœni

97

« PoprzedniaDalej »