Obrazy na stronie
PDF
ePub

in cordis egestate morientur. Prov. 10. 21.

Doctrinâ suâ noscetur vir, qui autem vanus et excors est, patebit contemptui. Ibid. 12.8. In linguâ enim sapientia dignoscitur et sensus et scientia et doctrina, in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ. Eccli. 4. 29.

Vir peritus multos erudivit, et animæ suæ suavis est. Ibid. 37. 22.

Fructus audientis.

Audiens sapiens, sapientior erit et intelligens, gubernacula possidebit. Prov. 1. 5.

Incorde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet. Ibid. 14. 35.

Fons vitæ, eruditio possidentis doctrina stultorum, fatuitas. Cor sapientis erudiet os ejus et labiis ejus addet gratiam. Favus mellis, composita verba dulcedo animæ, sanitas ossium. Ibid. 16. 22. 23. 24.

:

Cor prudens possidebit scientiam : et auris sapientium quærit doctrinam.Ibid. 18. 15.

Filí, à juventute tuâ excipe doctrinam, et usquè ad canos invenies sapientiam. Quasi is, qui arat, et seminat, accede ad eam, et sustine bonos fruc tus illius. Eccli. 6. 18. 19.

Contemptus doctrinæ. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. Prov. 1.7.

Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit et qui arguit impium, sibi maculam generat. Ibid. 9. 7.

Quærit derisor sapientiam, et non invenit: doctrina dentium facilis. Ibid. 14. 6.

pru

Qui evitat discere, incidet in mala. Ibid. 17. 16.

Non recipit stultus verba prudentiæ nisi ea dixeris, quæ versantur in corde ejus. Ibid. 18. 2.

Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Ibid. 25. 20.

Quàm aspera est nimiùm sapientia indoctis hominibus, et non permanebit in illâ excors. Eccli. 6. 21. Sapientia enim doctrinæ secundùm nomen est ejus, et non est multis manifesta: quibus autem cognita permanet usquè ad conspectum Dei. v. 23.

Comede, fili mi, mel quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo. Sic et doc-est, trina sapientiæ animæ tuæ, quam cùm inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. Ibid. 24. 13.

Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere scrmonem. Ibid. 27. 11.

Non erudietur, qui non est sapiens in bono. Est autem sapientia, quæ abundat in malo: et non est sensus ubi est amaritudo. Ibid. 21 14. Cor fatui quasi vas confractum, et or nem sapientiam non tenebit.

[blocks in formation]

20.

Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Matth. 7.6.

Doctrina pravæ effectus quoùd docentem.

Priùs vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. Job 13. 4.

Os fatuorum ebullit stultitiam. Prov. 15. 2. Labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit. v. 7. Doctrina mala deserenti viam vitæ : qui increpationes odit, morietur. v. 10. Doctrina stultorum, fatuitas. Ibid. 16. 22.

Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in irâ operatur superbiam. Ibid. 21. 24. Narratio fatui quasi sarcina in viâ. Eccli. 21. 19. TOMUS 1.

Quoad audientem

Vir, qui erraverit à viâ doctrinæ, in cœtu gigantum com

morabitur. Prov. 21. 16.

Nunquid potest cæcus cæcum ducere? Nonne ambo in foveam cadunt? Luc. 6. 39.

Doctrinæ curiosæ malum.

Qui scrutator est majestatis, opprimetur à gloriâ. Prov. 25. 27.

:

Et agnovi, quòd in his quoque esset labor, et afflictio spiritûs eò quòd in multâ sapientiâ multa sit indignatio : et qui addit scientiam addit et laborem. Eccles. 1.17. 18.

Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris:

sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. Eccli. 3. 22.

Docentes. Vide Evangelizans. DOLUS.

Quoniam mihi quidem pacificè loquebantur: et in iracundiâ terræ loquentes, dolos cogitabant. Psal. 34. 20.

Habitatio tua in modio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. Jerem. 9. 6.

Vir autem quidam, nomine Ananias, cum Saphirâ uxore suâ vendidit agrum, et fraudavit de pretio agri, etc. Actor.

5. 1. 2.

19

[merged small][merged small][ocr errors]

homo verò peccator sanguini insidiatur. Attende tibi à pestifero, fabricat enim mala : ne fortè inducat super te subsannationem in perpetuum. Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in turbine, et alienabit te à tuis propriis. Eccli. 11. 31, usq. ad finem.

Stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam eusrientis, et potum sitienti auferat. Fraudulenti vasa pessima sunt. Ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cùm loqueretur pauper judicium. Isa. 52. 6. 7.

Et à Prophetâ usquè ad Sacerdotem cuncti faciunt dolum. Jerem. 6. 13.

Se ipsum perdit.

Eccè parturiit injustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam, quam fecit. Convertetur dolor ejus in caput ejus: et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet Psal. 7. 15, 16. 17.

