Obrazy na stronie
PDF
[blocks in formation]

In hâc die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris: coràm Domino mundabimini. Levit. 16. 5o.

Decimo die mensis hujus septimi , dies expiationum erit celeberrimus , et vocabitur sanctus : affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. Ibid. 23. 27.

Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et aflligetis animas vestras: omne opus seryile non facietis in eâ. Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum , arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem. Num. 29. 7. 8. /ide Joan. 7. 57.

Festum Tabernaculorum.

Et solemnitatem (custodies) mensis primitivorum operis tui, quæcunque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni , quandò congregaveris omnes fruges tuas de agro. Eaeod. 25. 16.

Loquere filiis Israël : A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ Tabernaculorum, septem diebus Domino. Levit. 95. 54. ' §olemnitatem quoque Ta

bernaculorum celebrabis per septem dies, quandò collegeris de areâ et torculari fruges tuas: et epulaberis in festivitate tuâ, tu, filius tuus, et filia, servus tuus, et ancilla. Deut. 16. 15. Præcepitque eis , dicens : Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate Ta. bernaculorum, etc. Ib. 51. io. Feceruntque solemnitatem Tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem , secundùm præceptum, opus diei in die suo. 1. Esdr. 5. 4. Et invenerunt scriptum in lege, præcepisse Dominum in manu Moysi, ut habitent filii Israël in tabernaculis, in die solemni, mense septimo : et ut rædicent, et divulgent vocem in universis urbibus suis : et in Jerusalem, dicentes : Egredimini in montem, et afferte frondes olivæ, et frondes ligni pulcherrimi , frondes myrti, et ramos palmarum , et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est, etc. 9. Esdr. 8. 1 4. 15. Fecit ergò universa ecclesia eorum, qui vedierant de captivìtate, tabermacula , et habitaverunt in tabernaculis. v. 17. Et nunc frequentate dies Scenopegiæ mensis Casleu. 2. Maeh. 1. 9. Et cum lætitiâ diebus octa egerunt in modum tabernaculorum; recordantes, quod antè modicum temporis, diem solemnem Tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant. Ibid. 1 o. 6.

Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. Joan. 7. 2.

Festum Sabbati.

Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere, quod patrârat. Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaveratab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret. Gen. 2. 2. 5. . AMoyses ait Israëlitis : Hoc est, quod locutus est Dominus : requies Sabbati sanctificata est Domino cras : quodcunque operandum est, facite : et quæ coquenda sunt, coquite : quidquid autem reliquum fuerit , reponite usquè in manè. Eaeod. 16. 25. ASeactâ die filii Israël in deserto colligebant Manna in duplici quantitate , ut die Sabbati vacarent ab omni opere. supr. v. 22. Memento, ut diem Sabbati sanctifices. Ib. 2o. 8. Vide v. 1 1. Sex diebus operaberis ; septimo die cessabis, ut requiescat bos, et asinus tuus: et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena. Ibid. 25, 19.

Custodite Sabbatum meum;

sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur: qui fecerit in eo opus, peribit

anima illius de medio populi sui. Ibid. 5 1. 14. Pactüm est sempiternum inter me et filios Israël, signumque perpetuum: sex enim diebus fecit Dominus coelum et terram, et in septimo ab opere cessavit. v. 16. 17. Sex diebus operaberis : die septimo cessabis arare et metere. Ibid. 54. 9 1. Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, Sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur. 10. 55. 2. Vide Levit.23.3. Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite, Levit, 1 9.3. J^ide c. 26. 2. Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus. Septimo autem anno Sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis, 10id. 25, 5. Vide Eacod. 25. 1 o. Factum est autem, cùm essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die Sabbati, obtulerunt eum Moysi et Aaron, et universæ multitudini, etc. Num. 15. 52. 55. Die autem Sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et iiba, quæ ritè funduntur per singula Sabbata in holocaustum sempiternum. Ibid. 28. 9. 1 o. Observa diem Sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, etc. Deut. 5. 1 2. Nehemias objurgat, et puomiuntur Sabbati violatores , 2, Esdr. 5. 15. Et Tyrii habitaverunt in eâ, inferentes pisces et omnia venalia : et vendebant in Sabbatis filiis Juda in Jerusalem. Et objurgavi optimates Juda, et dixi eis : Quæ est hæc res mala, quam vos facitis, et profanatis diem Sabbati?Nunquid non hæc fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc ? Ibid. 15. 16. 17. 18. Dixi quoque Levitis, ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem Sabbati : et pro hoc ergò memento mei , Deus meus, et parce mihi secundùm multitudinem miserationum tuarum. v. 22. Beatus vir, qui facit hoc (scilicetjudicium et justitiam), et filius hominis, qui apprehendet istud : custodiens Sabhatum, nepolluat illud. — Quia hæc dicit Dominus eunuchis : Qui custodierint Sabbata mea, et elegerint quæ ego volui, et tenuerint fœdus meum : dabo eis in domo meâ, et in muris, meis locum, et nomen meliùs à filiis, et filiabus : nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. Isa. 56. 2. 4. 5. Si averteris à Sabbato pedem tuum, facere voluntatem

tuam in die sancto meo , et vocaveris Sabbatum de\ìcatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum, dùm non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem : tunc delectaberis super Domino , et sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob patris tui ; os enim Domini locutum est. Ibid. 58. 15, m 4. Vide c. 66. 23.

