Obrazy na stronie
PDF
ePub

in medio enim magnatorum consistis, etc. Ibid. 23. 18. Homo, qui jucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum. Ibid. 25. 10.

Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebit. Ibid. 32. 24.

Firmaverunt igitur filii Jonadab, filii Rechab præceptum patris sui, quod præceperat eis populus autem iste non obedivit mihi. Jerem. 35. 16.

Veni enim separare hominem adversùs patrem suum, et filiam adversùs matrem suam, et nurum adversùs socrum suam; et inimici hominis domestici ejus. Qui amat patrem aut matrem plus quàm me, non est me dignus. Matth. 10. 35. 36. 37. Vide Mich. 7. 6. Luc. 14. 26.

Honora patrem et matrem : et qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Ibid. 15. 4. Vide Marc. 7. 10.

Honora patrem tuum et matrem tuam: et diliges proximum sicut te ipsum.1b.19.19.

Præcepta nosti: Ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris. Honora patrem et matrem. Marc. 10. 19. Idem verbatim habetur Luc. 18. 20. Vide et Luc. 2. 48.

Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est. Ephes. 6. 1. Honora patrem tuum et matrem tuam,

quod est mandatum primum in promissione: ut benè sit tibi, et sis longævus super terram, v. 2. 3. Vide Deut. 5. 16.

Filii, obedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino. Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. Coloss. 3. 20. 21.

Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: juvenes ut fratres anus, ut matres : juvenculas ut serores, in omni castitate. 1. Tim. 5. 1. 2.

Similiter, adolescentes, subditi eslote senioribus. 1. Petr.5.5.

Filii in bonis sunt instituendi,

ut Deum timeant. Vide et Parentum officium. Item Liberorum eruditio.

Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et benè sit tibi in terrâ, quam Dominus Deus tuus, daturus est tibi. Deut. 5. 16. Vide Exod. 20. 12.

Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum : et cave, ne aliquandò peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri. Tob. 4. 6.

Audite ergò, filii mei, patrem vestrum. Servite Domino in veritate, et inquirite, ut faciatis quæ placita sunt illi. Et filiis vestris mandate, ut faciant justitias et eleemosynas, ut

sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in totâ virtute suâ, Ibid. 14. 10. 11.

Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: ut cognoscat generatio altera. Filii qui nascentur, et exurgent, et narrabunt filiis suis : ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant. Psal. 77.6.7.

Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. Prov. 1. 8. 9.

In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. Ibid. 14. 26.

Justus, qui ambulat in simplicitate suâ, beatos post se filios derelinquet. Ibid. 20. 7. Audi, fili mi, et esto sapiens: et dirige in viâ animum tuum. Ibid. 23. 19.

Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. Sap. 8. 19.

Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est. Ephes. 6. 1. Et vos, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros; sed educate illos in disciplinâ, et correptione Domini. v. 4.

Vitia caveant.

Filio doloso nihil erit boni. Prov. 14. 15.

Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet. Ibid. 17. 2. Natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo lætabitur. v. 21. Ira patris, filius stultus et dolor matris quæ genuit eum. v. 25.

Qui custodit legem, filius sapiens est: qui autem comessatores pascit,confundit patrem suum. Ibid. 28. 7.

Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos à pueritiâ illorum. Filiæ tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. Trade filiam, et grande opus feceris, et homini sensato da illam. Eccli. 7. 25. et seq.

Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur : nec oblecteris Confusio patris est de filio super ipsos, si non est timor indisciplinato : filia autem Dei in illis. Non credas vitæ (fatua) in deminoratione fiet. illorum, et ne respexeris in Ibid. 22. 3. Filia prudens labores eorum. Melior est enim hæreditas viro suo: at vivens unus timens Deum, quàm mille turpiter, mæstitiam affert gefilii impii. Et utile est mori nitori. Imprudens, patrem et sinè filiis, quàm relinquere fi- virum afficit ignominiâ.v.4.5. lios impios. Eccli. 16. 1. et seq. A filiis tuis cave, et à do-Pater filiis notam faciet veri-mesticis tuis attende, Ibid. tatem tuam. Isa. 38. 19.

32. 26.

Lacta filium, et paventem | tia est matris suæ. Prov. 10. 1, Vide c. 15. 20.

te faciet lude cum eo, et contristabit te. Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui. Non des illi (filio) potestatem in juventute, et ne despicias cogitatus illius, etc. Ib. 30. 9. et seq. usque ad 12.

Filio et mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vitâ tuâ : et non dederis alii possessionem tuam, ne fortè pœniteat te, et depreceris pro illis. Ibid. 33. 20. Meliùs est enim, ut filii tui te rogent, quàm te respicere in manus filiorum tuorum, v. 22.

Filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum, ne fortè in adolescentiâ suâ adulta efficiatur, et cum viro commorata, odibilis fat: ne quandò polluatur in virginitate in paternis suis gravida inveniatur ne fortè cum viro commorata transgrediatur, aut certè sterilis efficiatur. Super filiam luxuriosam confirma custodiam : ne quandò faciat te in opprobrium venire inimicis, à detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi. Ibid. 42. 9. et seq.

Juvenes similiter hortare, ut sobrii sint. Tit. 2. 6.

Honeste se habeant.

Filius sapiens lætificat parem: filius verò stultus mosti

Exultat gaudio pater justi: qui sapientem genuit, lætabitur in eo. Gaudeat pater tuus, et mater tua, et exultet quæ genuit te. Ibid. 23, 24. 25.

