Obrazy na stronie
PDF
ePub

batis benefacere, an malè : animam salvam facere, an perdere? Luc. 6. 9.

Hypocritæ, unusquisque vestrûm Sabbato non solvit bovem suum, aut asinum à præsepio, et ducit adaquare? Ib. 13. 15.

A malo malè violatur.

Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus qui fecerit opus in eo, occi

detur. Exod. 35. 2.

Colligens ligna Sabbato, præcepto Domini lapidatus fuit. Num. 15. 36.

Festum Neomeniæ.

In calendis autem (Id est in mensium exordiis) offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem anniculos agnos immaculatos, etc. Num.28.11. septem

unum,

Dixit autem David ad Jonatham: Eccè calendæ sunt crastino, et ego ex more sedere soleo juxtà regem ad vescendum : dimitte ergò me, ut abscondar in agro usquè ad vesperam diei tertiæ, etc. 1. Reg. 20. 5.

Hæc dicit Dominus Deus :

In primo mense, unâ mensis,

sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanc

Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctuarium. Ezech. 45. 18. tum, Tob. 2. 6.

Neomeniam et Sabbatum, et festivitates alias non feram; iniqui sunt cœtus vestri : calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea. Isa. 1. 13. 14.

Si autem non audieritis me, ut Sanctificetis diem Sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Jerusalem in die Sabbati, succendam ignem in portis ejus, et devorabit domos Jerusalem, et non extinguetur. Jerem. 17. 27.

Odi, et projeci festivitates vestras et non capiam odorem cœtuum vestrorum. Amos. 5. 21.

Et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum. Ibid. 8. 10.

Festorum violatio quàm

graviter puniatur.

Factum est autem, cùn essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die Sabbati, obtulerunt eum Moysi et Aaron et universæ multitudini : qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent. Dixitque Dominus ad Moysen Morte moriatur homo iste, obruat eum lapidibus omnis turba extrà castra. Num. 15. 32. et seq.

FIDEJUSSIO CAVENDA.

Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo. Prov.11.15. Stultus homo plaudet manibus, cùm spoponderit pro amico suo. Ibid. 17. 18.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

FIDELITAS. Vide et INFIDELITAS, Fidelitas ergà hominem.

Servus Abrahæ fideliter im plevit jussum à domino suosibi commissum. Gen. c. 24.

Fideliter servivit Jacob avunculo suo Laban, quando gregem pascens die noctuque æstu urebatur et gelu. Ibid. c. 31. v. 6. et 40.

Joseph ergà dominum suum fideliter se habuit, qui uxorem ejus tangere noluit. Ibid. c. 39.

Rahab meretrix fideliter egit cum exploratoribus, quos miserat Josue. Et posteà Josue egit fideliter cum ea. Jos. c. 2. et 6.

Quamvis Gabaonitæ fefel lissent Josue et filios Israel, tamen juramenta et pacta eis servaverunt, et eos contrà hostes posteà fideliter adjuverunt. Ibid. c. 9. et 10

Fideliter Jonathas indicavit plicaverunt sibi tradita talenDavid iram patris sui, et ip-ta. Matth. 15. 14.

sam quantùm potuit excusavit, et posteà confortavit. 1. Reg.

C. 20.

Occiso patre Abiathar occasione David Ego (inquit) sum reus omnium animarum patris tui. Mane mecum: ne timeas si quis quæsierit aninam meam, quæret et animam tuam, mecumque servaberis. Ibid. 22. 22. et 23.

Noluit David percutere Saül regem et dominum suum, licet malum et persequentem eum. Ibid. 24. 7.

Viri Jabes Galaad fideliter

se habuerunt ad Saül dominum suum, licet malum, reverenter sepelientes eum. Ibid. 31. 11. et seq.

Instante captione civitatis Rabbath,quam obsederat Joab, misit ad David, ut veniret et illam caperet: ut domino suo, non sibi, honor victoriæ deferretur. 2. Reg. 12. 27.

Cum fugeret David à facie Absalom, dixit illi Ethai : Vivit Dominus quoniam in quocunque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vitâ, ibi erit servus tuus. Ibid.

[blocks in formation]

FIDES.

Fides accipitur pro fidelitate Dei in servandis promissis.

