Obrazy na stronie
PDF
ePub

Auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. Sap. 1. 10.

:

Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. Eccli. 15. 20. Non dicas A Deo abscondar, et ex summo quis mei memorabitur? Eccè cælum et cœli cœlorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur, montes simul et colles, et fundamenta terræ: cùm conspexerit illa Deus, tremore concutientur et omne cor intelligitur ab illo. Ibid. 16. 16. et seq.

Viæ illorum coram ipso (Deo) sunt semper, non sunt absconsæ ab oculis illius. In unamquamque gentem præposuit rectorem, et pars Dei Israël facta est manifesta. Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum, etc. Ibid. 17. 13. et seq. Et non intelligit (impius), quoniam omnia videt oculus

[ocr errors]

illius (Dei) Et non cognovit, quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes. Domino enim Deo antequàm crearentur, omnia sunt agnita; sic et post perfectum respicit omnia. Ibid. 23. 27.

et seq.

[ocr errors]

Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis ejus. Ibid. 39. 24.

Væ qui profundi estis corde, ut à Domino abscondatis consilium: quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos. Isa. 29. 15.

Quarè dicis, Jacob, et loqueris, Israël : Abscondita est via mea à Domino, et à Deo meo judicium meum transivit? Nunquid nescis, aut non audisti Deus sempiternus Dominus nec est investigatio sapientiæ ejus? Ibid. 40. 27. 28. Vide et c. 48. 4.

Priusquàm te formarem in utero, novi te; et antequàm exires de vulvâ, sanctificavi te, et Prophetam in gentibus dedi te (ad Prophetam loquitur). Jerem. 1. 5.

Ego, ego sum: ego vidi, dicit Dominus. Jerem. 7. 11.

Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas justè, et probas renes et corda. Ibid. 11. 20. I

Ego Dominus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuique juxtà viam suam, et juxtà fructum adinventionum suarum. Ibid. 17. 10. Vide c. 23. 24.

Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor. Ibid. 20. 12.

Si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum, dicit Dominus? nunquid

non cœlum et terram ego impleo, dicit Dominus? Audivi, quæ dixerunt Prophetæ, etc. Ibid. 23. 24. 25.

Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundùm vias suas, et secundùm fructum adinventionum ejus. Ibid. 32. 19.

Cogitationes cordis vestri ego novi (dicit Dominus). Ezech. 11. 5.

Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israël; percussit eum insanabli et invisibili plagâ. (Antiochum). 2. Mach. 9. 5. Cùmque cohors Judæ prima apparuisset, timor hostibus incussus est, ex præsentiâ Dei, qui universa conspicit. Ib. 12.

22.

Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua : ut sit eleemosyna tua in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Matth. 6.3.

Ite in castellum, quod contrà vos est, et statim invenietis asinam alligatam, etc. Ibid. 21. 2. Vide Marc. 51. 1. Luc 19. 30. Murmurabant Scribæ, et dicebant in cordibus suis: Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris? Marc 2. 7. 8. Vide Matth. 9. 1. Luc. 5. 18.

Et mittit (Jesus) duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans. Ibid. 14. 13. Videetv. 15. Item Luc. 22. 10.

Vidit Jésus Nathanaël - et dicit de eo: Eccè verè Israë lita, etc. Joan. 1. 47. Vide v. 48. usquè ad finem.

Et protestatus est (Jesus), et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Ibid. 13. 21. Vide Matth. 26. 21. Marc 14. 18. Luc. 22. 21.

Nunc scimus, quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget: in hoc credimus, quia à Deo existi. Ibid. 16. 30.

Petrus ait: Domine, tu omnia nosti: tu scis, quia amo te. Ibid. 21. 17.

Novit corda Deus. Act. 15. 8.

Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus : quia secundùm Deum postulat pro Sanctis. Rom. 8. 27.

Ità loquimur, non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. Thess. 2. 4.

1.

Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus. Hebr. 4. 13.

Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. 1. Joan. 3. 20.

Et scient omnes Ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes et

corda. Apoc. 2. 23. Vide Psal. 7. 10. Jerem. 11. 10.

C. 17. 10.

Deum nemo potest videre in

hâc vita mortali.

Ait moysi Deus: Non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo, et vi vet. Exod. 33. 20.

Locutus est Dominus ad vos, de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, et formam penitùs non vidistis. Deut. 4. 12.

Deum nemovidit unquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Joan. 1. 18. Item 1. Joan. 4. 12.

Patrem non vidit quisquam. Ibid. 6. 46.

Qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor et imperium sempiternum. Amen. 1. Tim. 6. 16.

[blocks in formation]

scientiam. Psal. 93. 10. Vide et Psal. 118. per totum.

Auditam fac mihi manè misericordiam tuam, quia in te speravi. Psal. 142. 8.

Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus? Sap. 9. 13.

Universos filios tuos doctos à Domino. Isa. 54. 13, Vide et Joan. 6. 45.

