Obrazy na stronie
PDF
ePub

rum suarum et prævaluit in
vanitate suâ. Psal. 51. 9.
Nihil proderunt thesauri im-
pietatis. Prov. 10. 2.

Alii dividunt propria, et ditiores fiunt alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. Ibid. 11. 24.

Meliùs est parùm cum justitiâ, quàm multi fructus cum iniquitate. Ibid. 16. 8:

Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. Ib. 21. 1 13.

omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis. Jerem. 15. 13.

Væ, qui ædificat domum suam in injustitiâ, et cœnacula sua non in judicio, etc. Ibid. 22. 13. usque ad finem.

Argentum eorum foràs pro-jicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit, etc. Ezech. 7.19. Idem habetur Soph. 1. 18.

Væ, qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samaria: optimates capita populorum, ingredientes pompaticè domum Israël. Amos 6. 1.

Propheta sub parabolâ uncini pomorum, prophetat finem regni Israël imminere, propter pauperum oppressiones: acerbitatem verò imminentis calamitatis explicat, ac festi

Qui calumniatur pauperem, ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.1b.22.16. Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas. Ibid. 28. 8. Qui dat pauperi non indigebit: qui despicit deprecantem, sustine-vitates corum in luctum dicit bit penuriam. v. 27. Vide v. 20. Avarus non implebitur pecuniâ. Eccles. 5. 9.

convertendas, famemque verbi Dei futuram denuntiat. Ib.c.8.

Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. Væ vobis, qui

Tunc stabunt justi in magnâ constantiâ, adversùs eos qui se angustiaverunt, et qui abstu-saturati estis: quia esurietis, lerunt labores eorum. Sap.5. 1. etc. Luc. 6. 24. 25. Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita; nihil enim proderit, in tempore vindicta, et obductionis. Eccli. 5. 1.

Væ, qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis, usque ad terminum loci numquid habitabitis vos soli in medio terræ? Isa. 5. 8.

Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, in

Homo quidam erat dives, qui induebatur purpurâ, et bysso: et epulabatur quotidiè splendidè. Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, etc. Et dives clamans dixit: Pater Abraham

[blocks in formation]

Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. Divitiæ vestræ putrefactæ sunt: et vestimenta vestra à tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum æruginavit, et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizâstis vobis iram in novissimis diebus. Jacob. 5. 1. et seq.

Divitiarum usus bonus in

congregando.

Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio, Prov. 10. 22.

Melius est parùm cum justitiâ, quàm multi fructus cum iniquitate. Ibid. 16. 8.

Noli laborare ut diteris sed prudentiæ tuæ pone modum. Ibid. 23. 4. Ne erigas oculos tuos ad opes, quas non potes habere: quia facient sibi pennas, quasi aquila, et volabunt in cœlum. v. 5.

Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientiâ. Eccli. 13. 30.

In conservando. Divitiæ si affluant, nolite cor apponere. Psal. 61. 11.

Justus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis. Prov.

[blocks in formation]

Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitiâ ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole. Eccles. 5. 17. Et omni homini, cui dedit Deus divitias, atque substantiam, potestatemque ei tribuit, ut comedat ex eis, et fruatur parte suâ, lætetur de labore suo hoc est Donum Dei. v. 18.

Memento paupertatis in tempore abundantia, et necessitatum paupertatis in die divitiarum. A mane usquè ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei. Eccli. 18. 25. 26.

Beatus dives, qui inventus est sine maculâ, et qui post, aurum non abiit, nec speravit in pecuniâ, et thesauris. Ibid. 31. 8.

Glorietur autem frater humilis, in exaltatione suâ : dives autem in humilitate suâ. Jacob. 1. 10.

In exponendo.

Honora Dominum de tuâ substantiâ, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt. Prov. 3. 9. 10.

Mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantùm victui meo necessaria; ne fortè satiatus illiciar ad te negandum, et dicam Quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei. Prov. 30. 8. 9.

Nonne melius est comedere, et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? Et hoc de manu Dei est. Eccles. 2. 24.

Omnis enim homo, qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. Ibid. 3. 13.

Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer. Eccli. 14. 11.

Cùm facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos: et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Luc. 14. 13. 14. Vide Tob. 4. 7.

Si ergò in iniquo mammonâ fideles non fuistis: quod verum est, quis credet vobis?Ib. 16,11. Congregans per fraudem,

Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regulâ, in pondere, in mensurâ. Statera justa, et æqua sint pondera. Levit. 19. 35. 36.

Nec amuleris viros malos, nec desideres esse cum eis; quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur. Prov. 24. 1. 2.

Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. Osea 12. 7.

Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terræ, dicentes : Quandò transibit mensis, et venundabimus merces; et sabbatum, et aperiemus frumentum ut imminuamus mensuram, et au

geamus siclum, et supponamus stateras dolosas; ut possideamus in argento egenos, et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus? Juravit Dominus in superbiam Jacob: Si oblitus fuero usquè ad finem omnia opera corum. Nunquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator ejus? Amos 8. 4. usq. ad 8.

Punietur in animâ. Nihil proderunt thesauri impietatis. Prov. 10. 2. Vide et 11. 26.

Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum. Ibid. 20. 10. Vide c. 11. 1.

Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. Eccli.5.1.

Multos enim perdidit aurum et argentum. Ibid. 8. 3.

Nihil est iniquius, quàm amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet. Ib. 10.10.

In substantiâ.

Non inveniet fraudulentus lucrum. Prov. 12. 27,

Hæreditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. Ib. 20.21.

Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas. Ibid. 28. 8. Qui decipit justos in viâ malâ, in

interitu suo corruet: et sim- | homo sanguinis est. Ibid. 34. 25. plices possidebunt bona ejus. Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. v. 26.

v. 10.

• Punietur in animâ.

Quia omnis violenta prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ig

Iniquitates vestræ declinaverunt hæc; et peccata vestra prohibuerunt bonum à vobis. Quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes,et pedicas ad capiendos viros. Jerem.5. 25. 26. Adhuc ignis in domo impiinis. Isa. 9. 5. thesauri iniquitatis, et mensura minor iræ plena. Nunquid justificabo stateram impiam, et sacelli pondera dolosa? In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in eâ loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum. Mich. 6. 10. 11. 12. Et ego ergò cæpi percutere te.Tu comedes, et non saturaberis. v. 13. 14. Tu seminabis,

et non metes. v. 15.

Væ ei, qui multiplicat non sua! Usquequò et aggravat contra se densum lutum? Nunquid non repentè consurgent, qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? Habac. 2. 6. 7. Congregans per rapinam.

Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cùm ipse dederit omnia in manus eorum. Job 12. 6.

Venatio leonis onager in eremo sic et pascua divitum, sunt pauperes. Eccli. 13. 23.

Panis egentium vita pauperum est; qui defraudat illum,

Væ, qui ædificat domum suam in injustitiâ, et cœnacula sua non in judicio amicum suum opprimét frustrà, et mercedem ejus non reddet ei. Jerem. 22. 13.

Neque rapaces regnum Dei possidebunt. 1. Cor. 6. 10.

In prole.

Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient. Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane. Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt, Job. 27. 13. 14. 15.

In substantiâ..

Si comportaverit quasi terram argentum; et sicut lutum præparaverit vestimenta : præparabit quidem, sed justus vestietur illis,et argentum innocens dividet. Job 27. 16.

Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere. Psal. 61. 11.

Ne attingas parvulorum terminos; et agrum pupillorum ne introcas propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contrate causam illorum. Prov. 23. 10. 11.

Pro eo, quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo: domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis vineas plantabitis amantissimas, et non bibetis vinum earum. Amos 5. 11.

Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris: in luce matutinâ faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum. Et concupierunt agros, et violenter tuleruntdomos: et calumniabantur virum, et domum ejus; virum, et hæreditatem ejus, Idcircò hæc dicit Dominus: Eccè ego cogito super familiam istam malum: undè non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi,| quoniam tempus pessimum est, Mich. 2. 1. 2. 3. Desuper tunicâ pallium sustulistis: et eos, qui transibant simpliciter, convertistis in bellum. Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum: à parvulis carum tulistis laudem meam in perpetuum. Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem. v. 8. 9. 10.

Et dixi: Audite, principes Jacob, et duces domûs Israël: Numquid non vestrum est scire judicium, qui odio habetis bonum, et diligitis malum: qui violenter tollitis pelles eorum

desuper eis, et carnem corum desuper ossibus eorum? Ibid. 3. 1. Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos : et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis. v. 4.

Quia tu spoliâsti gentes multas, spoliabunt te omnes reliquiæ populorum. Habac. 2.8, Affligetur in conservando.

Et cùm habuerit, quæ concupierat, possidere non poterit. Job 20. 20.

Dives cùm dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Job 27. 19. Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas. v. 20.

Ne timueris cùm dives factus fuerit homo Quaniam cùm interierit, non sumet omnia. Psal. 48. 17. 18.

Eccè homo, qui non posuit Deum adjutorem suum: sed speravit in multitudine divitiarum suarum. Psal. 51. 9.

Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis: benedictio autem super caput vendentium. Prov. 11, 26.

Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum Domini sui. Pereunt enim in afflictione pessimâ: generavit filium, qui in summâ egestate erit. Eccles. 5. 12. 13. Miserabilis prorsùs infirmitas: quo modo venit sic

« PoprzedniaDalej »