Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum. Eccli. 27. 2.

Statera justa, et ephi justum, et beatus justus erit vobis. Ezech. 45. 10.

Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor iræ plena. Nunquid justificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa? Mich. 6. 10. 11.

In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini. Et in quâ mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Matth. 7. 2. Vide Marc. 4. 24.

Qui emunt in hoc mundo, sint tanquàm non possidentes. 1. Cor. 7. 30.

Ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniàm vindex est Dominus de his omnibus. 1. Thess. 4. 6.

EMUNDATIO.

Afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros. Gen. 18. 4. Abjicite Deos alienos et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. Ibid. 35. 2.

[ocr errors][merged small]

Atque ità emundabitur vestra possessio, me commorante vobiscum: ego enim sum Do minus, qui habito inter filios Israël. Num. 35. 34.

Auferte Deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth: et præparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philistiim. 1. Regs 7. 3.

Vade, et lavare septiès in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. 4. Reg. 5. 10.

Mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario. 2. Paral. 29. 5.

Qui baptizatur à mortuo, et iterùm tangit eum, quid proficit lavatio illius? Eccli. 34. 30.

Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Isa. 1.16.

Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio, ejus, in spiritu judicii et spi-' ritu ardoris. Ibid. 4. 4.

Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Ibid. 40. 3.

Circumcidimini Domino, et Facientque mihi sanctuarium auferte præputia cordium' ves(de cordibus suis), et habitabotrorum, viri Juda. Jerem. 4. 4. in medio eorum. Exod. 25. 8.

Et vetera novis supervenientibus projicietis. Ponam tabernaculum meum in medio vestrî, et non abjiciet vos anima mea. Levit. 26. 10. 11.

[ocr errors]

Et emundabo illos ab omni iniquitate suâ et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus deliquerunt mihi. Ib. 33. 8.

Et lavi te aquâ, et emun

davi sanguinem tuum ex te: et sidis, ut fiat id, quod deforîs unxi te oleo. Ezech. 16. 9.

Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Ibid. 36. 25. Usquequò non poterunt emundari? Osea 8. 5.

Præparare (te) in occursum Dei tui Israël. Amos 4. 1.

1.

Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum : Eccè abstuli à te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. Zach. 3. 4. Eccè contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta, et renovare. Mach. 4. 36. Et elegit Sacerdotes sine maculâ, voluntatem habentes in lege Dei : et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum. v. 42. 43. Et ædem et atria sanctificaverunt: et fecerunt vasa sancta nova. v. 48. 49.

Et nunc, Sancte Sanctorum omnium Domine, conserva in æternum impollutam domum istam, quæ nuper mundata est. 2. Mach. 14. 36.

Domine, si vis, potes me mundare. Matth. 8. 2. Vide Marc. 1. 40. Luc. 5. 12.

cst, mundum. Ibid. 23. 25. 26. Vade, lava in natatoriâ Siloë, - Abiit ergò, et lavit, et venit videns. Joan. 9. 7.

Si non lavero te (Petre) non habebis partem mecum. Ibid. 13. 8.

Et hæc quidam fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis, in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. 1. Cor. 6. 11.

Has ergò habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritûs, perficientes sanctificationem in timore Dei. 2. Cor. 7. 1.

Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra. 1. Thess. 4. 3. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. v. 7.

Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima et corpus sine querelâ in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. Ibid. 5. 23.

Si quis ergò emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile ad omne opus bonum paratum. 2. Tim.

2. 21.

Purgationem peccatorum fa

tatis in excelsis. Hebr. 1. 3.

Væ vobis, Scribæ et Pharisæi, hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis, et pa-ciens, sedet ad dexteram majesropsidis; intus autem pleni estis rapinâ, et immunditiâ. Pharisæe cæce, munda priùs quod intùs est calicis et parop

Aspersi corda à conscientiâ malâ, et abluti corpus aquâ mundâ, teneamus spei nostra

[merged small][ocr errors][merged small]

2. 1. 2.

Et sanguis Jesu Christi Filii Dei emundat nos ab omni peccato. 1. Joan. 1. 7.

Et omnis, qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. Ibid. 3. 3.

Qui dilexit nos, et lavit nos à peccatis nostris in sanguine suo. Apoc. 1. 5.

