Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quipecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit hæc, non movebitur in æternum. Psal. 14. 5.

In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta muneribus. Psal. 25. 10. Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii. Prov. 17. 23.

Qui autem odit munera, vivet. Prov. 15. 27.

Principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Isa. 1. 23.

Væ qui potentes estis ad bi

bendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab co. Ibid. 5. 22. 23.

Qui ambulat in justitiis, et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumniâ, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos, ne videat malum: iste in excelsis habitabit, Ibid. 33. 15. 16. Vide c. 45. 13.

sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetæ ejus in pecuniâ divinabant : et super Dominum requiescebant, dicentes: Nunquid non Dominus in medio nostrûm? Mich. 3.11. Vide Soph. 3. 3.

Multos enim perdidit aurum et argentum, et usquè ad cor regum extendit et convertit. Eccli. 8. 3. Vide c. 31. 6.

Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum. Ibid. 20. 31. Vide Deut. 16. 19.

Dona divina liberaliter à Deo

dantur.

Quis antè dedit mihi, ut reddam ei? Job 41. 2.

Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas à Deo sunt. Eccli. 11. 14.

Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen. Rom. 11. 36.

Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? 1. Cor. 4.7. Vide 1.Cor. 11.

Munera acceperunt ) Hicro-12. solymita) apud te ad effundendum sanguinem: usuram, et superabundantiam accepisti, et avarè proximos tuos calumniabaris, meique oblita es, ait Dominus Deus. Ezech. 22. 12. Vide et v. 27:

Principes ejus (Jerusalem) in muneribus judicabant et

Unicuique autem nostrum data et gratia secundùm mensuram donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. Ephes. 4. 7. 8.

Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. Omne datum

optimum, et omne donum per- | et fidelis, quia super pauca fectum desursum est, descen- fuisti fidelis, super multa te dens à Patre luminum. Jacob. constituam, intra in gaudium 1. 16. 17. Domini tui. v. 21. Vide Luc. 19. 12.

Multipliciter ordinantur.

Sicut enim homo peregrè proficiscens vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii verò unum, unicuique secundùm propriam virtutem. Matth. 25. 14. 15. Vide Luc. 19. 12.

Sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius verò sic. 1.

Cor. 7.7.

Unicuique autem datur manifestatio Spiritûs ad utilitatem. Ibid. 12. 7.

Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, etc. Ephes.

[blocks in formation]

|

Omni autem, cui multùm datum est, multum quæretur ab eo et cui commendaverunt multùm, plus petent ab eo. Luc. 12. 48.

Duritia cordis.
Vide Obstinatio.

EBRIETAS.

Ebrietas. Vide etiam Gula et Jejunium.

Bibensque vinum (Noë) inebriatus est, et nudatus jacuit in tabernaculo suo. Gen. 9. 21.

Veni (ait filia Loth sorori sua), inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen. Ibid. 19. 52. Vide et v. 35.

Dixit quoque Dominus ad Aaron : Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quandò intrabitis in tabernaculum testimonii, ne moriamini : quia præceptum sempiternum est in generationes vestras. Levit. 10. 8. 9.

Mansit Urias in Jerusalem in die illâ et alterâ et vocavit eum David, ut comederet coràm se, et biberet, et inebriavit eum. 2. Reg. 11. 12. 13, Vide 1. Reg. 25. 36.

Præceperat autem "Absalom pueris suis, dicens: Observate,

cùm temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite: nolite timere ego enim sum, qui præcipio vobis: roboramini, et estote viri fortes. Ibid. 13. 28. Porrò Holophernes jacebat in lecto, nimiâ ebrietate sopitus. Judith 13. 4. Accessit (Judith) ad columnam, quæ erat ad caput lectuli ejus, et pugionem ejus, qui in eâ ligatus pendebat, exsolvit. v. 8. Et abscidit caput ejus. v. 10.

Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicunque his delectatur, non erit sapiens. Prov.20.1, Vide 3. Reg. 20.16. Qui diligit cpulas, in egestate erit qui amat vinum et pinguia, non ditabitur. Ibid. 21. 17. Vide Sap. 2. 7.

Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt; quia vacantes potibus, et dantes symbola consumentur. Ib. 23. 20. Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ ? cui fovea? cui sine causâ vulnera? cui suffusio oculorum? nonne his, qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? Ne intuearis vinum quandò flavescit, cùm splenduerit in vitro color ejus ingreditur blandè, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. In ebrietate oculi tui videbunt extraneas; et cor tuum loquetur perversa. Et eris sicut

[ocr errors]

dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo

et dices: Verberaverunt me, sed non dolui : traxerunt me, et ego non sensi : quandò evigilabo, et rursus vina reperiam. v. 29. usque ad finem.

