Obrazy na stronie
PDF

Nonne melius est comedere, et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? Et hoc de manu Dei est. Eccles. 2. 24. Omnis enim homo, qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. Ibid. 5. 15. Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer. Eccli. 14. 1 1. Cùm facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos: et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Luc. 14. 15. ■ 4. /ide Tob. 4. 7. Si ergò in iniquo mammonâ fideles non fuistis: quod verum est, quis credet vobis?Ib. 16. 1 1.

Congregans per fraudem.

Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regulâ, in ndere, in mensurâ. Statera justa, et æqua sint pondera. Levit. 1 9. 55. 56. Nec æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis; quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur. Prov. 24. 1. 2. Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. Oseae 1 2. 7. Audite hoc, qui conteritis pauperem : et deficere facitis egenos terræ, dicentes: Quandò transibit mensis, et venundabimus merces; et sabbatum, et aperiemus frumientum : ut imminuamus mensuram, et au

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

jmteritu suo corruet : et simplices possidebunt bona ejus. v. 10. Iniquitates vestræ declinaverunt hæc; et peccata vestra prohibuerunt bonum à vobis. Quia inventi suntinpopulo meo iuTi insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes,etpedicas adcapiendös viros.Jerem.5. 25. 26, Adhùc ignis in domo impii ihesauri iniquitatis, et mensura minor iræ plena. Nunquid justificabo stateram impiam , et sacelli pondera dolosâ? In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in eâ loquebantur mendacium , et lingua eorum fraudulenta in ore eorum. Mich. 6. 1 o. 1 1. 1 2. Et ego ergò cœpi percutere te. — Tu comedes, et non saturaberis. v. 13. m 4. Tu seminabis, et non metes. v. 15. Væ ei, qui multiplicat non sua ! Usquequò et aggravat contra se densum lutum? Nunquid non repentè consurgent , qui mordeant te : et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? Habac. 2. 6. 7.

Congregans per rapinam.

Abundant' tabernacula prædonum , et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. Job 12. 6.

Venatio leonis onager in eremo : sic et pascua divitum, sunt pauperes. Eccli. 15. 25.

Panis egentium vita pauperum est; qui defraudat illum,

homo sanguinis est. Ibid.54.25. Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. v. 26.

Punietur in animâ.

Quia omnis violenta praedatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. Isa. 9. 5.

Væ , qui ædificat domum suam in ihjustitiâ, et coenacula sua non in judicio : amicum suum opprimet frustrà, et mercedem ` ejus non reddet ei. Jerem. 22. 15.

Neque rapaces regnum Dei possidebunt. 1. Cor. 6. 1o.

In prole.

Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violéntorum , quam ab Omnipotente suscipient. Si multiplicati fuerint filii ejus , in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane. Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt, Job. 27. 15. 14. 15.

In substantiâ.

Si comportaverit quasi terram argentum ; et sicut lutum præparaverit vestimenta : præparábit quidem, sed justus vestietur illis,etargentum innocens dividet. Job 27. 16.

Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere. Psal. 61. 1 1.

Ne attingas parvulorum terminos; et agrum pupillorum ne introeas: propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contrate causamillorum. Prov. 25. 1 o. 1 1. Pro eo, quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo: domos quadro É aedificabitis, et non habitabitis in eis : vineas plantabitis amantissimas, et non bibetis vinum earum. Amos 5. 1 1. Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris: in luce matutinâ faciunt illud, quoniàm contra Deum est manus eorum. Et concupierunt agros, et violenter tuleruntdomos: et calumniabantur virum, et domum ejus; virum, et hæreditatem ejus. Idcircò hæc dicit Dominus : Eccè ego cogito super familiam istam malum : undè non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi, oniàm tempus pessimum est, }}} 2. 1. 2. 5. Desuper tunicâ pallium sustulistis : et eos, qui iransibant simpliciter, converiistis in bellum. Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum: à parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum. Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem. v. 8. 9. 1 o. Et dixi : Audite, principes Jacob, et duces domûs Israël: Numquid non vestrûm est scire judicium, qui odio habetis bonum, et diligitis malum : qui violenter tollitis pelles eorum

desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum? Ibid. 5. 1. Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos: et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis. v. 4. Quia tu spoliásti gentes multas, spoliabunt te omnes reliquia populorum. Habac. 2. 8.

Affligetur in conservando.