In illo tempore respondens Jesus, dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ quia abscondisti hæc à sapientibus et revelasti ea parvulis. Matth. 11. 25. Item Luc.

10. 21.

Vobis datum est, nosse mysteria regni cœlorum : illis autem non est datum. Íbid. 13. · 11. Item. Luc. 8. 10.

Beatus es, Simon Bar-Jona; quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cœlis est. Ibid. 16. 17.

Christus aperuit discipulis sensum, ut intelligerent Scripturas. Luc. 24. 45.

In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. Joan.

1. 10.

Nemo potest venire ad me nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Ibid. 6. 44.

Christus dicit: Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, etc. Ibid. 17. 6.

Cujus Dominus aperuit cor

intendere his, quæ dicebantur à Paulo. Act. 16. 14.

Quod notum est Dei, manifestatum est in illis. Deus enim illis manifestavit. Rom. 1. 19. O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! Quàm incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Quis enim cognovit sensum Do. mini, aut quis consiliarius ejus fuit? Ibid. 11. 33. 34.

Sapientiam Dei nemo principum hujus sæculi cognovit, etc. 1 Cor. 2. per totum Caput.

Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est à me, quia non est secundùm hominem : neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. Gal. 1. 11. 12. Vide et Ephes. 3. 3.

Deus est immensus, et incircumscriptibilis.

Ergòne putandum est, quòd verè Deus habitet super terram? Si enim cœlum et cœli cœlorum te capere non possunt, quantò magis domus hæc, quam ædificavi? 3. Reg. 8. 27.

Quis ergò poterit prævalere, ut ædificet ei dignam domum? si cœlum et cœli cœlorum capere eum nequeunt: quantus ego sum, ut possim ædificare ei domum? 2. Paral. 2. 6. Vide c. 6. 18.

Excelsior cœlo est, et quid

facies? profundior inferno, et undè cognosces? Job 11. 8.

Si ascendero in cœlum, tu illic es: si descendero in infernum, ades, etc. Psal. 138. 8. Vide Amos 9. 2.

Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Sap. 1. 7. Vide Isa, 6. 3. Matth. 6. 34. Actor. 7. 48.

Hæc dicit Dominus : Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum : quæ est ista domus, quam ædificabitis mihi? Isa. 66. 1.

Si occultabitur vir in absconditis: et ego non videbo eum, dicit Dominus? nunquid non cœlum et terram ego impleo, dicit Dominus? Jerem. 23. 24.

Si descenderint usquè ad infernum, indè manus mea educet eos : et si ascenderint usquè in cœlum, indè detraham eos, etc. Amos 9. 2.

Deus testatur se Deum, id est Salvatorem, et Consolatorem Israël, omniumque eorum, qui ritè ipsum colunt et invocant.

Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te, in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. Gen. 17. 7. Vide et v. 1. Item Exod. 6. 2.

Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxite de terrâ Ægypti, de domo servitutis. Exod. 20. 2. Vide Psal. 80. 11,

Et habito in medio filiorum Israël, eroque eis Deus, et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terrâ Ægypti ut manerem inter illos : ego Dominus Deus ipsorum. Ib. 29. 45. 46.

Ponam tabernaculum meum in medio vestrî, et non abjiciet vos anima mea, etc. Levit. 26. 11. Vide 2. Cor. 6. 16. Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus: Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum: protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus. Ps. 17.3.

Miserans miserebitur tui (Deus) ad vocem clamoris tui, statim ut audierit, respondebit tibi. etc. Isa. 30. 19.

Hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israël post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Jer. 31. 55. Vide Hebr. 10. 16. Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.16.32.38. Et salvos eos faciam de universis sedibus, in quibus peccaverunt, et emundabo eos, et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus. Ezech. 37. 23.

Deus est Dominus, ac Creator cæli et terræ. Vide Crea

tor. Deus nihil corum quæ fecit, odit.

Diligisenim omnia quæ sunt,

et nihil odisti eorum quæ fecisti: nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti. Sap. 11. 25.

Deus est judex totius mundi, reddens unicuique, prout gessit.

Absit à te (Deus), ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, etc, Gen. 18. 25.

Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis. Job 34. 11.

Et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique juxta opera sua. Psal, 61. 13.

Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate suâ. Psal. 95. 15.

(Deus) non secundùm visionem oculorum judicabit neque secundùm auditum aurium arguet sed judicabit in justitiâ pauperes, et arguet in æquitate. Isa. 11. 3. 4. Vide Matth. 25. 31. usquè ad finem. Item Actor. 17. 51.

Ego Dominus scrutans cor et probans renes: qui do unicuique juxta viam suam, juxta fructum adinventionum suarum. Jerem. 17. 10.

et

Et reddam eis secundum opera-eorum, et secundùm facța manuum suarum. Ib. 25. 14.

Filius enim hominis ventuAngelis suis et tunc reddet rus est in gloriâ patris sui cum unicuique secundùm opera ejus. Matth. 16. 27. Item. c. 25. 31.

« PoprzedniaDalej »