Obrazy na stronie
PDF
ePub

naturalem usum in eum usum, qui est contrà naturam. Rom. 1. 26.

Omninò auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, etc. 1. Cor. 5. 1.

An nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare neque fornicarii, neque idolis servientes - neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt. Ibid.

6. 9.

Sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt unâ die viginti tria millia. Ibid. 10. 8. Hoc enim scitote intelligentes, quòd omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. Ephes. 5. 5.

Mortificate ergò membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam, malam, et avaritiam, etc. Coloss. 3. 5.

Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos à fornicatione. 1. Thess. 4.3.

Fornicatores enim et adulteros judicabit Deus. Hebr. 13. 4.

ADULTERIUM CARNALE ET SPIRITUALE INHIBETUR COMMITTITUR, ET PUNITUR.

Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulie

tulisti: habet enim

rem quam
virum. Gen. 20. 3.

Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur. Ibid. 26. 11.

Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, etc. Exod. 20. 17.

Si machatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur, et machus et adultera. Levit. 20. 12.

Vir, cujus uxor erraverit, maritumque contemnens, dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro, etc. adducet eam ad sacerdoten, etc. Num. 5. 12.

Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, etc. Deut. 5. 21.

Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera. Ibid.

22. 22.

Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus. Ibid. 20. 30.

Missis itaque David nuntiis, tulit eam (Bethsabeam); qua cum ingressa esset ad illum, dormivit cum câ. 2. Reg. 11. 4.

Quamobrem non recedet gladius de domo tuâ usquè in sempiternum, eò quòd despexeris

me, et tuleris uxorem Uriæ retricis luxuriabantur. Ibid. Hethæi, etc. Ibid. 12. 10.

Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit oculus: et operiet vultum suum, Job 24. 15.

Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Ibid. 51. 1.

Quia eccè, qui elongant se à te, peribunt: perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Psal. 72.26.

Favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus. Prov. 5. 3.

Longè fac ab eâ viam tuam, et ne appropinques foribus domûs ejus. Ibid. v. 8. Quarè seduceris, fili mi, ab alienâ, et foveris in sinu alterius ? v. 20.

Ut custodiant te à muliere malâ, et à blandâ linguâ extraneâ. Ibid. 6. 24. Qui autem adulter est propter cordis inopiam, perdet animam suam. v. 32.

Viæ inferi domûs ejus (meretricis), penetrantes in interiora mortis. Ibid. 7. 27.

Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo, duxerit virum alterum: nunquid revertetur ad eam ultrà ? nunquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus. Jerem. 3. 1.

Super quo propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me, etc. et in domo me

5. 7.

Úndè et ego nudavi femora tua contrà faciem tuam, et apparuit ignominia tua. Adulteria tua et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ: super colles in agro vidi abominationes tuas. Ibid. 13. 26. et 27.

Et filiorum illius non miserebor; quoniam filii fornicationum sunt. Oseæ 2. 4.

Filii autem adulterorum in consummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. Sap. 3. 16.

Audistis, quia dictum est antiquis: Non mochaberis. Ego autem dico vobis: quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam mochatus est eam in corde suo. Matth. 5. 27.

Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam. Ibid. 14. 3.

Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mochatur : et qui dimissam duxerit, mochatur. Ibid. 19. 9.

Adducunt autem Scribæ et Pharisæi mulierem in adulterio deprehensam, et statuerunt eam in medio, et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modò deprehensa est in adulterio. In lege

autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Joan. 8. 3. Vide Levit. 20. 10. Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles regnum Dei possidebunt. 1. Cor. 6. 9.

Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos à fornicatione. 1. Thess. 4. 3.

Fornicatores autem et adulteros judicabit Deus. Hebr. 15.4.

Adulteri, nescitis, quia ami citia hujus mundi inimica est Dei? Jac. 4. 4.

ADVENTUS DOMINI EXSPECTANDUS.

Vigilate ergò, quia nescitis, quâ horâ Dominus vester yenturus sit. Matth. 24. 42.

Vigilate itàque, quia nescitis diem neque horam. Ibid. 25. 13.

Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro Sic non potuistis unâ horâ vigilare mecum? Ib. 26. 40.

Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quandò tempus sit. Marc. 13. 33.

Et vos estote parati, quia quâ horâ non putatis Filius hominis veniet. Luc. 12. 40.

Attendite autem vobis, ne fortè graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus vita; et superveniet in vos repentina dies illa. Ibid. 21. 34.

[ocr errors]

Nox recessit, dies autem appropinquavit : abjiciamus ergò. opera tenebrarum, etc. Rom. 13. 12.

Orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantiâ et obsecratione pro omnibus sanctis. Ephes. 6. 18.

Orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum, ut manifestem illud, ità ut oportet me loqui. Coloss. 4. 3.

Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus et sobrii simus. 1. Thess. 5. 6.

Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. Jac. 5. 8.