Rursùs detestatus sum omnem industriam meam, quâ sub sole studiosissimè laboravi, habiturus hæredem post me, quem ignoro, utrùm sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi, et sollicitus fui. Eccles. 2. 18. 19.

Ex iniquis enim somnis, filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversùs parentes in interrogatione suâ. Sap. 4. 6. In filiis suis agnoscitur vir. Eccli. 11. 30.

In filia non avertente se, firma custodiam ne inventâ occasione utatur se. Ab omni irreverentiâ oculorum ejus cave, et ne mireris, si te neglexerit. Ibid. 26. 13. 14.

Sunt corrigendi.

Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii, dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est, monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque

conviviis: lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat. Deut. 21.18. et seq.

Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secùs domos impiorum. Filiorum peccatorum peribit hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. De patre impio queruntur filii : quoniam propter illum sunt in opprobrio. Eccli. 41. 8. et seq.

Fletus. Vide Lacrymæ.

FOENERATIONIS CONDITIO BONA,

etc.

Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non urgebis eum, quasi exactor, nec usuris opprimes. Exod. 22. 25.

fratrem et amicum tuum : et non abscondas illam sub lapide in perditionem. v. 13.

Mala.

Hodiè fœneratur quis, et cras expetit: odibilis est homo hujusmodi. Eccli. 20. 16. Fæneratio est periculosa, quoad accipientem. Qui accipit mutuum, servus est fœnerantis. Prov. 22. 7.

Multi non causâ nequitiæ, non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt. Eccli. 29. 10. Quoad facientem.

Noli fœnerari homini fortiori te quòd si fœneraveris, quasi perditum habe. Eccli. 8. 15.

timaverunt fanus, et præstiteMulti quasi inventionem æsrunt molestiam his qui se adjuverunt. Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam. Et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii, et murcommodabis: ut benedicat tibibitur. Si autem potuerit redmurationum, et tempus causa

Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem ; sed alieno. Fratri autem tuo absque usurâ, id quod indiget

Dominus Deus tuus in omni

opere tuo in terrâ, ad quam ingredieris possidendam. Deut. 23. 19. 20.

Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius, et iterùm redde proximo in tempore suo. Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. Eccli. 29. 2. 3. Perde pecuniam propter

dere, adversabitur, solidi vix
reddet dimidium, et computa-
bit illud quasi inventionem.
Ibid. 29. 4. et seq.

FOENUM, ET HERBA CITÒ
TRANSIENS, OMNIS HOMO.
Vide et нOмO.

Manè sicut herba transeat, manè floreat, et transeat: vesperè decidat, induret, et arescat. Psal. 89. 6.

Et ego sicut fœænum arui. | hauriret. Gen. 24. 16. Ità et Joseph. Ibid. 39. 6.

Psal. 101. 12.

Fiant sicut fœænum tectorum, quod priusquàm evellatur, exaruit. Psal. 128. 6.

Omnis caro sicut fænum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi. Eccli. 14. 18.

Vox dicentis Clama. Et dixi Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia Spiritus Domini sufflavit in eo. Verè fænum est populus : exsiccatum est fænum, et cecidit flos; Verbum autem Domini nostri manet in æternum. Isa. 40. 6. et seq.

Quia omnis caro ut fœnum: et omnis gloria ejus tanquàm flos fœni; exaruit fænum, et flos ejus decidit. 1. Petr.1.24.

Glorietur autem frater hu milis in exaltatione suâ; dives autem in humilitate suâ, quoniàm sicut flos fœni transibit. Exortus est enim sol cum ar

dore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ità et dives in itineribus suis marcescet. Jac. 1. 9. et seq.

Fænus, Vide et Usura.

FORMA CORPORIS.

Rebbecca erat decora nimis, virgoque pulcherrima, sed simul castissima et humillima, adeò ut servo Abrahami, ejusque camelis ex puteo aquam

Samson, cæterò fortissimus, formâ Dalila rapitur; sed deceptus ab illâ, inimicis suis traditur. Judic. 16. 6.

Thamar speciosissima, quia nimium fisa est fratri suo Amnon, ab co fuit oppressa et stuprata; sed dein odio habita, et è domo ejecta. 2. Reg. 13. 2. et 15.

Erat Absalom pulcherrimus in omni Israël, et decorus nimis à vestigio pedis usquè ad verticem non erat in eo ulla macula: præ cæteris vanè sibi complacebat in capillis suis. Sed pulchritudinem suam multis vitiis fædavit, et ipsi capilli ejus exitio ei fuerunt. Ibid. 14. 25. et c. 18. 9.

Erat autem Judith eleganti aspecta nimis, sed et castitatis amans: et hâc suâ pulchritudine liberavit urbem suam ab excidio. Judith 8. 7. et c. 10 et seq.

Esther pulchrâ nimis et decorâ facie, imò incredibili pulchritudine; tamen noluit muliebrem cultum. Esther 2. 7. et 15.

Virginem ne conspicias, ne fortè scandalizeris in decore illius. Eccli. 9. 5. Vide tot. cap. Vide et Gen. 6. 2.

FORMIDO ET PUSLILANIMITAS. Vide et PUSILLANIMITAS:

ITEM TIMOR HUMANUS.

Cùm dixissent Angeli ad

« PoprzedniaDalej »