Obrazy na stronie
PDF
ePub

in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab Ecclesiâ ad Deum pro eo. Actor. 12. 5. Obsecro ergò vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritûs, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum. Rom. 15. 30.

Scio enim, quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritûs Jesu Christi. Philipp. 1. 19.

Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione : orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, etc. Coloss. 4. 2. 3.

De cætero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Dei currat et clarificetur, sicut et apud vos, etc. 2. Thess. 3. 1. Vide Hebr. 13. 18.

Ecclesia est sponsa Christi. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam : et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Et concupiscet rex decorem tuum: quoniàm ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. Psal. 44. 11. 12.

Et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum (Ait Dominus Deus), et facta es mihi. Ezech. 16. 8.

Et sponsabo te mihi in sempiternum : et sponsabo te mihi in justitiâ, et in judicio, etc.

Oseæ 2. 19.

Æmulör enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. 2. Cor. 11. 2.

Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro eâ, - ut exiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, etc. Ephes. 5. 25. 27.

Gaudeamus, et exultemus quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se, etc. Apoc. 19. 7.

Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. Quæ est Ecclesia, ut sequentes versus satis indicant. Ibid. 21. 9.

[blocks in formation]

Ecclesiæ membra sunt veri | fideles, eidem capiti Christo ejusque Vicario subjecti, cujuscumque nationis fuerint, sive Judæi sive Gentiles.

Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. Joan. 10. 16.

Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cùm sint multa, unum tamen corpus sunt: ità et Christus, etc.

1. Cor. 12. 12.

Gentes esse cohæredes et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: cujus factus sum minister, etc. Ephes.

3. 6. 7.

Ecclesiæ membra vera sunt etiam peccatores, injusti et improbi.

Ecclesia comparatur area, in quâ congregantur triticum et palea. Matth. 3. 12.

Iterum comparatur civitati, in quâ sunt boni et mali cives, Ibid. 5. 14.

Agro, in quo bonum et malum semen seminatur. Ib. 15, 24. Sagenæ et reti, pisces bonos et malos concludenti. v. 47.

Decem virginibus, quarum quinque prudentes, et quinque fatua, Ibid. 25. 8.

Corpori, quod habet varia membra. Rom. 12. 4.

[blocks in formation]

Et tibi dabo claves regni cœlorum. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis et quodcunque solveris super terram, erit solu tum et in cœlis. Matth. 16. 19. Vide et Isa. 22. 22.

Ecclesiæ claves traduntur. Amen dico vobis: quæcunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo, etc. Matth. 18. 18.

Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt, Joan.

20. 22.

Claves exercentur.
Vide.

Excommunicatio. Confessio. Quod si non audierit eos (testes), dic Ecclesiæ : si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus et Publicanus. Matth. 18. 17. Vide exemplum. 1. Cor. 5. 3. etc.

Ecclesiam sibi Christus comparavit suo sanguine.

Attendite vobis et universo

gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Actor. 20. 28. Empti enim estis pretio magno. 1. Cor. 6. 20.

Pretio empti estis; nolite fieri servi hominum. 1b. 7. 23. Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquandò eratis longè, facti estis propè in sanguine Christi. Ephes. 2. 13.

In quo (Christo) habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum. Coloss. 1. 14.

Christus neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, per proprium sanguinem, introivit semel in sancta, etc. Hebr. 9. 12.

Pretioso sanguine, quasi Agni immaculati Christi, et incontaminati, empti estis etc. 1. Petr. 1. 19. Vide 1. Joan.

[blocks in formation]

noctem in columnâ ignis: ut dux esset itineris utroque tempore. Exod. 13. 21. Vide Num. 14. 14. Item 2. Esdr. 9. 19. Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus, etc. Ib. 29. 45. Item 3. Reg. 6. 13.

Ambulabo inter vos, et ero Deus vester; vosque eritis populus meus. Levit. 26. 12.

Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos, et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat fœditatis, ne derelinquat te, etc. Deut. 23. 14. Vide c. 7. 20.

Dominus ergò Deus tuus transibit antè te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas: et Josue iste transibit antè te, sicut locutus est Dominus. Ibid. 31. 3.

Domine, refugium factus es nobis, à generatione in generationem. Psal. 89. 1. Vide et Psal. 9o. 1.

Cùm transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te cùm ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. Isa. 43. 2.

[ocr errors]

Et tu nolitimere, serve meus Jacob, ait Dominus : quia tecum ego sum: quia ego con9. sumam cunctas gentes, ad quas ejeci te: te verò non consumam, sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi. Jerem. 46. 28.

Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam, per diem, in columnâ nubis, et per

Et eccè ego vobiscum sum omnibus diebus, usquè ad con

summationem sæculi. Matth. 28. 20. Vide Joan. 14. 23. Matth. 18. 20. 2. Cor. 6. 16.

Ecclesiæ officium.

Cùmque caneret Psaltes, facta est super eum manus Domini 4. Reg. 3. 15.

Volunt et claudere ora laudantium te. Esth. 14. 9. In Ecclesiis benedicam te, Domine. Psal. 25. 12. Benè psallite ei in vocifera'tione. Psal. 32. 3.

Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua. Psal. 49. 14. Sacrificium laudis honorificabit me. v. 23. Repleatur os meum laude. Psal. 70. 8. Exultabunt labia mea, cùm cantavero tibi. v. 25. Septies in die laudem dixitibi. Psal. 118. 104.

Non iteres verbum in oratione tuâ. Eccli. 7. 15.

Non est speciosa laus in ore peccatoris Ibid. 15. 9.

In omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini. Ibid. 39. 41.

Appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longè est à me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis. Isa. 29. 15.

Propè es tu (Domine) ori eorum, et longè à renibus eorum. Jerem. 12. 2.

Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in cœlos. Thren. 3. 41.

Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis. Osea 7. 14.

Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum. Amos. 5. 21. Aufer à me tumultum carminum tuorum; et cantica lyræ tuæ non audiam. v. 23.

Et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum. Ibid. 8. 10.

Domus mea, domus orationis. Matth. 21. 23.

Et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Luc. 24. 53.

Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Joan. 4. 23.

Psallam spiritu, psallam et mente, 1. Cor. 14. 15. Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Ephes. 5. 19.

Commonentes vosmetipsos psalmis, etc. Coloss. 3. 16. Offeramus hostiam laudis semper Deo. Hebr. 13. 15. Tristatur aliquis vestrum! oret: Æquo animo est? psallat Jacob. 5. 13.

Ecclesia fundamentum.
Vide Fundamentum. ·

Educatio Liberorum.
Vide Parentum officium.

Effusio sanguinis.
Vide "Sanguinis effusio,

et Homicidium.

ELECTIO.

Consilio Jethro Sacerdotis, Moyses elegit Judices viros potentes, et timentes Dominum, in quibus erat veritas, et qui

oderant avaritiam. Exod. 18. 17. Vide v. 25.

Quem ex his elegero, germinabit virga ejus. Num. 17. 5. Volens Moyses ulcisci Israël de Madianitis, ait: Mille viri de singulis tribubus eligantur ad bellum. Ibid. 31. 1. Sed elegit Dominus Deus Israël me de universâ domo patris mei, ut essem rex super Israël, etc. 1. Paral. 28. 4. Sed elegit (Deus) tribum Juda et elegit David servum suum, etc. Psal. 77. 68. Multi enim sunt vocati, pauci verò electi. Matth. 20. 16. Vide Apoc. 17. 16.

-

Vocavit (Dominus) discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis, quos et Apostolos nominavit. Luc. 6. 13.

Tu, Domine, qui corda nôsti omnium, ostende quem elege

ris. Actor. 1. 24.

Et elegerunt Stephanum virum plenum fide, etc. Ib. 6.5. Segregate mihi Saulum et Barnabam, in opus, ad quod assumpsi eos. Ibid. 13. 2.

Satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis. 2. Petr.

J. 10.

Electio boni et mali. Habeatis scientiam discer

nendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum. Lev. 10. 10.

En propono in conspectu vestro hodiè benedictionem et maledictionem benedictio

nem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quæ ego hodiè præcipio vobis: maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de viâ, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post Deos alienos, quos ignoratis. Deut. 11. 26. 27. 28.

Proposui in conspectu tuo vitam et bonum, et è contrario mortem et malum. Ibid. 30. 15. Proposui vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergò vitam,

ut et tu vivas et semen tuum. v. 19.

Dabis ergò servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. 3. Reg. 3. 9.

Elegi abjectus esse in domo Dei mei; magis quàm habitare in tabernaculis peccatorum. Psal. 83. 11.

et

Apposuit tibi aquam ignem: ad quod volueris, porrige manum tuam. Antè hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi. Eccli. 15. 17. 18.

Væ, qui dicitis malum bonum, et bonum malum : ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras ponentes

« PoprzedniaDalej »