Obrazy na stronie
PDF
ePub

GENTIUM VOCATIO.

Non auferetur sceptrum de Judâ, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. Gen. 49. 10.

Videbo eum, sed non modò: intuebor illum, sed non propè. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël : et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. Num. 24. 17.

Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur : et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui. Deut. 32. 43.

Salvabis me à contradictionibus populi mei custodies me in caput gentium: populus, quem ignoro, serviet mihi, etc. 2. Reg. 22. 44. Proptereà confitebor tibi, Domine, in gentibus et nomini tuo cantabo. v. 50.

et

Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israel, cum venerit de terrâ longinquâ propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, brachium tuum extentum ubiquè); cùm venerit ergò et oraverit in hoc loco tu exaudies in cœlo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia, pro quibus invocaverit te alienigena, etc. 3. Reg. 8. 41.

et seq.

|

Postula à me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam : et possessionem tuam terminos terræ. Psal. 2. 8.

Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ, etc. Psal. 21. 28. Venient legati ex Egypto, Æthiopia præveniet manus ejus Deo. Psal.6.7.32.It.Psal.71.9.

Sit nomen ejus benedictum in sæcula : antè solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ : omnes gentes magnificabunt eum. Psal. 71. 17.

Omnes gentes, quascunque fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine : et glorificabunt nomen tuum. Psal. 85. 8.

Memor ero Rahab et Babylonis scientium me. Eccè alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic. Psal. 86. 4.

Et erit in novissimis diebus præparatus mons domûs Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. Isa.

2.2.

In die illâ, radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum. Ibid. 11. 10.

In die illâ erit altare Domini in medio terræ Ægypti, tulus Domini. juxtà terminum ejus. Erit in signum et in testimonium Domino exerci

tuum in terrâ Ægypti. Ibid. 20. 19. 19.

In die illâ clangetur in tubâ magnâ, et venient qui perditi fuerant de terrâ Assyriorum, et qui ejecti erant in terrâ Ægypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Jerusalem. Ibid. 27. 13. Vide Cap.

19. 17.

Agitur de futurâ consolatione, lætitia, securitate, et felicitate perpetuâ eorum qui in Christum sunt credituri. Ibid. c. 35.

Suscitavi ab Aquilone, et veniet ab ortu solis: vocavit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum. Ibid. 41. 25.

Noli timere, quia ego tecum sum ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te, etc. Ibid. 43. 5. Hæc dicit Dominus Labor Egypti, et negotiatio Ethiopia et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt: post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur, etc. Ibid. 45. 14.

Constituitur Christus dux gentium ac Judæorum salvandorum, daturque in fœdus populi ex omni orbis parte vocandi et ostensâ magnâ felicitate credentium in Christum,hortatur eos ad gratiarum actionem, etc. Ibid. c. 49.

Propè est justus meus, egres

sus est Salvator meus, et brachia mea populos judicabunt: me insula expectabunt, et brachium meuin sustinebunt. Ibid. 51. 5.

Eccletiam invitat ad lætitiam, quòd ex gentibus futura sit numerosior, quàm erat Synanoga, et per orbem propaganda, etc. Ibid. c. 54. Vide c. 55. 5.

Adducam eos (filiosadvena, qui adhærent mihi) in montem sanctum meum, et lætificabo eos in domo orationis meæ : holocausta eorum, et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo quia domus mea, domus orationis vocabitur cunctis populis. Ibid. 56. 7.

Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortûs tui, etc. Ibid. 60. 3.

Quæsierunt me, qui antè non interrogabant, invenerunt qui non quæsierunt me. Dixi : Eccè ego: eccè ego ad gentem quæ non invocabat nomen meum. Expandi manus meas totâ die adpopulum incredulum, qui graditur in viâ non bonâ post cogitationes suas. Ibid. 65. 1. 2. Vide c. 66. 19.

Et annuntiabunt gloriam meam gentibus, et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus. Ib. 66. 19. 20.

Domine, fortitudo mea, et

[ocr errors]

robur meum, et refugium meum in die tribulationis: ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Verè mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, quæ eis non profuit. Jerem. 16. 19.

Et dicam non populo meo: Populus meus es tu: et ipse dicet Deus meus es tu. Oscæ. 2.24.

Effundam spiritum meum super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ : senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt. Joel. 2. 28.

Et properabunt gentes multæ, et dicent Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, etc. Mich. 4. 2. Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno. Soph. 5.9. Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illâ, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tuî: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. Zach. 2. 11. Videc.

[blocks in formation]

Dico vobis, quòd multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cœlorum. Ibid. 8. 11.

