Obrazy na stronie
PDF
ePub

Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. Luc. 14.

10.

Quomodò vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis; et gloriam quæ à solo Deo est, non quæritis? Joan. 5.44.

Deus solus adorandus. Égo Dominus Deus vester. Non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terrâ vestrâ, ut adoretis eum: ego enim sum Dominus Deus vester. Levit. 26. 1.

Non adorabis ea (sculptilia). Deut. 5. 9. Item Exod. 20. 5. Scriptum est enim Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Matth. 4. 10. Aliis adoratio tribuitur.

Vide Adoratio.

Cùmque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cùm vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi sui, et adoravit in terram. Gen. 18. 2.

Deo soli serviendum.

Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis. Deut. 6,13. Item c. 10.20.1.Reg.7.3. Matth. 4. 10. Luc. 4. 8.

Aliis autem post Deum
serviendum.

tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori. Gen. 25. 23.

Servivit ergò Jacob pro Rachel septem annis et videbantur illi pauci dies, præ amoris magnitudine. Ibid. 29.

20.

Qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis : serviant, quia fideles sunt, et dilecti, qui beneficii participes sunt. 1. Tim. 6. 2.

Deus, cujus mali causa sit, et cujus non sit. Vide Malum. Deus est honorandus ex corde, per debitam dilectionem.

Honora Deum ex totâ animâ tuâ. Eccli. 7. 33.

Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso? Nunquid offeram ei holocautomata, et vitulos anniculos? Nunquid placari potest Dominus in millibus hircorum pinguium? Mich. 6. 6. Indicabo tibi, ô homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat à te : Utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. v. 8.

7.

Regi autem sæculorum, immortali, invisibili, soli Deo, honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. 1. Tim. 1¿

Duæ gentes sunt in utero 17.

Per devotam laudationem.

Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia, et terribilia, quæ viderunt oculi tui. Deut. 10 21.

Exaltantes eum, replemini virtute Ibid. 43. 32. 33. 34.

Confitebor tibi, Domine Rex, et collaudabo te, Deum salvatorem meum. Ibid. 51. 1. Vi de per totum Caput.

Quia fortitudo mea, et laus

mihi in salutem. Isa. 12. 2.

Laudabo nomen Dei cum cantico. Psal. 68. 31. Et pla-mea Dominus, et factus est cebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem, et ungulas. v. 32.

Afferte Domino gloriam et honorem. Psal. 28. 2.

Benedicam Dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo. Psal. 55. 2. Magnificate Dominum mecum: et exaltemus nomen ejus in idipsum. v. 4.

Secundùm nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ. Psal. 47. 11.

Immola Deo sacrificium laudis. Psal. 49. 14. Peccatori autem dixit Deus: Quarè tu enarras justitias meas? v. 16. Sacrificium laudis honorificabit me. v. 23.

Septies in die laudem dixi tibi. Psal. 118. 104.

Non est speciosa laus in ore peccatoris. Eccli. 15. 9.

Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini. Ibid. 39. 41.

Glorificantes Dominum quantumcunque potueritis : supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia ejus. Benedicentes Dominum, exaltate illum quantùm potestis: major enim est omni laude.

|

Eò quòd appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me: cor autem ejus longè est à me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis ideò eccè ego addam, ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi, et stupendo: peribit enim sapientia à sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. Ibid. 29. 13. 14.

Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt. Ibid. 42. 12.

Populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit. Ibid. 43. 21.

Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cœlos. Thren. 3. 41.

Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant, recesserunt à me. Oseæ 7. 14.

Aufer à me tumultum carminum tuorum : et cantica lyræ tuæ non audiam. Amos 5. 23.

Hypocritæ ! benè prophetavit de vobis Isaias, dicens: Populus hic labiis me honorat:

cor autem eorum longè est à me. Matth. 15. 7. 8.

Dico vobis: quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. Luc. 39. 40.

Psallam spiritu, psallam et mente. 1. Cor. 14. 15.

spontè offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini; ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris si maculam habuerit non offeretis, neque erit acceptabile. Levit. 22. 18. et seq.

Sed impleamini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Do-ei. Deut. 16. 16. 17. mini nostri Jesu Christi, Deo et Patri subjecti invicem, in timore Christi. Ephes. 5. 18. 19.

Non apparebit antè Dominum vacuus, sed offeret unusquisque secundùm quod habuerit, juxta benedictionem Domini Dei sui, quam dederit

20. 21.

Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientiâ, docentes et commonentes vosmetipsos in psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratiâ cantantes in cordibus vestris Deo. Coloss. 3. 16.

Tristatur aliquis vestrum? oret æquo animo est? (aliquis?) psallat. Jacob. 5. 13.

