Obrazy na stronie
PDF
ePub

runt Mathathias et filii ejus, quia ità restiterunt Antiocho regi, et prævaluerunt toties contra eum. 1. Mach. e. 2.

Eleazar cucurrit audacter ad elephantem et superposuit se ei, et occidit eum, etc. Ib. 6. 45. 46.

Dixit Eleazar: Fortiter vitâ excedendo, senectute quidem dignus apparebo: adolescentibus autem exemplum fortè relinquam, si prompto animo ac fortiter, pro gravissimis ac sanctissimis legibus, honestà morte perfungar. 2. Mach. 6. 27. 28.

Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. Luc. 11. 21.

In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur persecutionem patimur, sed non derelinquimur, etc. 2. Cor. 4. 8. 9.

Fortiudo bona Deum quærit.

Dixit Angelus ad Jacob: Quoniam si contra Deum fortis fuisti, quantò magis contra homines prævalebis? Gen. 32.

28.

Fortitudo mea, et laus mea Dominus. Exod. 15. 2.

Vos ergò confortamini, et non dissolvantur manus vestræ erit enim merces operi vestro. 2. Paral. 15. 7.

Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his, qui

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

mea Dominus: et factus est mihiin salutem. Isa. 12. 2. Item. Psal. 117. 14.

Quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione suâ : spes à turbine, umbraculum ab æstu. Ibid. 25. 4. In silentio, et in spe erit fortitudo vestra. Ibid. 30, 15.

Qui dat lasso virtutem et his, qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. Ibid. 40. 29.

Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquila, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. v. 51.

Et Deus meus factus est fortitudo mea. Ibid. 49. 5.

Fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum. Prov. 10. 29.

Si desperaveris lassus in die angustia: imminuetur fortitudo tua. Ibid. 24. 10.

Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. Omnia vestra in caritate fiant. 1, Cor. 16, 13. 14.

Nondùm enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes et obliti estis consolationis, quæ vobis tanquàm filiis loquitur. Hebr. 13. 4. 5.

Hosti resistit.

Fugit impius, nemine persequente; justus autem quasi leo confidens, absque terrore erit. Prov. 28. 1.

Viriliter agite, et confortamini in Domino. 1. Cor. 16. 13. Noli timere, quia redemi te, De cætero, fratres, confor- et vocavi te nomine tuo: meus, tamini in Domino, et in poten-es tu. Cùm transieris per aquas,

tiâ virtutis ejus. Ephes. 6. 10, Scio et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. Omnia possum in eo, qui me confortat. Philipp. 4. 12,

13.

Tu ergò, fili mi, confortare in gratiâ, quæ est in Christo Jesu. 2. Tim. 2. 1,

In Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. 1. Petr, 5, 10.

Vitia subjicit.

Et tenebit justus viam suam, et mundus manibus addet fortitudinem. Job 17. 9.

tecum ero, et flumina non operient te : cùm ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. Quia ego Dominus Deus tuus, sanctus Israël Salvator tuus. Isa. 43. 1. et seq.

Si Deus pro nobis, quis contra nos? Rom. 8. 31.

De cætero, fratres, confortamini in Domino, et in potentiâ virtutis ejus, etc. Eph.

6. 10.

Scribo vobis, adolescentes: quoniàm vicistis malignum. — Scribo vobis, juvenes, quoniàm fortes estis, et verbum

[merged small][merged small][ocr errors]

Multis et magnis periculis et laboribus Saül se exposuit ad persequendum David, et nunquàm propositum potuit obtinere. 1. Reg. c. 18. et seq. Tetendit enim adversùs Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. Cucurrit adversùs eum erecto collo, et pingui cervice armatus est, etc. Job 15. 25. 26.

Melior est sapientia, quàm vires et vir prudens, quàm fortis. Sap. 6. 1. Vide Eccles. 9. 18.

Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppa, et opus vestrum quasi scintilla et succindetur utrumque simul, et non erit qui extinguat. Isa. 1. 31.

:

Fortitudo mulierum. Vide Mulierum fortitudo.

FRATERNITAS.