Et cùm habuerit, quæ concupierat, possidere non poterit. Job 2o. 2o. Dives cùm dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Job 27. 1 9. Apprehendet eum quasi aqua inopia , nocte opprimet eum tempestas. v. 2o. Ne timueris cùm dives factus fuerit homo — Quoniàm cùm interierit, non sumet omnia. Psal. 48. 17. 18. Eccè homo, qui non posuit Deum adjutorem suum : sed speravit in multitudine divitiarum suarum. Psal. 51. 9. Qui abscondit frumenta, inaledicetur in populis: benedictio autem super caput vendentium. Prov. 1 1. 96. Est etalia infirmitaspessima, quam vidi sub sole : divitiæ conservatæ in malum Domini sui. Pereunt enim in afllictione pessimâ: generavit filium, qui in summâ egestate erit. Eccles. 5. 1 2. 15. Miserabilis prorsùsinfirmitas: quo modo`venit, sic revertetur. Quid ergò prodest ei, quòd laboravit in ventum ? v. 15. Cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis Inultis. v. 16. Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines. Vir, cui dedit Deus divitias, et substantiam et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat: nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo: sed homoextraneusvorabit illud. Ib. 6. 1. 2. Est qui locupletatur parcè agendo, et hæc est pars mercedis illius. In eo, quod dicit : Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus, et nescit quòd tempus præteriet, et mors appropinquet : et relinquet omnia âliis, et morietur. Eccli. 1 1. 18. et seq. Viro cupido et tenaci, sine ratione est substantia, et homini livido ad quid aurum ? Ibid. 14. 5. Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit ? et non jucundabitur in bonis suis. v. 5. Qui sibi invidel, nihil est illo ;;i;; et hæc redditio est malitiæ illius. v. 6. Qui mercedes congregavit, misiteas in sacculum pertusum. Aggæi 1. 6. Hominis cujusdam divitisuberes fructus ager attulit: et cogitabat intrà se dicens: Quid faciam, quia non habeo 'quò congregem fructus meos? Et dixit: Hoc faciam : destruam horrea mea, et majora faciam,

et illùc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea, et dicam animæ meæ : Anima , habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus : Stulte: hâc nocte animam tuam repetent à te : quæ autem parâsti, cujus erunt? Sic est qui sibi thezaurisat, et non est in Deum dives. I.uc. 1 2. 16. usquè ad 2 1. Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra, à tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizástis vobis iram in novissimis diebus, Jacob. 5. 1. 2. 5. In eæpendendo.

Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. Prov. 23. 5. Væ vobis divitibus, qui habetis (hîc) consolationem vestram. Luc. 6. 24. Fili, recordare, quia recepisti bona in vitâ tuâ. Ibid. 16. 25. Divitiarum utilitas , scd transitoria.

Amici verò divitum multi. Prov. 14. 2o.

Substantia divitis urbs roboris ejus : et quasi murus vali- ' dus circumdans eum. Ib. 18. 1 1.

Utilior est sapientia cum divitiis — Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia. Eccles. 7. 12. 15. Et pecuniæ obediunt omnia. Ibid. 1 o. 19. Dives commotus confirmatur ab amicis suis ; humilis autem cùm ceciderit, expelletur et à notis. Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superba, et justificaverunt illum. Humilis deceptus est, insuper et arguitur. Locutus est sensatè, et non est datus ei locus. Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usquè ad nubes perducent. Pauper locutus est,

et dicunt : Quis est hic, et si

offenderit, subvertent illum. Eccli. 13. 25. usquè ad 29.

Laboravit dives in congregatione substantiæ, et in requie suâ replebitur bonis suis. Ibid. 51. 5.

Aurum ct argentum est constitutio pedum. Ibid. 4o. 25. Pacultates, et virtutes exaltant cor, et super hæc timor Domini. v. 26.

Divitia, quæ mala faciant.

Et devoravit eos terra (scilicet terrenus amor). Eaeod. 15, 12. Usquequò — stulti , ea quæ sibi sunt noxia cupient? Prov. 1. 29. Qui confidit in divitiis suis, corruet. Ibid. 1 1. 28. Considerans reperi et aliam vanitatem sub sole. Unus est,

et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis: nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? Eccles. 4. 7. Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. Ibid. §. 9. Dulcis est somnus operanti, sive parùm, sive multùm com* dat. Saturitas autem divitis non sinit eum dormire. v. 1 1. Multos enim perdidit aurum et argentum , et usquè ad c9r

reguì extendit et convertit

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »