Obrazy na stronie
PDF
ePub

bonum, et ducentos siclos argenti, etc. Josue. 7. 19. et

seq.

Cujus cùm vocem balantis vir ejus audiisset, dixit: Videte, ne fortè furtivus sit, reddite eum dominis suis; quia non licet nobis edere ex furto furto aliquid, aut contingere, Tob,

2.21.

Non grandis est culpa, cùm quis furatus fuerit furatur enim, ut esurientem impleat animam deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domûs suæ tradet. Prov. 6. 30. 31.

[ocr errors]
[ocr errors]

Maledictum, et mendacium, et homicidium et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit, Osea. 4, 2.

è templo Jerosolymitano ablatis, cum principibus et concubinis abutebatur, à Deo corripitur, et posteà occiditur, Dan. c. 5.

Antiochus ob spoliatum et profanatum templum, variis malis ac doloribus oppressus, miserrimâ morte periit. 1. Mach. 6. 12.

Heliodorus à Seleuco rege missus ad rapiendos thesauros templi, ab Angelis flagellatur, et non nisi ad Onia summi Sacerdotis preces liberatur. 2. Mach. 3. 24.

Lysimachus multis commissis in templo sacrilegiis et rapinis, antè ærarium interficitur. Ibid. 4. 39.

Judas ex ærario Apostolico clam pecunias surripit; sed

Jesus autem dixit: Non ho-hoc furtum fuit origo ejus interitûs. Joann. 12. 6.

micidium facies: non adulte-
rabis non facies furtum : non
falsum testimonium
Matth. 19. 18.

dices,

Neque fures: neque avari, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. 1, Cor. 6. 10,

Et non egerunt pœnitentiam ab homicidiis suis, neque à fornicatione suâ, neque à furtis suis. Apoc. 9. 21.

Furtum sacrilegum. Joas Rex, qui thesauros templi temerè surripuerat, à servis suis interficitur. 4. Reg. c. 12.

FURES DICUNTUR, QUI VERBUM
DEI PERVERTUNT ET VERAM

DOCTRINAM.

Proptereà eccè ego ad Prophetas, ait Dominus : qui furantur verba mea unusquisque à proximo suo. Jerem. 23. 30,

Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliundè, ille fur est, et latro. Joan,

10. 1.

GAUDIUM.

Gaudere et tætari honestè licet.

David reduxit arcam Do

Balthazar, qui vasis sacris, | mini in Jerusalem, cum sug

et totius populi ingenti gaudio. 1. Paral. 15. 26.

Lætatusque est populus cùm vota spontè promitterent: quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex lætatus est gaudio magno. Et benedixit Domino coram universâ multitudine, et ait: Benedictus es, Domine Deus Israël | patris nostri, ab æterno in æternum. Ibid. 29. 9. 10.

Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat antè cos, in Jerusalem cum lætitiâ magnâ, eò quòd dedisset cis Dominus gaudium de inimicis suis, etc. 2. Paral. 20. 27.

Et clarè cecinerunt cantores, et Jezraia præpositus :et immolaverunt in die illâ victimas, et lætati sunt: Deus enim lætificaverat eos lætitiâ magnâ : sed et uxores eorum, et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Jerusalem procul. 2. Esdr.12.41.42. | Tobiam è peregrinatione reducem pater ejus osculatus est eum cum uxore suâ, et cœperunt ambo flere præ gaudio, etc. Tob. 11. 11.

Reliquum verò vitæ suæ (Tobia) in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei, perrexit in pace. Ibid. 14. 4.

Erat autem populus jucundus secundùm faciem Sanctorum. Judith. 16. 24.

Esther de se testatur: Tuscis, Domine, quòd nunquam lætata sit ancilla tua, nisi in te,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

hoc gaudium brevi evanuit, | ipsorum in lamentum. 1. Mach. cùm audivit in convivio, Sa-9. 41. lomonem à Davide constitutum regem, etc. 3. Reg. 1. 9. et seq.

Qui lætantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis. Prov. 2. 14.

Risum reputavi errorem : et gaudio dixi Quid frustrà deciperis? Eccles. 2. 2.

Melius est ire ad domum luctûs, quàm ad domum convivii: in illâ enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. Ibid. 7. 3.

Noli lætari, Israël, noli exultare sicut populi: quia fornicatus es à Deo tuo, etc. Osca 9. 1.

qui

Gaudium malorum describit Propheta Amos: Væ separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis. Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris Qui canitis ad vocem psalterii - Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Joseph (pauperis). Amos. 6. 3. et seq.

:

Et lætatus est Jonas super hederâ lætitiâ magnâ : sed breve fuit gaudium; nam una nocte viruit, et diluculo exâruit. Jona 4. 6.

Filii Jambri, cum læti processissent ad nuptias, occisi sunt. Et conversa sunt nuptiæ in luctum, et vox musicorum

Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mærorem. Jacob. 4. 9. Gaudium in persecutione.

Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Beati estis, cùm maledixerint vobis (homines), et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversùm vos mentientes, propter me : gaudete et exultate, quoniàm merces vestra copiosa est in colis: sic enim persecuti sunt Prophetas, qui fuerunt antè vos. Matth. 5. 10. et seq.

Et illi quidem (Apostoli) ibant gaudentes à conspectu concilii, quoniàm digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Actor. 5. 41.

Sed nihil horum vereor nec facio animam meam pretiosiorem quàm me, dummodò consummein cursum meum et ministerium verbi, quod accepi à Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei. Ibid. 20. 24.

Non solum autèm, sed et gloriamur in tribulationibus : scientes, quòd tribulatio patientiam operatur patientia autem probationem: probatio verò spem spes autem non confundit, etc. Rom. 5. 3. 4. 5.

Qui nunc gaudeo in passio

12. 12. 13.

nibus pro vobis, et adimpleo | torum communicantes. Rom, ea, quæ desunt passionum Christi, in carne mea, pro corpore ejus, quod est Ecclesia. Coloss. 1. 24.

Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Hebr. 10. 34.

Fide Moyses grandis factus, negavit se esse filium filiæ Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quàm temporalis peccati habere jucunditatem : majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi aspiciebat enim in remunerationem. Ibid. 11. 24. et seq.

Gaudium spiritûs. Quale gaudium habuerit Anna, mater Samuclis, indicat in suo Cantico: Exultavit cor meum in Domino etc. quia lætata sum in salutari tuo. 1. Reg. 2. 1.

stellam,

Magi videntes gavisi sunt gaudio magno valdè, Matth. 2. 10.

In ipsâ horâ exultavit Spiritu Sancto (Jesus), et dixit: Confiteor tili, Pater, Domine cœli et terræ, quòd abscondisti hæc à sapientibus et prudentibus, et revelâsti ea parvulis. Luc. 10. 21.

Spe gaudentes in tribulatione patientes : orationi instantes necessitatibus Sanc

Non est enim regnum Dei, esca et potus sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto. Ibid. 14. 17.

Paulus de se testatur: Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostrâ. 2. Cor. 7. 4.

Fructus autem Spiritûs est : caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas, etc. Gal. 5. 22. 23.

Gaudete in Domino semper : iterùm dico, gaudete. Philipp, 4, 4,

Semper gaudete. Sinè intermissione orate. 1. Thess. 5. 16. 17.

Gaudium

salutis æternæ.

Vide et Beatitudo.

In die illâ cantabitur canticum istud in terrâ Juda. Isa. 26. 1.

Respice Sion civitatem solemnitatis nostræ oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquàm transferri poterit: nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur quia solummodò ibi magnificus est Dominus noster, etc. Ibid. 33, 20. 21.

Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis, etc,

Sap. 3. 1. Fulgebunt justi, et tanquàm scintillæ in arundineto discurrent. Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. v. 7. 8. Vide. Mat. 13. 43. Item 1. Cor. 6. 2.

GEMITUS QUIS PROBATUS, QUIS

IMPROBANdus.

Et audivit gemitum corum, ac recordatus est fœderis, quod pepigit cum Abraham, Isaac, et Jacob. Et respexit Dominus filios Israël, et cogRoviteos. Exod. 2. 24. 25.

Tunc Tobias ingemuit, et œpit orare cum lacrymis, dicens: Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium. Tob. 3. 1. 2.

Gemitus matris tuæ ne obliviscaris. Eccli. 7. 29.

Et dixit Dominus ad eum (Angelum): Transi per mediam civitatem in medio Jerusalem: et signa Thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quæ fiunt in medio ejus. Ezech. g. 4.

Sed, cùm plagis perimeretur, ingemuit (Eleazarus), et dixit: Domine, qui habes sanctam scientiam, tu scis quia cùm à morte possem liberari, duros. corporis sustineo dolores: secundùm animam verò propter timorem tuum libenter hæc patior. 2. Mach. 6. 30.

Scimus enim, quòd omnis creatura ingemiscit, et parturit usquè adhuc Rom. 8. 22.

Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini: eccè judex antè januam assistit. Jacob. 5. g.

GENERATIO.

Generatio mala.

Ne fiant sicut patres eorum, generatio prava et exasperans generatio, quæ (cum Deo) cor suum. Psal.

77. 8.

non direxit

Nationis enim iniquæ dira. sunt consummationes. Sap. 3. 19.

Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. Vos facitis opera patris vestri diaboli. Joan. 8. 39. 41.

Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniàm ab initio diabolus peccat. 1. Joan. 3. 8.

Generatio bona.

Quoniam Dominus in generatione justâ est. Psal. 13. 6. Generatio rectorum benedicetur. Psal. 111. 2.

Qui non ex sanguinibus sed ex Deo nati sunt. Joan. 1. 13.

Quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Ibid. 3. 6.

Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. 1. Joan. 4. 7.

« PoprzedniaDalej »