Obrazy na stronie
PDF
ePub

rite illum quoniàm invenitur ab his, qui non tentant illum: apparet autem eis, qui fidem. habent in illum. Sap. 1. 1. 2. Invenitur ab his, qui quærunt illam (Dei sapientiam): præoccupat, qui 'se concupiscunt, ut illis se prior ostendat, Ibid. 6. 13. 14.

Venit mane et nox: si quæritis, quærite. Isa. 21. 12. Quærite Dominum, dùm inveniri potest. Ibid. 55, 6.

Quæsierunt me, qui antè non interrogabant, invenerunt qui non quæsierunt me. Ibid. 65. 1, Quæretis me, et invenietis, cum quæsieritis me in toto corde vestro. Et inveniar à vobis, ait Dominus. Jer. 29. 13. 14.

Sicut enim fuit sensus vester, ut erraretis à Deo; deciès tantùm iterùm convertentes requiretis eum. Baruch. 4. 28.

Tempus autem requirendi Dominum, cùm venerit qui docebit vos justitiam. Osea 10,

12.

Quærite me, et vivetis. Et nolite quærere Bethel. Amos. 5. 4. 5. Quærite Dominum, et vivite ne fortè comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel, v. 6. Quærite bonum, et non malum, ut vivatis; et Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. v. 14. Quærite Dominum, omnes mansueti terræ, qui judicium ejus estis operati, quærite justum, quærite mansuetum: si

quomodò abscondamini in die furoris Domini. Soph. 2.3.

Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quæramus Dominum exercituum: vadam etiam ego. Zach. 8. 21.

Quærite primùm regnum Dei, Matth. 6. 33.

Quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Ibid.

[ocr errors]

Quæritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducâstis ex panibus, et saturatį estis. (Sic multi). Joan. 6. 26.

Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire. Ibid. 7. 34.

Eccè vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Ibid. 8. 21.

Quæ sursum sunt, sapite. Coloss. 3, 2.

Domini et domina officium et potestas erga servos, et anoillas totamque familiam: ut et servorum et ancillarum crgà dominos et domi

nas.

Agar ancilla Sara, postquàm despexit dominam suam, fugit ab illâ; sed ab Angelo jussa est redire, et se humiliare sub manu dominæ suæ. Gen. c. 16.

Eadem verò, cùm periculum esset, ne propter illam Isaac filius perverteretur, è domo ejicitur. Ibid. c. 21.

Si emeris servum Hebræum, sex annis serviet tibi: in sep

timo egredietur liber gratis. Exod. 21. 2. (Vide Deut. 15. 12.) Qui percusscrit servum suum, vel ancillam virgâ, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit. v. 20. Si percusserit quispiam oculum servi sui, aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos, pro oculo quem eruit. v. 26. Vide Jerem. 34. v. 9. ct 14.

Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usquè manc. Levit. 19. 13.

Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus, et ancilla, et bos et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus, qui est intra portas tuas : ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu. Deut. 5. 14. Vide Exod. 20. 10.

Quàm justus fuerit Job erga servos suos, indicat his verbis: Si contempsi subire judicium cum servo meo, et ancillâ meâ, cùm disceptarent adversùm me. Job 31. 13.

phetæ contra voluntatem domini sui munera petens à Naamam Syro, et mentitus domino suo, teprâ percutitur, 4. Reg. 5. 20.

Servus verbis non potest erudiri; quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. Prov. 29. 19.

Non lædas servum in veritate | operantem, neque mercenarium dentem animam suam, Eccli. 7. 22.

Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduæ. Servo malevolo tortura et compedes: mitte illum in operationem, ne vacet multam enim malitiam docuit otiositas. In operâ constitue eum : sic enim condecet illum, etc. Verùm sine judicio nihil facias grave. Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua : quasi fratrem sic eum tracta, quoniàm in sanguine animæ comparâsti illum-Si læseris eum injustè in fugam convertetur, etc. Ibid. 33. 27. usq. ad finem.

In Parabola talentorum proponitur tàm fidelitas, et pi gritia servorum, quàm liberalitas Domini, remunerantis Servi Regis Saül, à domino fideles servos, et justitia pusuo justi, ut interficerunt Sa-nientis servum pigrum. Matth. cerdotes, noluerunt exten- 25. 14.

[ocr errors]

dere manus suas in Sacerdotes Centurio sollicitus est, ut Domini. Noluerant nempè ini- ægrotanti servo sanitatem resquum domini sui mandatum tituat. Luc. 7. 2. exequi. 1. Reg. 22. 17.

Gierzi servus Elesei Pro

Cornelius Centurio, quia ipse erat religiosus ac timens

Deum, talem dicitur habuisse | totam familiam. Actor. 10. 2. Et vos, domini, eadem facite illis (scil. servis), remittentes minas; scientes, quia et illorum et vester Dominus est in cœlis et personarum acceptio non est apud eum. Ephes. 6. 9.

Domini, quod justum est, et æquum, servis præstate: scientes quòd et vos Dominum habetis in cœlo. Coloss. 4. 1. Christus Dominus, formam servi accipiens, omnibus servis potest esse solatio et exemplo. Phil. 2. 7.

DOMUS.

Domus Eternalis. In domo patris mei mansiones multæ sunt. Joan. 14. 2.

Scimus enim, quoniàm si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quòd ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cœlis. 2. Cor. 5. 1.

Domus spiritualis virtuosè
ædificatur.

Hæc tibi scribo (Timothee) - ut scias, quomodò oporteat te in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna, et firmamentum veritatis. 1. Tim. 3. 14. 15.

Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, à Deo autem electum, et honorificatum; et ipsi tanquàm lapides vivi superædifi

[ocr errors]
[ocr errors]

camini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo, per Jesum Christum. 1. Petr. 2.4: 5.

Gratiosè inhabitatur.

Et Moyses quidem fidelis erat in totâ domo ejus, tanquàm famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant: Christus verò tanquàm filius in domo suâ quæ domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usquè ad finem firmam retineamus. Hebr. 3. 5. 6.

Domus corporis nostri.

Scimus enim, quoniàm si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quòd ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cœlis. 2. Cor. 5. 1.

Justum autem arbitror, quandiù sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione certus quòd velox est depositio tabernaculi mei, secundùm quòd et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. 2. Petr. 1. 13. 14.

Benè construitur.

Nisi Dominus ædificaverit domum in vanum laboraverunt, qui ædificant eam. Psal. 126. 1.

Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum: ut posteà ædifices domum tuam. Prov. 24. 27.

[blocks in formation]

tudo: et in fructibus impii conturbatio. Ibid. 15. 6,

Noli esse sicut leo in domo tuâ, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. Eccli. 4. 35.

A filiis tuis cave, et à domesticis tuis attende. Ibid. 32. 26.

Filio et mulieri, fratri et amico, non des potestatem super te in vitâ tuâ: et non dederis alii possessionem tuam : ne fortè poeniteat te, et depreceris pro illis. Dùm adhuc superes et aspiras, non immutabit te omnis caro. Melius est enim, ut filii tui te rogent, quàm te respicere in manus filiorum tuorum. Ibid. 33. 20. 21. 22.

Plenè firmatur.

Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum. Prov. 27. 8.

Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. Melior est victus pauperis sub tegmine asserum, quàm epula splendida in peregre sinè domicilio. Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies. Vita nequam hospitandi de domo in domum; et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os (suum). Hospitabitur et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet. Transi hospes, et orna mensam : et quæ in manu habes, ciba cateros. Exi à facie honoris ami

corum meorum : necessitudine domûs meæ hospitio mihi factus est frater. Gravia hæc homini habenti sensum: Correptio domûs, et improperium, fæneratoris. Eccli. 29. 28. usq. ad finem.

vel minus loquar. Num. 22.18. Vide 2. Par. 19. 7.

Quia Dominus Deus vester ipse est Deus Deorum, et Dominus Dominantium, Deus magnus et potens et terriblis, qui personam non accipit, nec munera. Deut. 10. 17.

Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam san

Domus ædificata super petram firma manebit. Omnis ergò, qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimi-guinis innocentis, et dicet omlabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam suprà petram. Matth. 7. 24. Vide Luc.

6. 48.

Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversùs eam. Ibid. 16. 18.

Quis ergò nos separabit à

caritate Christi? Tribulatio? an

angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur totâ die : æstimati sumus sicut oves occisionis. Rom. 8, 35. Vide Psal. 43. 22.

DONA.

Donaria accipere an prohibitum. Vide etiam Acceptatio

munerum.

Non accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum. Exod. 23. 8. Vide Deut. 16.19.

Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus,

nis populus: Amen. Ibid. 27.26.

illius (Samuelis) in viis ejus : Et non ambulaverunt filii sed declinaverunt post avari

tiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. 1. Reg. 8. 3.

Samuel ait: Eccè præstò sum. Loquimini de me coràm

Domino, et coràm Christo ejus, utrùm bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi : et contemnam illud hodiè, restituamque vo

bis. Ibid. 12. 2. 3.

Locutus est autem rex (Jcroboam) ad virum Dei : Veni mecum domum, ut prandeas, et dabo tibi munera : Responditque vir Dei ad regem: Si dederis mihi mediam partem domûs tuæ, non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto. 3. Reg. 13.7. Vide et 4. Reg.5.16.

Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Job 15. 34.

« PoprzedniaDalej »