Noli regibus, ô Lamuel, noli regibus dare vinum : quia nullum secretum est, ubi regnat ebrietas. Ibid. 31. 4.

Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos. Eccli. 19. 2.

Vinum injucunditatem creatum est, et non in ebrietatem, ab initio. Ibid. 31. 35. Vide Psal. 103. 15.

Propter crapulam multi obierunt; qui autem abstinens est, adjiciet vitam. Ibid. 37. 34.

Væ qui consurgitis manè ad ebrietatem sectandam, et potandum usquè ad vesperam, ut vino æstuctis. Isa. 5. 11. Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. v. 22.

Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate : et erit sicut hodiè, sic et cras, et multò ampliùs. Ibid. 56. 12. et c. 22. 13. Item. 1. Cor. 15. 32.

Eccè hæc fuit iniquitas Sodoma sororis tuæ superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant. Ezech. 16. 49 Vide Gen. 19. 24.

Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. Osea 4. 11..

Expergiscimini, ebrii, et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine quoniàm periit ab ore vestro. Joel. 1. 5. Vinum potantem decipit. Habac. 2. 5.

Et cùm inebriatus esset Simon et filii ejus, surrexit Ptolemæus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium, et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus. 1. Mach. 16. 16. Attendite autem vobis, ne fortè graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus vitæ: et superveniat in vos repentina dies illa. Luc. 21. 34.

Sicut in die honestè ambulemus: non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et æmulatione. Rom. 13. 13.

Neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. 1. Cor. 6. 10. Item. Gal. 5. 21.

Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria: sed implemini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Ephes.

5. 18. 19.

Et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. 1. Thess. 5.

7.

Ebrietas iram Dei provocat.

Væ qui consurgitis manè ad

ebrietatem sectandam, et po-tandum usquè ad vesperam, ut vino æstuetis. Isa. 5. 11. Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. v. 22. Vide Dan. 5. 2.

Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraïm, et flori decidenti gloriæ exultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimæ, errantes à vino. İb. 28.1.

Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine: quoniàm periit ab ore vestro. Joel.

1. 5.

Neque fures, neque avari, neque ebriosi regnum Dei possidebunt. 1. Cor. 6. 10.

Mentem alienat,

Ne intuearis vinum quandò flavescit, cùm splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blandè, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. Prov. 23. 31

Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos. Eccli. 19. 2.

Verùm hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt: Sacerdos et Propheta nescierunt præ ebrietate, absorpti sunt à vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. Isa. 28. 7.

ebrietas auferunt cor. Osca Fornicatio, et vinum, et 4. 11.

Ad libidinem incendit.

dentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera. v.

Luxuriosa res vinum, et tu-40. Vide Prov. 31. 4. multuosa ebrietas : quicunque his delectatur, non erit sapiens.

Prov. 20. 1.

Nolite inebriari vino, in quo est luxuria: sed implemini Spiritu Sancto, etc. Ephes. 5. 18.

Facultates dissipat. Operarius ebriosus non locupletabitur : et qui spernit modica, paulatim decidet. Eccli.

19. 1.

[blocks in formation]

Ad furorem et rixas excitat.

Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicunque his delectatur non erit sapiens. Prov. 20. 1.

Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ ? cui fovea? cui sine causâ vulnera? cui suffusio oculorum? nonne his, qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? Ibid. 23. 29. 30

Vinum multum potatum, irritationem, et iram, et ruinas multas facit. Eccli. 31. 38. Ebrietatis animositas, impru

Dies regis nostri cœperunt principes furere à vino: exten

dit manum suam cum illusori5.

bus. Osea 7.

[blocks in formation]

Posteà verò convocatus est

omnis populus, et per totam

noctem intrà Ecclesiam orave

runt, petentes auxilium à Deo

Israël. Judith. 6. 21.

In Ecclesiis benedicite Deo Domino, de fontibus Israël. Psal. 67. 27.

Vidit gentes ingressas sanctuarium suum: de quibus præ ceperas, ne intrarent in Ecclesiam tuam. Thren. 1. 10,

Primùm quidem convenientibus vobis in Ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. 1. Cor. 11. 18.

Mulieres in Ecclesiis taceant; non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. 1. Cor. 14. 34. Vide Gen. 3. 16.

« PoprzedniaDalej »