In mente ergò habe qualiter acceperis, et audieris: et serva, et pœnitentiam age. Si ergò non vigilaveris, veniam ad te tanquam fur, et nescies quâ horâ veniam ad te. Apoc. 3. 3.

Ecce venio sicut fur: Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus. Ibid. 16. 15.

ADVERSITAS. Vide TRIBULATIO.

EGROTATIO ET MORBUS SUNT PENA PECCATI.

Cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te: ero enim sum Dominus sanator tuus. Exod. 15. 26.

Ego quoque hæc faciam vobis Visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras : frustrà scretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur. Levit. 26. 16. Auferet Dominus à te omnem languorem: et infirmitates Egypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis. Deut. 7. 15.

Percutiat te Dominus ulcere Egypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine, ità ut curari nequeas. Percutiat te Dominus amentiâ et cæcitate, ac furore mentis. Ibid. 28. 27. Augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas, et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas. Et convertet in te omnes aflictiones Ægypti, quas timuisti, et adhærebunt tibi. v. 59. Cùmque venisset Gad ad David, nunciavit ei, dicens: Aut septem annis veniet tibi fames in terrâ tuâ : aut tribus mensi- | bus fugies adversarios tuos: et illi te persequentur aut certè tribus diebus erit pestilentia in terrâ tuâ, etc. 2. Reg. 24. 13. Immisitque Dominus pestilentiam in Israël de manè usquè ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo à Dan usque ad Bersabee 70. millia virorum. v. 15. Vide et v. 16.

In diebus illis agrotavit Ezechias usque ad mortem : nempe

|

[ocr errors][ocr errors]

post mirabilem victoriam de Assyriis, ne miraculoso hoc triumpho nimium extolleretur. 4. Reg. 20. 1.

Ægrotavit etiam Asa- dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate suâ quæsivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est; ideò etiam mortuus est. 2. Paral. 16. 12. Vide et 4. Reg. 1.

Sed et lepra Naaman adharebit tibi et semini tuo usquè in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix. 4. Reg. 5. 27.

Et super hæc omnia percussit eum (Joram) Dominus alvi languore insanabili. 2. Paral.

21. 18.

Impius et superbus Antiochus per morbum, in quem incidit, cœpit in cognitionem Dei et sui ipsius venire: undè exclamavit: Justum est subditum esse Deo, et mortalem non pariaDeo sentire. 2. Mach.9.11.

Christus Dominus sæpiùs infirmis remisit peccata, antequàm cos sanaret, ut ostenderet, tùm originem morborum esse peccata, tùm opti mum contrà morbos remedium esse pænitentiam de peccatis. Matth. 9. 2. Vide etiam Luc. 5. 20.

Indignatur Dominus, quòd novem leprosi ab co sanati nullas ipsi gratias agant pro ceptà sanitatis gratiâ. Luc. 17.

17,

ac

Posteà invenit eum Jesus in

Templo, et dicit illi: Ecce sanus factus es: jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Joan. 5. 14.

ÆGROTI VISITANDI, AC CONSOLANDI.

His ità transactis, nuntiatum est Joseph, quòd ægrotaret pater suus: qui assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit. Dictumque est seni: Eccè filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo, etc. Genes. 48. 1.

Porrò Ochozias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Achab in Jezraël, quia ægrotabat ibi. 4. Reg. 8.

29.

Eliseus autem ægrotabat infirmitate quâ et mortuus est : descenditque ad eum Joas rex Israël, et flebat coràm eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israël, et auriga ejus. Ibid. 13. 14.

Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes, visitarent eum, et consolarentur. Job 2.

11.

Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus : universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. Psalm. 40. 4.

Melius est ire ad domum luctùs, quàm ad domum convivii:

in illâ enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. Eccli. 7.3.

Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula. Non te pigeat visitare infirmum; ex his enim in dilectione firmaberis. Eccli. 7. 38.

Tunc respondebunt et justi, dicentes : Domine, quandò te vidimus esurientem, et pavimus te sitientem, et dedimus tibi potum : infirmum --- et vcnimus ad te, et visitavimus, etc. Tunc respondebit eis: Quandiù fecistis uni ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. Matth. 25. 37.

Miserunt ergò sorores ejus ad eum, dicentes: Domine, ecce quem amas, infirmatur. Audiens autem Jesus, dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloriâ Dei, ut | glorificetur filius Dei per eam. Loan. 11. 3.

Cognovit ergò turba multa ex Judæis, quia illic est: et venerunt non propter Jesum tantùm, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit à mortuis. Ib. 12. 9.

Qui consolatur nos in omni tribulatione nostrâ, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressurâ sunt, per exhortationem, quâ exhortamur et ipsi à Deo. 2. Cor. 1. 4.

ÆGROTATIO CURATUR PER DEUM.

Fili, in tuà infirmitate ne

« PoprzedniaDalej »