Dico vobis, quia auferetur à vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Ib. 21. 43.

Ite ergò ad exitus viarum, et quoscunque inveneritis, vocate ad nuptias. Ibid. 22. 9.

Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere,et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. Joan. 10. 16.

Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam, hæc est deserta, etc. Actor. 8. 26.

Jussu Angeliaccersit Cornelius Centurio Petrum, qui per lintei visionem admonitus, gentes ad Evangelium admittendas esse, venit ad illum, etc. Ibid. c. 10.

|
Etenim in uno spiritu omnes
nos in unum corpus baptizati
sumus, sive Judæi, sive Genti-
les, sive servi, sive liberi : et
omnes in uno Spiritu potati su-
mus. 1 Cor. 12. 13.

GENTILIUM MORES NON SUNT
NOBIS IMITANDI.

Juxtà consuetudinem terræ Egypti, in quâ habitâstis, non facietis, et juxtà morem regionis Chanaan, ad quam ego

[blocks in formation]

Manducaverunt, et adorave runt omnes pingues terræ : in conspectu ejus cadent omnes, qui descendunt in terram. Psal. 21.30:

In memetipso juravi, egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur : quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua. Isa. 45. 23. 24.

[blocks in formation]

Et eccè, ut vidit impetum multitudinis venientis, non levavit manum suam, neque frameam, tenebat, neque aliquod vas bellicosum, nisi solummodò ut vidi, quoniàm emisit de ore suo sicut flatum ignis, et de labiis ejus spiritus flammæ, et de linguâ ejus emittebat scintillas, et tempestates, et commixta sunt omnia simul, hic flatus ignis, et spiritus flammæ et multitudo tempestatis. 4. Esdr. 13. 9. 10. etv. 27. repetuntur hæc eadem verba.

Seb judicabit in justitiâ pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ: et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Isa. 11. 4.

Scriptum est enim : Vivo ego quoniam mihi flectetur omne genu et omnis lingua confitebitur Deo. Rom. 14. 11. Humiliavit semetipsum, factus obediens usquè ad mortem, mortem autem crucis. Propter In die illa visitabit Dominus quod et Deus exaltavit illum, et in gladio suo duro, et grandi, donavit illi nomen, quod est et forti, super Leviathan sersuper omne nomen; ut in no-pentem vectem, et super Leviamine Jesu, omne genu flectatùr than serpentem tortuosum, et cœlestium, terrestrium, et in- occidet cetum, qui in mari est, fernorum. Philipp. 2. 8. et seq. Ibid. 27. 1. TOMUS I

[ocr errors]
[blocks in formation]

Et galeam salutis assumite et gladium spiritûs, (quod est verbum Dei.) Ephes. 6. 17.

:

Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum. 2. Thess. 2. 8.

Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritûs, etc. Hebr. 4. 12.

Et habebat in dexterâ suâ stellas septem et de ore ejus gladius utrâque parte acutus exibat: et facies ejus sicut sol lucet in virtute suâ. Apoc. 1.16. Similiter pœnitentiam age: si quominùs, veniam tibi citò et pugnabo cum illis in gladio oris mei. Ibid. 2. 16.

Et de ore ejus procedit gladius ex utrâque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Ibid. 19. 15.

GLORIA. Vide et HONOR.

Gloria vana.

Salomon, oblatâ sibi à Deo optione aliquid petendi, non petit gloriam coram mundo, sed sapientiam. Et ob hoc ipsum addita illi fuit ingens gloria. 3. Reg. 3. 5. et 13.

Ezechias ex vanâ gloriâ ostendit omnes suos thesauros nuntiis Regis Babylonis, sed proptereà à Prophetâ graviter increpatur, eique Dei nomine denuntiatur, quòd omnes isti thesauri sintab Assyriis in Babylonem transferendi. 4. Reg. 20. 13. et 17.

Porró Judith omnia vasa bellica Holofernis obtulit in anathema oblivionis, ut videlicet oblivisceretur præclara victoriæ à se reportatæ, et nullam inde caperet vanam gloriam. Judith. 16. 23.

Nabuchodonosorvanâ gloriâ tumens, ait: Nonne hæc est Babylon magna, quàm ego ædificavi in domum regni, in robore fortitudinis meæ et in gloriâ decoris mei? Cùmque sermo adhuc esset in ore regis vox de cœlo fuit : Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transibit à te, et ab hominibus ejicient te, etc. Dan. 4. 27. et seq.

Septuaginta duo discipuli gloriabantur, quòd dæmones haberent subjectos: sed redarguit eos Christus exemplo Lu

« PoprzedniaDalej »