Obrazy na stronie
PDF

Frequenter sumenda.

Erant autem perseverantes in doctrinâ Apostolorum , et communicatione fractionis panis, et orationibus. Actor. 2. 42. /ide c. 2o. 7. Item Psal. 77. 24. 25. Prov. 9. 2. 5. Sap. 16. 2o.

Præfiguratur Eucharistia.

Quod cùm vidissent filii Israël , dixerunt ad invicem Manhu ? quod significat : Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis, quem Dominus dedit vobis ad vescendum. Eaeod. 16. 15.

Prophetatur. Malach. 1, 1 m.

Eucharistia sub alterâ tantium, nimirùm sub panis specie.

Et factum est, dùm recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit , ac fregit, et porrigebat illis. Luc. 24. 5o.

Hic est panis, qui de cœlo .descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. Joan. 6. 59. /ide v. 55. et 48. 5o. 51. 52. 58.

Erant autem perseverantes in doctrinâ Apostolorum, et communicatione fractionis panis. Actor. 2. 42.

Unà autem Sabbati cùm convenissemus ad frangendum panem. Ibid. ao. 7. /ide c. 27. 55. w

[blocks in formation]

aeternum : et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vitâ. Joam. 6. 51. 52. /ide 1. Cor. 1 o. 16. Calix benedictionis, cui bemedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ? m. Cor. m o. 16. Quicunque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indignè , reus erit corporis et sanguinis Domini. — N. B. non dijudicans corpus Domini. Ibid. 1 1. 97. 29.

Circumfercndam esse in publicis processionibus praefiguratur.

Vocavit ergò Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos : Tollite Arcam fœderis : et septem alii sacerdoles tollant septem jubilæorum buccinas et incedant antè Arcam Domini. Ad populum quoque ait : Ite, et circuite civitatem armati, præcedentes Arcam Domini. Josue 6. 6. 7.

Cùmque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa, custodiens Arcam Dei Ahio præcedebat Arcam. David autem et omnis Israël ludebant coram Domino, in omnibus lignis fabrefactis, et citharis, et lyris, et tympanis, et sistris, et cymbalis. 2. Reg. 6. 4. 5. /ide 1. Reg. 7. 1.

Eucharistia adoranda.

Reminiscentur, et conver

tentur ad Dominum universi fines terræ : et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium. Psal. 2 1. 28. Manducaverunt, et adoraverunt omnes pingues terræ: in conspectu ejus cadent omnes, qui descendunt in terram. v. 5o.

Exaltate Dominum Deum nostrum : et adorate scabellum pedum ejus, quoniàm sanctum est. Psal. 98. 5.

Et dixit ei (cæco nato ) Jesus : et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. Joan. 9. 57. 58.

ExActio cf.NsUs, • ET TRIBUTUM DEBETUR PRINCIPIBUS.

Et cùm venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant , ad Petrum , et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma, etc. Matth. 17. 25. Dic ergò nobis, quid tibi videtur ? Ilicet censum dare Cæsari, an non? Ibid. 22. 17. Item I.uc. 2o. 22. At illi attulerunt ei (denapium). Et ait illis : Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicuni ei : Cæsaris. Respondens autem Jesus, dixit illis : Reddite igitur, quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. Marc. 1 9. 16. 17. /ide Matth. 22. 2 1 . Reddite ergò omnibus debita: cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal: cuitimorem, timorem : cui honorem, honorem. Rom. 15. 7,

ExcommuNicATio.

Eaccommunicatio à Christo instituta et præcepta.

Et tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Matth. 16. 1 9. Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum, et projice abs te : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quàm duas manus vel duos pedes habentem, mitti in ignem æternum. Ibid. 18. 8. Amen dico vobis, quæcunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo: et quæcunque solveritis super terram, erunt soluta et in coëlo. v. 18. ' Et quisquis scandalizaverit sunum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. Marc. 9. 41. Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata , remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt. Joam. 2o. 22. 25. Eaccommunicatio usitata ab Apostolis. Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam ju

dicavi, ut præsens, eum, qui sic operatus est , in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, traderehujusmodiSatanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. 1. Cor. 5. 5. 4. 5.

Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinatè, et non secundüm traditionem , quam acceperunt à vobis. 2. Thess. 5. 6. Quòd si quis non obedit verbo nostro per epistolam , hunc notate, et ne commisceamini cum illo, ut confundatur : et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. v. m 4. 15.

Ex quibus est Hymenæus et Alexander : quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. 1. Tim. m. 2o.

Hæreticum hominem, post unam, et secundam correptionem , devita : sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cùm sit proprio judicio condemnatus. Tit. 5, 1 o. 1 1.