Hæc dicit Dominus : Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die Sabbati, nec inferatis per portas Jerusalem. Et nolite ejicere onera de domibus vestris in die Sabbati, et omne opus non facietis. Sanctificate diém Sabbati, sicut præcepi patribus vestris. Jerem. 17. 2 1. 22. Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem Sabbati, et me portetis onus, et ne inferatis per portas Jerusalem in die Sabbati : succendam ignem in portis ejus, et devorabit domos Jerusalem, et non extinguetur. v. 27.

Et dedi eis præcepta mea, et judicia mea ostendi eis, quæ faciens homo vivet in eis. Insuper et Sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter meet eos; et scirent, quia ego Dominus sanctificans eos. Ezech. 2o. ii. 1 2. /ideEarod, 2o.8. et c.51. 15,

Sanctuaria mea sprevisti, £! Sabbata mea polluisti. 1bid. 22. 8.

Et scripsit Rex Antiochus omni regno suo, ut esset omnis populus unus : et relinqueret unusquisque legem suam. Et , consenserunt omnes gentes, secundùm verbum regis Antiochi : et multi ex Israël consenserunt servituti ejus, et sacrificaverunt idolis, et coinquinaverunt Sabbatum. Et misit Rex libros per manus nuntiorum in Jerusalem , et in omnes civitates Juda: ut sequerentur leges Gentium terræ, et prohiberent holocausta, et sacrificia, et placationes fieri in templo Dei, et prohiberent celebrari Sabbatum, et dies solemnes, et jussit coinquinari sancta, et sanctum populum Israël, etc. v. Mach. 1. 45. et seq. Item c. 2. per totum. Item. 2. Mach. 8. 26.

Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samariæ, cogitavit cum omni impetu die Sabbati committere bellum. Judæis verò , qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus : Ne ita ferociter et barbarè feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum , qui universa conspicit, etc. 2. Mach, 15. 1. 2.

In illo tempore abiit Jesus per sata Sabbato; discipuli autem ejus esurientes, coeperunt vellere spicas, et manducare. Matth. 1 2. 1. Item Marc. 2. 25. Vide Matth. 12. 1 o. et

Marc. 5. 2,

Et facto Sabbato, coepit in Synagogâ , docere : et multi audientes, admirabantur in doctrinâ ejus. Marc. 6. 2. Et venit Nazareth , ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam, die Sabbati, in Synagogam, et surrexit legere, etc. Luc. 4. 16. Et descendit in Capharnaüm civitatem Galilææ, ibique docebat illos Sabbatis. Et stupebant in doctrinâ ejus. v. 51. 32. Quidam autem Pharisæorum dicebant illis : Quid facitis quod non licet in Sabbatis ? Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis, quod fecit David, cùm esurisset ipse, et qui cum illi erant : quomodò intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit — quos non licet manducare, nisi tantùm Sacerdotibus ? Ibid. 6. 2. 3. 4. J^ide Eaeod. 29. 52. Levit. 24. 8. Erat autem docens in Synagogâ eorum Sabbatis. 1bid. 15. 1 o. /ide v. 14. et 1 5. Item. c. 14. 1. Item Joan. 7. 22. et c. 9. 14. Dicebant ergò Judæi, illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit': Tolle grabatum tuum, et ambula. Joan. 5. 1 o. 1 1. Illi verò pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ : et ingressi Synagogam die Sabbatorum, sederunt , etc. Actor. 15. 1 4. Vide v. 27. Sequenti verò Sabbato : penè universa civitas convenit audire verbum Dei. v. 44. Vide c. 15. 2 1. et c. 18. 4.

Unâ autem Sabbati cùm convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usquè in mediam noctem. Ibid. 2o. 7.

Per unam Sabbati unusquisque vestrùm apud se seponat, recondens quod ei benè placuerit : ut non, cùm venero, tunc colleclæ fiant. 1. Cor. 16. 2.

Dixit enim in quodam loco de die septimâ sic : Et requievit Deus die septimâ ab omnihus operibus suis, etc. Hebr. 4. 4. ut veram requiem adipuscamur.

Festum Sabbati à bono, benè observatur.

Memento, ut diem Sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis — Septimo autem die Sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus, et filia tua, servus tuus, et ancilla tua, jumentum tuum , et advena , qui est intrà portas tuas. Eaeod. 2o. 8. 9. 1 o. Sex diebus operaberis : septimo die cessabis arare et metere. Ibid. 54. 2 1. Sex diebus facietis opus : dies septimus, quia Sabbati requies est, vocabitur sanctus.

Omne opus non facietis in eo, etc. Levit. 25. 5. A vesperâ usquè ad vesperam celebrabitis Sabbata vestra. v. 52. Observa diem Sabbati, ut sanctifices eum, — Non facies in eo quidquam operis. Deut. 5. 1 2. et 14. Si averteris à Sabbato pedem tuum , facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris Sabbatum delicatum , et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum, dùm non facis vias tuas , et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem : tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terræ. Isa. 58. 15. 14. Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die Sabbati. Jerem. 17. 9 1. Et erit: Si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die Sabbati : et si sanctificaveritis diem Sabbati, ne faciatis in eo omne opus : ingredientur per portas civitatis hujus reges et principes, sedentes super solium David — et habitabitur civitas hæc in sempiternum. v. 24. et 25. Itaque licet Sabbatis benefacere. Matth. 12. 1 2. Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter Sabbatum. Itaque Dominus est Filius hominis, etiam Sabbati. Marc. 2. 27. 28. Interrogo vos, si licet Sah

« PoprzedniaDalej »