Obrazy na stronie
PDF
ePub

mus Israël attrita fronte est, et duro corde. Ezech. 3. 7.

Venite, et audiamus, quis sit sermo egrediens à Domino. Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum. Ibid. 33. 30. 31.

Et omnis, qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam (vel super terram sine fundamento). Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. Matth. 7, 26. 27. Vide Luc. 6. 49.

Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me. Luc. 10. 16.

Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. Quia ex me ipso non sum locutus; sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit, quid dicam, et quid loquar. Joan. 12. 48. 49.

Sed non omnes obediunt Evangelio. Rom. 10. 16.

Quòd si etiam opertum est Evangelium nostrum in iis, qui pereunt, est opertum : in quibus Deus hujus sæculi ex

[blocks in formation]

Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. 1. Thess.4.8.

Estote autem factores verbi, et non auditores tantùm, fallentes vosmetipsos.Jacob.1.22.

Malum super se inducit.

Si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitiâ. Job 36. 13.

Et tu fili hominis : eccè data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis: et non egredieris de medio eorum. Et linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans : quia domus exasperans est. Ezech. 3. 25. 26.

Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum : et erunt vagi in nationibus. Oseæg. 17.

Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentem, et aures suas aggravaverunt, ne audirent. Et cor suum posuerunt, ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in Spiritu suo, per manum Prophetarum priorum, etc. Zack. 7. 11. 12.

Et quicunque non receperit vos, neque audierit sermones

vestros: exeuntes foràs de domo vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Amen dico vobis Tolerabiliùs erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quàm illi civitati. Matth. 10. 14. 15.

Cui autem similem æstimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coæqualibus, dicunt Gecinimus vobis, et non saltâstis, lamentavimus, et non planxistis. Ibid. 11. 16. 17.

lis autem, qui sunt ex con tentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira, et indignatio. Tribulatio, et angustia in omnem animam hominis operantis malum. Rom. 2. 8. 9.

In revelatione Domini Jesu, de cœlo cum Angelis virtutis ejus, in flammâ ignis, dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi. Qui pœnas dabunt in interitu æternas à facie Domini, etc. 2. Thess. 1. 7. 8. 9. Proptereà abundantiùs oportet observare nos ea, quæ audivimus, ne fortè perefiluamus. Si enim, qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem: quomodò nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Hebr. 2. 1. 2. 3.

Irritam quis faciens legem

Moysi, sine ullâ miseratione, duobus vel tribus testibus moritur: quantò magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? Ibid. 10. 28. 29.

Omnis qui recedit, et non permanet in doctrinâ Christi Deum non habet. 2. Joan. g.

EUCHARISTIA.

Eucharistiæ institutio.

Conantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite et comedite : hoc est corpus meum. Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes hic est enim sanguis meus novi et æterni testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Matth. 26. 26. Item Marc. 14. 22. Item Luc. 22. 19.

Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem, etc. 1. Cor. 11. 24.

Calix benedictionis,cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne parti cipatio corporis Dominiest? Ib. 10. 16.

Frequenter sumenda.

Erant autem perseverantes in doctrinâ Apostolorum, communicatione fractionis nis, et orationibus. Actor. 2.

pa

42. Vide c. 20. 7. Item Psal. 77. 24. 25. Prov. 9. 2. 5. Sap. 16. 20.

Præfiguratur Eucharistia.

Quod cùm vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem

Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis, quem Dominus dedit vobis ad vescendum. Exod. 16. 15.

Prophetatur. Malach. 1, 11.

Eucharistia sub alterâ tantùm, nimirùm sub panis specie.

Et factum est, dùm recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. Luc. 24. 30.

et

Hic est panis, qui de cœlo .descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. Joan. 6. 59. Vide v. 33. et 48. 50. 51. 52. 58.

Erant autem perseverantes in doctrinâ Apostolorum, et communicatione fractionis panis. Actor. 2. 42.

