Obrazy na stronie
PDF
ePub

ciferi, qui ob vanam gloriam è calo cecidit. Luc. 10. 17.

Fide Moyses grandis factus, negavit se esse filium filiæ Pharaonis — majores divitias æstimans thesauro Egyptiorum, improperium Christi. Hebr. 11. 24. 26.

Gloria Dei in omnibus
quærenda.

Joseph omnia, quæ in Ægypto gessit, refert ad Deum, et nullam pro se vult gloriam; ait enim Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni. Gen. 41. 16. Quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni. v. 25. Deus, fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domûs ejus, domûs ejus, ac principem in omni terrâ Egypti. c. 45. 8. Vos cogitâstis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me et salvos faceret multos populos. c. 50. 20.

Et ait Josue ad Achan : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi, quid feceris, ne abscondas. Josue 7. 19.

Credidi, propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis. Psal. 115. 1.

David suam dignitatem regiam, et præclara gesta, soli Deo adscribit, ait enim: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me. Psal. 117. 16.

Sic ergò vos orabitis : Pater

noster, qui es in cœlis, etc.. Matth. 6. 9.

Vocaverunt ergò rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo; nos scimus, quia hic homo peccator est. Joan. 9. 24.

Ego te clarificavi super terram opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam. Ibid. 17.4.

S. Petrus, cùm sanâsset claudum, plausum sibi à populo datum repressit his verbis: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostrâ virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? etc. Actor. 3. 12.

Confestim autem percussit eum Angelus Domini (Herodem), eò quòd non dedisset honorem Deo : et consumptus à vermibus, expiravit. Ib. 12. 23.

Empti enim estis pretio magno. Glorificate et portate Deum in corpore vestro. 1.Cor. 6. 20.

Sive ergò manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite. Ibid. 10. 31. Vide Philipp. 1. 20.

Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. Coloss. 3. 17.

Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo, honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. 1. Tim. 1. 17.

Gloria Beatorum. Vide Beatitudo.

GRATIA.

Gratia in Scripturis accipitur pro beneficio.

Benedictus sit à Domino (Booz): quoniàm eamdem gratiam, quam præbuerat vivis, servavit et mortuis. Ruth.2.20. Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eò quòd fecistis verbum istud. 2. Reg. 2. 6.

Heri venisti, et hodiè compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quò iturus sum: revertere et reduc tecum fra tres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem. Ibid. 15: 20.

Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te. Prov. 4. 9.

Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam. Eccli. 7.

37.

Gratiam fidejussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam. Ibid. 29. 18.

Pro favore.

Noë verò invenit gratiam coram Domino. Gen. 6. 8.

Et dixit (Abraham): Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum. Ibid. 18. 3. Vide c. 19. 18.

Fuit autem Dominus eum Joseph, et misertus illius, dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. Ibid. 39. 21.

Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis, ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios. Exod. 13.36.

Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis. Tob. 1: 15.

Et adamavit eam rex plus quàm omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnės mulieres, etc. Esth. 2. 17.

Doctrina bona dabit gratiam, in itinere contemptorum vorago. Prov. 13. 15.

Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Eccli. 4. 25.

Dedit autem Deus Danieli gratiam, et misericordiam in conspectu principis Eunuchorum. Dan. 1. 9.

Quotidiè quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exultatione, et simplicitate cordis, collaudantes Deum, et habentes gratiam ad omnem plebem. Actor. 2. 46.

Biennio autem expleto, accepit successorem Felix, Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum. Ibid. 24.27.

[blocks in formation]

propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. Ibid. 22. 11. Vide. 1. Cor. c. 12. per totum.

Unicuique autem nostrum data est gratia secundùm mensuram donationis Christi. Eph. 4. 7. Vide Rom. 12. 3, Item. 1. Cor. 12. 11.

Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. 1. Petr. 4. 10. Pro dono supernaturali, Deo gratum faciente. Misericordia ejus (Dei) præveniet me. Psal. 58. 11.

Quia misericordiam et veritatem diligit Deus gratiam et gloriam dabit Dominus. Psal. 83. 12.

Etingressus Angelus ad eam, dixit Ave, gratiâ plena, Dominus tecum, etc. Luc. 1. 28.

Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientiâ: et gratia Dei erat in illo. Ibid. 2. 40.

Et de plenitudine ejus omnes accepimus, et gratiam pro gratiâ. Joan. 1. 16.

Gratia vobis et pax à Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Rom. 1. 7.

Non ego autem, sed gratia Dei mecum. 1. Cor. 15. 10.

Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen. Ibid. 16. 23, 24

Nam gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientiâ carnali, sed in gratiâ Dei, conversati sumus in hoc mundo, 2. Cor. 1. 12. Evacuati estis à Christo, qui in lege justificamini : à gratiâ excidistis. Gal, 5. 4.

Optimum est enim gratiâ stabilire cor. Heb. 13. 9.

Majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Jacob. 4. 6. Vide Prov. 3. 34. Item. 1. Petr. 5. 5.

Præter gratiam efficacem,
admittenda est gratia
sufficiens.

Vocavi, et non respondistis.
Isa. 65. 12, Vide Prov. 1. 24.
Jerem. 7. 13.

Quotiès volui congregare filios tuos, etc, et noluisti ? Matth, 23, 37.

Vos semper Spiritui Sancto resistitis. Actor, 7.51.

Sine auxilio gratiæ supernaturalis non potest homo exercere ullum opus per se ad salutem pertinens, seu supernaturale.

Sine me nihil potestis facere. Joan. 15. 5.

Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bonâ voluntate. Philipp. 2.

13.

[ocr errors]

Ad quemvis actum verò moraliter tantum, non supernaturaliter honestum, non opus est gratiâ supernaturali.

Gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt. Rom. 2. 14.

Pro te grata pulchrâ, acceptâ, amabili.

Fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. Prov. 31. 30.

Verba oris sapientis, gratia: et labia insipientis præcipitabunt eum. Eccles. 10, 12.

satâ et bonâ, quam sortitus es Noli discedere à muliere senin timore Domini: gratia enim verecundiæ illius super aurum. Eccli. 7. 21, et c. 21, 19.

Gratia mulieris sedulæ de lectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. Ibid. 26. 16. Gratia super gratiam, mulier sancta et pudorata. v. 19.

Gratiam et speciem desidevirides sationes. Ibid. 40. 22. rabit oculus tuus, et super hæc

Et omnes testimonium illi dabant, et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius (Christi scilicet). Luc. 4, 22.

Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad ædificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Ephes. 4. 29.

Gratia donum sit occultum, et nemo debet illud 'facilè sibi arrogare.

Si justificare me voluero, os meum condemnabit me : si innocentem (me) ostendero, pravum me comprobabit. Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ Job 9. 20. 21. Servite Domino in timore: et exultate ei cum tremore. Psal. 2. 11.

Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me; et ab alienis parce servo tuo. Psal. 18. 13.

Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Psal. 142. 2. Vide Prov. 14. 12.

Quis potest dicere: Mundum

est cor meum

purus sum à

peccato? Prov. 20. 9.

Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiosè intelligerem. Sunt justi atque sapientes: et opera eorum in manu Dei : et tamen nescit homo, utrùm amore an odio dignus sit: sed omnia in futurum servantur incerta, eò quòd universa eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti, etc. Eccles. g. 1. 2. Nescit homo finem suum: sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines

in tempore malo, cùm eis extemplò supervenerit. v. 12.

De propitiato peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. Et ne dicas : Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur.Eccli. 5. 5, 6.

Pravum est cor omnium et inscrutabile quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans. cor et probans renes: qui do unicuique juxta viam suam, et juxta fructum adinventionum suarum. Jerem. 17. 9. 10.

Nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc justificatus sum : qui autem judicat me, Dominus est. 1. Cor. 4. 4. Vide 2. Cor. 10. 14.

:

Vosmetipsos tentate si estis in fide ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos, quia Christus Jesus in vobis est ? nisi fortè reprobi estis. 2. Cor. 13. 5.

Nam si quis existimat se aliquid esse, cùm nihil sit, ipse se seducit. Opus autem suum probet unusquique, etc. Gal. 6. 3. 4.

Cum metu et tremore vestram salutem operamini. Philipp. 2. 12.

Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? 1. Petr. 4. 18.

Quapropter, fratres, magis satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis : hæc enim

« PoprzedniaDalej »