Hisunt, qui-laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Ibid. 7. 14.

Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni. Ibid. 22. 14.

EPISCOPORUM ELECTIO ET

OFFICIUM. Vide et CONCIONATOR.

Ego sum pastor bonus: et cognosco oves meas, et cognoscunt me meæ. Joan. 10. 14.

Considerate ergò, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem: plenos Spiritu Sancto

et sapientiâ, quos constituamus super hoc opus. Actor. 6. 3.

Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Ibid. 20. 28.

Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. 1. Cor. 4. 1.

Qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti. 2. Cor. 3. 6.

Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum; nos autem servos vestros per Jesum. Ibid. 4. 5.

Sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multâ patientiâ, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, etc. 2. Cor. 6. 4.

Glorior de potestate nostrâ, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram. Ib. 10. 8.

Si quis Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. 1. Tim. 3. 1.

Bonus eris minister Christi Jesu, enutritus verbis fidei et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. Ibid. 4. 6.

Sollicitè cura te ipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, rectè tractantem verbum veritatis. 2. Tim. 2. 15.

Hujus rei gratiâ reliqui te Creta, ut ea, quæ desunt,

[blocks in formation]

Et errare eos faciet quasi ebrios. Job 12. 23.

Et dixi Semper hi errant corde. Psal. 94. 10.

Erraverunt in solitudine, in inaquoso. Psal. 106. 4. Errare fecit eos in invio, et non in viâ. v. 40.

Erravi sicut ovis, quæ periit. Psal. 118. 176.

Animæ dolosa errant in peccatis. Prov. 13. 13.

Errant, qui operantur malum. Ibid. 14. 22.

Et cuncta, quæ fiunt, adducet Deus judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit. Eccles. 12. 14.

Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit. Isa. 53. 6.

Et Propheta cùm erraverit, et locutus fuerit verbum ego Dominus decepi Prophetam illum : et extendam manum meam super illum, et delebo

eum de medio populi mei Israël, Ezech. 14. 9.

Erratis, nescientes Scripturas. Matth. 22. 29.

ERUBESCERE NULLUS DEBET

EVANGELIUM.

Justitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. Psal. 39. 11.

Qui enim me confessus fuerit, et verba mea in generatione istâ adulterâ et peccatrice: et Filius hominis confitebitur eum, cùm venerit in gloria Patris sui cum Angelis sanctis. Marc. 8. 38. Vide Matth. 10. 32.

Nam qui me erubuerit, et meos sermones : hunc Filius hominis erubescet, cùm venerit in majestate suâ, et Patris, et sanctorum Angelorum. Luc. 9. 26. Vide c. 12. 9.

Non enim erubesco Evange lium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primùm, et Græco. Rom. 1. 16.

Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus : sed collabora Evangelio secundùm virtutem Dei. 2. Tim. 1. 8.

ERUBESCENDUM PROPTER

PECCATA.

Super filiam luxuriosam confirma custodiam ne quandò faciat te in opprobrium venire inimicis, à detractione in civitate, et objectione plebis, et

confundat te in multitudine populi. Eccti. 42. 11.

Ergo et tu porta confusionem tuam, quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis justificatæ sunt enim à te: ergò et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quæ justificâsti sorores tuas. Ezech. 16. 52.

Eruditio Liberorum.
Vide Liberorum eruditio.

ESURIRE JUSTITIAM.

Omnes sitientes, venite ad aquas, etc. Isa. 55. 1.

Beati, qui esuriunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur. Matth. 5. 6. Vide Eccli. 24. 29. Item Matth.

[blocks in formation]

misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem. Ibid, 61. 1.

Euntes ergò docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritûs Sancti. Matth. 28. 19.

Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Marc. 16. 15.

Et dixit illis (pastoribus) Angelus Nolite timere; eccè enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. Luc. 2. 10.

Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret; ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. Joan. 3. 16. Vide 1. Joan. 4. 9.

Dixit Jesus Pharisæis: Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. Ibid.

8. 12. Vide 1, Joan. 1. 5.

Dixit autem eis (turbis) Jesus: Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet : et qui credit in me, non sitiet unquàm. Ibid. 6. 35.

Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Ibid. 10. 9.

Ego lux in mundum veni ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. H. 12.46.

Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti. Rom. 1.16.

« PoprzedniaDalej »