Unâ autem Sabbati cùm convenissemus ad frangendum panem. Ibid. 20. 7. Videc. 27.

35.

[ocr errors]

Christus resurgens ex mortuis jam non moritur. Roman.

6.

9.

Quicunque manducaverit panem hunc, N. B. vel biberit calicem. 1.Cor. 11. 27.

Omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est Antichristus, etc. 1 Joan. 4.3.

Eucharistia data à Christo.

beret cum eis (Jesus), accepit Et factum est, dùm recumpanem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. Luc. 24. 30. Vide. 1. Cor. 11. 23.

Data ab Apostolis.

Erant autem perseverantes in doctrinâ Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. Actor. 2. 42. Vide c. 20. 7. et 1. Cor.

11. 17.

In Eucharistia non remanet

substantia panis post consecrationem, sed est verum corpus et sanguis Christi, quod est Transsubstantiatio. Conantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite et comedite: hoc est corpus meum. Matth. 26. 26. Item Marc. 14. 22. Luc. 22. 19. 1. Cor. 11. 24.

Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi : si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in

æternum : et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vitâ. Joan. 6. 51. 52. Vide 1. Cor. 10. 16.

Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? 1. Cor. 10. 16.

Quicunque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indignè, reus erit corporis et sanguinis Domini. N. B. non dijudicans corpus Domini. Ibid. 11. 27. 29. Circumferendam esse in publicis processionibus præfiguratur.

Vocavit ergò Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos : Tollite Arcam fœderis et septem alii sacerdotes tollant septem jubilæorum buccinas et incedant antè Arcam Domini. Ad populum quoque ait : Ite, et circuite civitatem armati, præcedentes Arcam Domini. Josue 6. 6. 7.

Cùmque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa, custodiens Arcam Dei Ahio præcedebat Arcam. David autem et omnis Israël ludebant coram Domino, in omnibus lignis fabrefactis, et citharis, et lyris, et tympanis, et sistris, et cymbalis. 2. Reg. 6. 4. 5. Vide 1. Reg. 7. 1.

Eucharistia adoranda. Reminiscentur, et conver

tentur ad Dominum universi fines terræ et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium. Psal. 21. 28. Manducaverunt, et adoraverunt omnes pingues terræ: in conspectu ejus cadent omnes, qui descendunt in terram. v. 3o.

Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabellum pedum ejus, quoniàm sanctum est. Psal. 98. 5.

Et dixit ei (cæco nato) Jesus et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. Joan. 9. 37. 38.

EXACTIO CENSUS, ET TRIBUTUM

DEBETUR PRINCIPIBUS.

Et cùm venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipicbant, ad Petrum et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma, etc. Matth. 17. 23.

Dic ergò nobis, quid tibi videtur ? licet censum dare Cæsari, an non? Ibid. 22. 17. Item Luc. 20. 22.

[ocr errors]

At illi attulerunt ei (denarium). Et ait illis Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris. Respondens autem Jesus, dixit illis: Red

dite igitur, quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Marc. 12. 16. 17. Vide Matth.

22. 21.

Reddite ergò omnibus debita: cui tributum, tributum : cui

[blocks in formation]

dicavi, ut præsens, eum, qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, tradere hujusmodi Satana in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri

Jesu Christi, 1. Cor. 5. 3. 4. 5.

Denuntiamus autem vobis,

fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinatè, et non secundùm traditionem, quam acceperunt à vobis. 2. Thess. 5. 6. Quòd si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo, ut confundatur : et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. v. 14. 15.

Ex quibus est Hymenæus et Alexander quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. 1. Tim. 1. 20.

Hæreticum hominem, post unam, et secundam correptionem, devita : sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cùm sit proprio judicio condemnatus. Tit. 5.

10. 11.

Excommunicatio exercenda ad ædificationem Ecclesia, et ad correctionem ejus qui excommunicatur.

Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo, ut confundatur, et

« PoprzedniaDalej »