Eaccommunicatioeacercendaad aedificationem Ecclesiæ , ct ad correctionem ejus qui eaccommunicatur.

Qtiod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo, ut confundatur, et

nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. 2. Thess. 5. 14. i5. /ide 1. Cor. 5. 5. Item 1. Tim. 1. 2o.

Eaccommunicatio Pharisæorum,

Hæc dixerunt parentes ejus {caeci mati), quoniàm timebant Judæos : iàm enim conspiraverant íí , ut si quis eum confitereturesse Christum, extra Synagogam fieret. Joan. 9. 22. Responderunt, et dixerunt ei: in peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foràs. v. 54

Verumtamen, et ex principibus multi crediderunt in eum; sed propter Pharisæos non confitebantur, ut è Synagogâ non ejicerentur. Ibid. 1 2. 42.

Absque Synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo. Joan. 16. 2.

Excommunicandi sunt, qui

in moribus aut doctrinâ gra

viter errantes , admoniti , nolun* resipiscere.

Ejice derisorem , et exibit cum eo jurgium , cessabuntque causæ et contumeliæ. Proverb. 22. 1 o.

Quod si non audierit eos (testes), dic Ecclesiæ : si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus et Publicamus. Matth. 18. 17.

Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissentionos et offendicula, præter doctrinam quam vos didicistis, faciunt : et declinate ab illis. Rom. 16. 17. Ego quidem absens corpore præsens autem spiritu, jàmjudicavi, ut præséns, eum, qui sic operatus est , in nomine Domini nostri, 1. Cor. 5. 3. 4. Kide Coloss. 2. 5. Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem. 2. Cor. 2, 8. Quod si quis non obedit yerbo nostro per epistolam , hunc notate, et ne cómmisceamini cum illo, ut confundatur: et nolite quasi inimicum existimare, j corripite ut fratrem. 2. Thess. 5. 14. 15. J^ide 1. Tim. 1. 2o. et c. 6. 5. Et sermo eorum, ut cancer serpit: ex quibus est Hymenæus et Philetus, qui à veritate exciderunt, dicentes, resurrectionem esse jam factam et subverterunt quorumdam fidem. 2. Tim. 2. 17. 18. Si quis ergò emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omnè opus bonum paratum. * qy. 92 m. Ä. c, 5. 5. {Hæreticum hominem, post ' unam et secundam correptionem, devita : sciens quia subversus cst, qui ejusmodi est, et delinquit, cùm sit proprio , judicio condemnatus, Tit. 5. 1 0. 1 1 .

Earcommunicati vitandi.

Quòd si non audierit eos (testes), dic Ecclesiæ : si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus et Publicanus. Matth. 18. 17. /ide 1. Cor. c. 5. per totum. aereticum hominem, post unam et secundam correptionem, devita : sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cùm sit proprio judicio condemnatus. Tit. 5. 1 o. 1 1. (Prædictis docemur vitare hæreticos).

EXEMPLUM. Eaeemplum bonum.

Describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine (cordis), accipiens exemplar à sacerdotibus tribùs. Deut. 17. 18. Et exemplo didici disciplinam. Prov. 24. 52. Quàm bonum est correptum manifestare poenitentiam (in eaeemplum)! sic enim effugies voluntarium peccatum. Eccli. 2o. 4. Vidi, et eccè candelabrum aureum totum (per caritatem), et lampas ejus super caput ipsius, etc. Zach. 4. 2. . Et accenderunt lucernas, quæ super candelabrum erant et lucebant in templo. 1. Mach. 4. 5o. Adolescentibus autem exemplum forte relinquam. 2. Mach. 6. 28. Non potest civitas abscondi

supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio (neque in abscondito), sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (et qui ingrediuntur lumen videant). Matth. 5. 1 4. 15. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. v. 16. Vide Luc. m 1. 55. Si ergò lumen , quod in te est ( deberet esse ), tenebræ sunt : ipsæ tenebræ quantæ erunt. Ibid. 6. 95. Vide ergò, ne lumen, quod in te est, tenebræ sint. Luc. 1 1. 55. Et lucernæ ardentes in manibus vestris. Ibid. 1 2. 55. Qui autem facit veritatem, venit ad lucem , ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Joan. 5. 2 1. Providentes bona non tantùm coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Rom. 1 9. 17. /ide 2. Cor. 8. 2 1. Unusquisque vestrùm proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem. Ibid. m 5. 9. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 1. Cor. 1 1. 1. Omnia ad ædificationem fiant. Ibid. 14. 26. Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt : aliis quidem odor mortis in mortem; aliis autem odor vitæ in vitam. 2. Cor. 2. 15. 16.

« PoprzedniaDalej »