Tua sunt omnia : et quæ de manu tuâ accepimus, dedimus tibi. 1.Paral. 29. 14.

Voluntariè sacrificabo tibi : et confitebor nomini tuo, Domine, quoniàm bonum est. Psal. 53. 8.

Bono animo gloriam redde Deo: et non minuas primitias manuum tuarum. In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exultatione sanctifica decimas tuas. Eccli. 35. 10. 11.

Si offeratis cæcum ad immolandum, nonne malum est ? et si offeratis claudum et lan

Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nos-guidum, nonne malum est ? tro, omnes servi ejus : et qui timetis eum, pusilli et magni. Apoc. 19. 5.

Per dignam oblationem quæ sit bona sine defectu.

Vide et Oblatio.

Homo de domo Israël, et de advenis, qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel

Offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum. Malach. 1. 8. Ma

[ocr errors]

ledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino: quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus. v. 14.

[blocks in formation]

Non offeres mercedem prostibuli. Deut. 23. 18.

Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Psal. 50. 19.

Victima impiorum abominabiles Domino vota justorum placabilia. Prov. 15. 8.

Hostia impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere; Ibid. 21. 27.

Ne dicas In multitudine munerum meorum respiciet Deus; et offerente me Deo Altissimo, munera mea suscipiet. Eccli. 7. 11.

Immolanti ex iniquo, oblatio est maculata. Ibid. 34. 21. Dona iniquorum non probat Altissimus. v. 23.

Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate. Ibid. 35. 2. (Vide et 1. Reg. 15. 22. )| Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. v. 8. Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus. v. 9. Noli offerre munera prava: non enim suseipiet illa. Et noli inspicere

sacrificium iujustum, quoniàm Dominus judex est, et non est apud illum gloria persona,

v. 14. 15.

Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? Plenus sum. Isa. 1. 11. Cum veniretis antè conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? Ne offeratis ultrà sacrificium frustrà! Incensum abominatio est mihi. v. 12. 13. Et cùm multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. v. 15.

Quid est, quod dilectus meus in domo meâ fecit scelera multa? Nunquid carnes sanctæ auferent à te malitias tuas, in quibus gloriata es? Jerem. 11. 15.

Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum. Ose 8. 13.

Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei: Sacrificia eorum quasi panis lugentium: omnes, qui comedunt eum, contaminabuntur. Ibid. 9. 4.

Quòd si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra non suscipiam; et vota pinguium vestrorum non respiciam. Amos 5. 22.

In vanum autem me colunt, docentes doctrinas et præcepta hominum. Relinquentes enim

mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum, et calicum, et alia similia his facitis multa. Marc. 7. 8.

Justa sine rapinâ. Honora Dominum de tuâ substantiâ (non alterius), et de primitiis omnium frugum tuarum da ei. Prov. 3. 9. Immolantis ex iniquo, oblatio est maculata. Eccli. 34. 21. Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum : nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.v.23 Qui offert sacrificium ex substantiâ pauperum: quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. v. 24.

Noli offerre munera prava: non enim suscipiet illa. Et noli inspicere sacrificium injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personæ. Ibid. 35. 14. 15. Nullam habet Dominus persona rationem adversùs inopem, sed deprecationem læsi exaudiet. v. 16.

Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto. Isa. 61. 8.

Et intulistis de rapinis munus nunquid suscipiam illud de manu vestrâ, dicit Dominus? Malach. 1. 13.

Deus quærendus celeriter.
Lætetur cor quærentium Do-
Toxus I.

minum. Quærite Dominum et confirmamini : quærite faciem ejus semper. Psal. 104. 3. 4.

Quærite Dominum, dùm inveniri potest invocate eum dùm propè est. Isa. 55. 6.

Et quæramus, et revertamur ad Dominum. Thren. 3. 40,

Quærite Dominum, omnes mansueti terræ, qui judicium ejus estis operati: quærite justum, quærite mansuetum : si quo modo abscondamini in die furoris Domini. Sophon 2. 3.

Cordialiter.

Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum : si tamen toto corde quæsieris, et totâ tribulatione animæ tuæ. Deut. 4. 29.

Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum Deum vestrum. 1. Paral. 22. 19.

In toto corde meo exquisivi te. Psal. 118. 10.

Qui autem inquirunt Dominum, animadvertunt omnia. Prov. 28. 5.

Sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quærite illum. Sap. 1. 1.

Si quæritis, quærite. Isa. 21. 12.

Quærite bonum, et non mafum, ut vivatis, Amos. 5. 14

Omnes enim, quæ sua sunt, quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. Philipp. 2. 21.

17.

« PoprzedniaDalej »