Non est Deus quasi homo, ut mentiatur nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergò, et non faciet? locutus est, et non implebit? Num. 23. 19.

Quia rectum est verbum Domini et omnia opera ejus in fide. Psal. 32. 4.

Et erit justitia cingulum lumborum ejus : et fides cinctorium renum ejus. Habitabit lupus cum agno et pardus

cum hædo accubabit. Isa. 11. 5. 6.

Novi diluculò, multa est fides tua. Thren. 3. 23. Et sponsabo te mihi in fide : scies quia ego Dominus. Osea 2. 20.

et

Ephraïm in desolatione erit in die correptionis: in tribubus Israël ostendi fidem. Ibid. 5.

9.

Quid enim si quidam illorum non crediderunt? Nunquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? etc. Rom. 3. 3.

Si non credimus, ille fidelis permanet, etc. 2. Tim. 2. 13. Pro veritate et verborum constantiâ inter homines.

In argumentum ergò fidei retentum pallium ostendit (uxor Putipharis) marito revertenti domum. Gen. 39. 16.

Ego propriè servus tuus sim

(ait Judas Joseph), qui in meam hunc (scil. Benjamin) | recepi fidem, et spopondi, etc. Ibid. 44. 32.

Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, etc. Lev. 6. 2. Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius læteris. In tempore | tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hæreditate illius cohæres sis. Eccli. 22. 28. 29.

Et illi dixerunt ad Jeremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non juxtà omne verbum, in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus. Jerem. 42. 5.

Et nunc perserverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his quæ fecistis nobiscum. 1. Mach. 10. 27.

In quo (Christo) positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior), doctor Gentium in fide et veritate. 1. Tim. 2. 7.

Pro virtute Theologicâ. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum; apparet autem eis, qui fidem habent in illum. Sapient.

1. 2.

Qui non operatus est per ma

nus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. Ibid. 3. 14.

Eccè qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem in fide suâ vivet. Habac. 2. 4.

Et dixit Jesus Centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illà horâ. Matth. 8. 13.

At Jesus conversus, et videns cam, dixit : Confide, filia : fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illâ horâ.Ib. 9. 22. Item Marc. 5. 34.

Dixit illis (discipulis suis) Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippè dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. Ibid. 17. 19. Vide Luc. 17. 6.

Quorum fidem, ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. Luc. 5. 20.

Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Rom. 4. 3.

Justificati ergò ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum. Ibid. 5. 1.

Pro fide viva et formatá

caritate.

Justus autem in fide suâ vivel. Habac. 2. 4.

Confide, filia: fides tua te salvam fecit. Matth. 9. 22.

Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua fiat tibi, sicut vis. Ibid. 15. 28.

Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana à plagâ tuâ. Marc. 5. 34. Idem habetur Luc. 7. 50. et c. 8. 48.

Jesus autem ait illi (cæco) : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum. Ibid. 10. 52.

Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi, in omnes et super omnes qui credunt in eum non enim est distinctio. Rom. 3. 22.

Nam in Christo Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque præputium; sed fides, quæ per caritatem operatur. Galat. 5. 6.

Fidem magnificè commendat Paulus ex actis patrum, à mundi exordio usque ad David et Prophetas, et in universum quanta patrârint, ac passi sint per fidem, nec tamen plenam adhuc acceperint retributionem. Hebr. c. 11.

Pro fide mortua absque

[blocks in formation]

mine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis : Quia nunquàm novi vos: disce dite à me, qui operamini iniquitatem. Matth. 7. 21. 22. 23. Vide c. 25. 11. et Luc. 6. 46.

;

Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam ; et si habuero omnem fidem, ità ut montes transferam; caritatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ità ut ardeam; caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. 1. Cor. 13. 2. 3.

Per quod (Evangelium) et salvamini : quâ ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustrà credidistis. Ibid. 15. 2.

Sicut enim corpus sinè spiritu mortuum est, ità et fides sinè operibus mortua est. Jacob. 2. 26.

Pro sponsione seu voto. Habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. 1. Tim. 5. 12.

Pro fiduciâ.

Postulet autem in fide nihil hæsitans, etc. Jacob. 1. 6.

FIDES CARITATE INFERIOR. Vide CARITAS. Fides fundatur in veritate Dei.

Credite in Domino Deo ves

« PoprzedniaDalej »