Frater qui adjuvatur à fra tre, quasi civitas firma: et judicia, quasi vestes urbium. Prov. 18. 19.

Fratres in adjutorium in tempore tribulationis, et super eos misericordia liberabit. Eccli. 40. 24.

Nunquid non pater unus om

|

nium nostrum ? Nunquid non Deus unus creavit nos? Quarè ergò despicit unusquisque nostrûm fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum ? Malach. 2. 10.

Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cœlis est ipse meus frater, et soror, et mater est. Matth. 12.

50.

Omnes autem vos fratres estis. Ibid. 23. 8.

Decebat enim eum propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, Auctorem salutis eorum per passionem consummare. Hebr. 2. 10.

Fratres et sorores Christi

qui sint.

[blocks in formation]

Dicit ei (Maria) Jesus: Noli me tangere; nondùm enim ascendi ad Patrem meum: Vade autem ad fratres meos, et dic eis, etc. Joan. 20. 17.

Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiæ laudabo te. Hebr. 2. 12. Idem habetur verbatim Psal. 21. 23.

Fraus. Vide Dolus.

Fruitio Dei. Vide Desiderium præmii et fruitionis Dei.

FRUCTUS OPERIS BONUS.

Vide et OPUS BONUM.

Bonorum enim laborum gloriosus est fructus. Sap. 3. 15. Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. Rom. 7. 4.

Fructus autem spiritùs est: caritas, gaudium, pax, patientia, bonitas, benignitas, longa nimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Galat. 5. 22. 23.

Fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitiâ, et veritate. Ephes. 5. 9.

In omni opere bono fructificantes. Coloss. 1. 10. Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem. Jac. 3. 18.

Malus.

Fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. Sap. 4. 5.

Confundemini à fructibus vestris, propter iram_furoris Domini. Jerem. 12. 13.

Quem ergò fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Rom. 6. 21.

Fundamentum Ecclesiæ. Fundamentum est Christus.

Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam, uniuscujusque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. 1. Cor. 3. 11. et seq.

Ipso summo angulari lapide Christo Jesu. Ephes. 2. 20.

Eccè pono in Sion lapidem summum, angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in cum, non confundetur. 1. Petr. 2. 6. Vide totum

Cap. Item Psal. 117. 22. Isa. 28. 16. Matth. 21. 42. Rom. 33. Actor. 4. 21. Fundamentum sunt Apostoli.

9.

Jàm non estis hospites et advenæ : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, superædificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: in quo omnis ædificatio constructa crescit

Simon, eccè Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut trili cum; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquandò conversus confirma fratres tuos. Qui dixit ei: Do

in templum sanctum in Domino, in quo et vos coædificamini, in habitaculum Dei in spiritu. Ephes. 2. 19. usque ad finem. Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duode-mine, tecum paratus sum et cim Apostolorum Agni. Apoc.

21, 14.

Et peculiariter Petrus dicitur fundamentum. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversùs eam. Et tibi dabo claves regni cœlorum. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in cœlis. Matth. 16. 18. 19.

Cùm ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: etiam Domine, tuscis, quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei iterùm : Simon Joannis, diligis me? Ait illi: etiam domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tertiò: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit illi tertiò, Amas me? Et dixit ei: Domine, tu omnia nosti: tu scis, quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. Joan. 21. 15. et seq. Cujus fides nunquàm deficiet.

Ait autem Dominus: Simon,

in carcerem, et in mortem ire. Luc. 22. 31. et seq.

Funus. Vide Exequiæ.

FURTUM.

Furtum prohibetur, committitur et punitur. Non furtum facies. Exod. 20. 15. Item Levit. 19. 11. d Deut. 5, 18.

Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur. Ibid, 21. 16.

Si quis furatus fuerit bovem, aut ovem, et occiderit, vel vendiderit: quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro unâ ove. Ibid. 22. 1. Vide 2. Reg. 12. 6.

Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tuî, Deut. 24. 7.

Et ait Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. Responditque Achan Josue, et dixit ei Verè ego et sic feci. Vidi enim inter peccavi Domino Deo Israël, spolia pallium coccineum valdè

« PoprzedniaDalej »