Non omnem hominem inducas in domum tuam multæ enim sunt insidiæ dolosi. Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector, videns casum proximi sui. Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis ponet maculam. A scintillâ unâ augetur ignis, et 9. 16. ab uno doloso augetur sanguis:

Infixæ sunt gentes in interitu, quem fecerunt : in laqueo isto, quem absconderunt comprehensus est pes eorum. Ps.

Viri sanguinum et dolosi non

dimidiabunt dies suos. Psal. 54. 25.

Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. Prov. 3. 34.

Exod. 25. 40. Vide Hebr. 8. 5. Actor. 7. 44.

Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite. Deut. 13. 4.

Filii estote Domini Dei ves

Non inveniet fraudulentus
lucrum. Ibid. 12. 27.
Vir versutus odiosus erit. tri. Ibid. 14. 1.
Ibid. 14. 17.

Qui decipit justos in viâ malâ, in interitu suo corruet: et simplices possidebunt bona ejus. Ibid. 28. 10.

Usquequò claudicatis in duas partes? si Dominus est Deus, sequimini eum: si autem Baal, sequimini illum. 3. Reg. 18. 21. Sequimini me, et ostendam vobis virum, quem quæritis

meus Salvator significat.) 4. Reg. 6. 19.

Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet : et pla-(Christum). (Eliseus, Deus ga dolosa dolosi dividet vulnera. Et qui foveam fodit, incidet in eam : et qui statuit lapidem proximo, offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. Eccli. 27. 28. 29.

:

Sagitta vulnerans, lingua eorum, dolum locuta est in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occultè ponit ei insidias. Nunquid super his non visitabo, dicit Dominus? aut in gente hujus modi non ulciscetur anima mea? Jerem. 9. 8. 9.

Maledictus dolosus. Malach. 1. 14.

DOMINICE OBSERVATIO. Vide FESTORUM OBSERVATIO.

DOMINUS.

Dominus imitandus et sequendus.

Inspice, et fac secundum exemplar, quod tibi in monte (à Christo) monstratum est.

Vestigia ejus secutus est pes meus, etc. Job 23. 11.

Trahe me post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Cantic. 1. 3.

Et ego non sum turbatus, te pastorem sequens. Jerem. 17. 16.

Ascendet enim pandens iter antè eos. Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum. Mich. 2. 13.

Omnis, qui zelum habet legis, statuens testamentum, exeat post me. 1. Mach. 2. 27

At illi continuò, relictis retibus, secuti sunt eum. Matth. 4. 20.

Magister, sequar te, quocunque ieris. Ibid. 8. 19. Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. v. 22. Et ascendente eo (Jesu) in naviculam (crucis), secuti sunt eum discipuli ejus. v. 23.

Ait Jesus Levi: Sequere me et surgéns secutus est eum. Ibid. 9. 9.

Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. Ibid. 10. 38.

Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Ibid. 16. 24.

[ocr errors]

Vade, vende quæ habes, et da pauperibus et veni, sequere me. Ibid. 19. 21. Vos, qui secuti estis me, in regeneratione', cùm sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. v. 28.

Tetigit oculos eorum ( duo- | rum cæcorum) et confestim viderunt, et secuti sunt eum. 1bid. 20. 34.

Qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Joan. 8. 12. Oves meæ vocem meam audiunt et sequuntur me. Ibid. 10. 27.

Si quis mihi ministrat, me sequatur. Ibid. 12. 26.

Estote ergò imitatores Dei, sicut filii carissimi. Ephes. 5. 1. Sequor autem, si quo modo comprehendam. Philipp. 3. 12. Quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. 1. Petr. 2. 21.

Qui dicit, sein ipso (Christo) | manere; debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. 1. Joan. 2. 6.

Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur agnum quocunque ierit. Apoc. 14. 4.

Dominus quærendus.

Cùmque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies cum : si tamen toto corde quæsieris, et totâ tribulatione animæ tuæ. Deut. 4. 29.

Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum, etc. Paral. 22. 19.

Si quæsieritis eum (Deum), invenietis: si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos. 2. Paral. 15. 2. Si quis autemnon quæsierit Dominum Deum Israël, moriatur, à minimo usquè ad maximum, à viro usquè ad mulierem. v. 13.

Manus Dei nostri est super omnes, qui quærunt eum in bonitate. 1. Esdr. 8. 22.

Quærite Deum, et vivet anima vestra. Psal. 68. 33.

Cùm occideret eos, quærebant eum : et revertebantur, et diluculò veniebant ad eum. Psal. 77. 34.

Lætetur cor quærentium Dominum. Psal. 104. 3. Quærite Dominum, et confirmamini : quærite faciem ejus semper. v. 4.

Surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni. Cant. 3. 2.

In simplicitate cordis quæ

« PoprzedniaDalej »