Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata à lege et Prophetis. Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi, etc. Ibid. 3. 21. 22, Vide c. 8.3. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. 1. Cor. 4. 15.

Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini: quâ ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustrà credidistis. Ibid. 15. 1. 2. Item Galat. 1, 11. Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum : et dedit nobis ministerium reconciliationis. 2. Cor. 5. 18.

In quo et vos, cùm audîssetis verbum veritatis (Evangelium salutis vestræ), in quo et credentes signati estis, etc. Ephes. 1. 13.

Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quòd Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Tim. 1. 15. Vide 2. Tim. 1. 8. Memor esto, Dominum Jesum Christum resurrexisse à mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, etc. 2. Tim. 2. 8.

cæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere à ventura irâ? Facite ergò fructum dignum pœnitentiæ, etc. Matth. 3. 7. 8. Vide et Luc. 3. 7.

[ocr errors]

Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno cœlorum : qui autem fecerit et docuerit, bic magnus vocabitur in regno cœlorum. Matth. 5. 19.

Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam. Ibid. 7. 15. Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. v. 19. Et tunc confitebor illis : Quia nunquàm novi vos: discedite à me, qui operamini iniquitatem. v. 23.

Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Ibid. 8. 12. Vide c. 22. 1 13.

Qui autem negaverit me coràm hominibus, negabo et ego eum coràm Patre meo, qui in cœlis est. Ibid. 10. 33.

A diebus autem Joannis Baptistæ usquè nunc, regnum cœlorum vim patitur, et violenti

Evangelium affert fiduciam, rapiunt illud. Ibid. 11. 12.

simul et timorem, consolationem, et terrorem.

Videns autem (Joannes) multos Pharisæorum et Saddu

Sicut ergò colliguntur zizania et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi, etc. Ibid. 13. 40. Et mittent

eos (Angeli) in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium. v. 50.

Filius enim hominis venturus est in gloriâ Patris sui cum Angelis suis; et tunc reddet unicuique secundùm opera ejus. Ibid. 16. 27.

Væ homini illi, per quem scandalum venit. Ibid. 18. 7. Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores; illic erit fletus et stridor dentium. Ibid. 25. 30.

Facilius est, camelum per foramen acûs transire, quàm divitem intrare in regnum Dei. Marc. 10. 25.

Væ vobis divitibus: quia habetis consolatiorem vestram. Væ vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc quia lugebitis, et flebitis. Luc. 6. 24.

Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retrò, aptus est regno Dei. Ibid. 9. 62. Et vos estote parati : quia quâ horâ non putatis, Filius hominis veniet. Ibid. 12. 40. Cui multùm datum est, multùm quæretur ab eo, elc. v.

48.

Si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis. Ibid.

13.5.

Adhuc unum tibi deest: omnia quæcunque habes, vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo et veni, sequere me. Ibid, 18. 22.

Non vos me elegistis; sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Joan. 15. 16.

Revelatur enim ira Dei de cœlo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitiâ detinent. Rom. 1. 18.

Secundùm autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei, Ibid. 2. 5.

Stipendia enim peccati mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro Ibid. 6. 23.

Vide ergò bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate; alioquin et tu excideris. Ibid. 11.

22.

Itaque unusquique nostrûm pro se rationem reddet Deo. | Ibid. 14. 12.

Uniuscujusque opus manifestum erit dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. 1. Cor. 3. 13. Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. v. 17.

Quæ enim secundùm Deum tristitia est, pænitentiam in salutem stabilem operatur ;

sæculi autem tristitia mortem operatur. 2. Cor. 7. 10.

Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis, et concupiscentiis, Gal. 5. 24.

Itaque, carissimi mei (sicut semper obedîstis) non ut in præsentiâ mef tantùm, sed inultò magis nunc in absentiâ meâ, cum metu et tremore vestram salutem operamini. Philipp. 2. 12.

Voluntariè enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia; terribilis autem quædam expectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. Hebr. 10. 26. 27:

Miseri estote, et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mærorem. Jac. 4. 9.

Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis, etc. Ib.

5.1.

Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? 1. Petr. 4. 18.

Quapropter, fratres, magis satagite, ut per bona opera, certam vestram vocationem et electionem faciatis hæc enim facientes, non peccabitis aliquandò. 2. Petr. 1. 10.

Si enim Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos,

in judicium reservari. Ibid. 2.4.

Eccè venit Dominus in sanctis millibus suis, facere judicium contrà omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impiè egerunt, et de omnibus duris, quæ locuti sunt contrà Deum peccatores impii. Juda. 14. 15.

EVANGELIZANS.

Evangelizanti debetur necessaria vitæ sustentatio. Vide et Ecclesia.

Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zoniş vestris : non peram in viâ, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius mercede suâ. Matth. 10. 9. 10. Vide Luc. 9. 13. c. 10. 7.

Et præcepit eis (Jesus), ne quid tollerent in viâ, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zonâ æs. Marc. 6. 8.

Communicet autem is, qui catechizatur verbo, ei, qui se catechizat, in omnibus bonis. Galat. 6. 6. Vide Rom. 15. 16.

Qui benè præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur maximè qui laborant in verbo et doctrinâ. 1. Tim. 5.17.

Laborantem agricolam oportet primùm de fructibus percipere. 2. Tim. 2. 6.

Evangelizans vitæ sit integræ.

Qui ergò solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cœlorum ; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cœlorum. Matth. 5. 19.

Quid de non facientibus,

et tamen docentibus. Super cathedram Moysi sederunt Scribæ et Pharisæi. Omnia ergò quæcunque dixerint vobis, servate et facite; secundùm opera verò eorum nolite facere dicunt enim, et non faciunt. Matth. 23. 2. 3.

Qui ergò alium doces, te ipsum non doces qui prædicas non furandum, furaris: qui dicis non machandum, mœcharis. Rom. 2. 21. 22.

Castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne fortè cùm aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. 1. Cor. 9. 27.

Nemo adolescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium, in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. 1. Tim. 4. 12.

Sollicitè cura te ipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, rectè tractantem verbum veritatis. 2. Tim. 2. 15.

In omnibus te ipsum præbe exemplum bonorum operum: in doctrinâ, in integritate, in gravitate. Tit. 2. 7.

Discendorum proponat utilitatem.

Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus vel minus loquar. (Verba sunt Balaam). Num. 22. 18. Item c. 24. 13. Vide Mich. 6. 5.

Vivit Dominus, quia quodcunque dixerit mihi Dominus, hoc loquar. 1. Reg. 22. 14.

Væ mihi, qui tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito. Isa, 6. 5.

Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion: exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem, exalta (vocem), noli timere. Dic civitatibus Juda: Eccè Deus vester: EccèDominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: eccè merces ejus cum eo, et opus illius coràm illo. Ib. 40. 9. 10. Quàm pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem : annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus! Ibid. 52. 7. Vide Nahum 1. 5.

[ocr errors]

et

Clama, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, domui Jacob peccata eorum. Ibid. 58. 1.

Noli dicere: Puer sum; quoniàm ad omnia, quæ mittam

te, ibis et universa quæcunque mandavero tibi, loqueris. Jerem. 1. 7. Eccè dedi verba mea in ore tuo. v. 9.

Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cœlorum. Matth. 10. 7.

Ideò omnis scriba doctus in regno cœlorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Ibid. 13. 52.

Euntes ergò (in mundum universum), docete omnes gentes, etc. docentes eos servare omnia, quæcunque mandavi vobis. Ib. 28. 19. Vide Marc. 16. 15. Disputante autem illo (scil. Paulo) de justitiâ, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, etc. Act. 24. 25.

Si quis vobis evangelizaverit præter id, quod accepistis, anathema sit. Galat. 1. 9.

quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. 2. Tim. 4. 2. 3. 4. Tu verò vigila, in omnibus labora, opus fac Evangelista, ministerium tuum imple. Sobrius esto. v. 5.

Tu autem loquere, quæ decent sanam doctrinam. Tit.2.1. Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles et vanæ. Ib. 5. 9.

Addat verborum claritatem.

Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam suscitare eum, qui lassus est verbo.Isa. 50. 4.

Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis prædicate super tecta. Matth. 10. 27.

Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientiâ verbi, ut non

Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immun-evacuetur crux Christi. Verbum ditiâ, neque in dolo; sed sicut probati sumus à Deo, ut crederetur nobis Evangelium ità loquimur, non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. 1. Thess. 2. 3. 4. Ineptas autem et aniles fabulas devita. 1. Tim. 4. 7.

Prædica verbum, insta opportunè, importunè: argue, obsecra, increpa in omni patientiâ, et doctrinâ. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus: et à veritate

enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; iis autem, qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. 1. Cor. 1. 17. 18. Nam quia in Dei sapientiâ non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. v. 21.

Et ego cùm venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi. Non enim judicavi, me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.

« PoprzedniaDalej »