Obrazy na stronie
PDF
ePub

cum quibus fornicati sunt. Levit. 17: 7.

Immolaverunt dæmoniis et non Deo, Diis quos ignorabant: novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum. Deut. 32. 17.

Qui (Jeroboam) constituit sibi sacerdotes excelsorum, et dæmoniorum vitulorumque quos fecerat. 2. Paral. 11. 15. Immolaverunt filios suos, et filias suas dæmoniis. Psal. 105. 37.

Dæmonis Tentatio.
Vide Tentatio Diaboli.

DAMNATIO ETERNA, QUÆ PARATA EST DIABOLO, ET OMNIBUS

IMPIIS.

Terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Job 10. 22.

Si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitiâ. Ibidem 36. 12.

Impii in judicio admirantes gloriam justorum, quos hic contempserant, deflent suam miseriam, quòdque tota corum felicitas fuerit momentanea, justorum autem erit perpetua. Porrò Deus tùm per creaturas, tùm per se, armatur ad niendos impios. Sap. 5. Vide et Isa. 30. 33.

pu

In die illâ visitabit Dominus super militiam cœli in excelso: et super reges terræ, qui sunt super terram. Isa. 24. 21. TOMUS I.

Et egredientur, et videbunt cadavera virorum, qui prævaricati sunt in me: vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usquè ad satietatem visionis omni carni. Ibid. 66. 24. Vide et Dan. 7. 11. Marc. 9. 44.

Paleas autem comburet igni inextinguibili. Matth. 3. 12. Vide et Matth. 23. 33. Luc. 3. 17.

Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores; ibi erit fletuset stridor dentium. Matth. 8., 12. Vide et c. 13. 50. c. 25. 30. 46.

Bonum tibi est, ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quàm duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. Ibid. 18. 8. Vide et c. 5. 29. 30. Marc. 9. 42.

Elevans autem (Dives) oculos suos, cùm esset in tormentis, vidit Abraham à longè, et Lazarum in sinu ejus : et ipse clamans, dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hâc flammâ. Et dixit illi Abraham: Fili, recordare, quia recepisti bona in vitâ tuâ, et Lazarus similiter mala : nunċ autem hic consolatur, tu verò cruciaris. Luc 16. 23. et seq.

Terribilis autem quædam expectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. Hebr. 10. 27.

15

Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari, etc. 2. Petr. 2. 4. Vide et 2. Thess. 1. 8. 9. Angelos verò, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis æternis sub caligine reservavit. Jude 6.

Vivi missi sunt hi duo (scilicet bestia et pseudopropheta) in stagnum ignis ardentis sulphure. Apoc. 19. 20.

Et descendit ignis à Deo de cœlo, et devoravit eos : et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia, et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte, in sæcula sæculorum. Ibid. 20. 9. 10.

Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda. Ibid. 21. 8.

DAMNUM.

Damnum proximo non
inferendum.

Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum. Lev. 19. 13.

Non est bonum, damnum inferre justo. Prov. 17. 26.

Ne dicas quomodò fecit mihi, sic faciam ei: reddam uni

cuique secundùm opus suum, Ibid. 24. 29. Vide et c. 20. 22.

Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniàm usquè ad inferos non placebit impius. Eccli. 9. 17.

Jam quidem omninò delictum est in vobis, quòd judicia habetis inter vos. Quarè non magis injuriam accipitis? quarè non magis fraudem patimini? sed vos injuriam facitis, et fraudatis, et hoc fratribus. An nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidebunt? 1. Cor. 6. 7. 8. 9. Vide et Matth. 5. 39. Luc. 6. 29. Rom. 12. 17.

Ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum. 1. Thess. 4. 6. Ne inferatur, impediendum.

Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Exod. 23. 4. 5.

Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et præteribis; sed reduces fratri tuo, etiam si non est propinquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, et erunt apud te, quandiu quærat ea frater tuus, et recipiat. Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quæ perierit si inveneris eam, ne negligas quasi alienam. Si videris asinum fratris tui, aut bovem cecidisse in viâ, non

despicies, sed sublevabis cum eo. Deut. 22. 1. 2. 3. 4.

Illatum resarciendum.

Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos, aut asinus in eam, reddet dominus cisternæ pretium jumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit. Exod. 21. 33. 34. Vide totum Caput.

Si læserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum, ut depascatur aliena: quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vineâ, pro damni æstimatione restituet. Si egressus ignis invenerit spinas et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum, qui ignem succenderit Ibid. 22. 5.6.

Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro animâ. Levit. 24. 18. Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit, sic fiet ei: fracturam pro fracturâ, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet. v. 19. 20. Vide totum Caput.

Vir, sive mulier, cùm fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint. Sin autem non fuerit qui

|

recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. Num.5.6.7.8.

Maledictus qui transfert terminos proximi sui. Deut. 27. 17.

Qui despicit pauperem, exprobrat factori ejus, et qui ruinâ lætatur alterius, non erit immunitus. Prov. 17. 5.

DARE EST MELIUS, QUAM
ACCIPERE.

Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collectà. Eccli. 4. 36.

Argentum et aurum, aut vestem nullius concupivi. Actor. 20. 33.

DANDUM SINE ACCEPTIONE PERSONARUM MAXIME AUTEM DOMESTICIS FIDEI. Vide et

[ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]

et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. v. 38,

Necessitatibus sanctorum (estote) communicantes. Rom. 12. 13.

Ergò dùm tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maximè autem ad domesticos fidei. Galat. 6. 10. DAVID SPIRITUALIS (qui est Christus) PROmittitur. Vide et CHristus.

Et erit in die illâ, ait Dominus exercituum: Conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei ampliùs alieni; sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis. Jerem. 30. 8. 9.

Ego autem Dominus ero eis in Deum : et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus sum, etc. Ezech. 34. 24.

Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum: in judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea. Ibid. 57. 24. Vide et Isa. 40. 11, Jerem. 23. 5. c. 33. 14.

Davidis filius appellatur
Christus.

Liber generationis Jesu Christi, filii David, etc. Matth. 1. 1.

mine Fili David: filia mea malè à dæmonio vexatur. Ibid. 15.22. Si ergò David vocat eum Dominum,quomodò Filius ejus est? et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illâ die eum ampliùs interrogare. Ibid. 22. 45. 46.

Et respondens Jesus, dicebat, docens in templo: Quomodò dicunt Scribæ, Christum Filium esse David? ipse enim David dicit in Spiritu Sancto (Psal. 109). Dixit Dominus Domino meo: Sede à dextris meis: donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum, etc. Marc. 12. 35. 36. Vide et Luc. 20. 41.

Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de Patriarchâ David, quoniàm defunctus est et sepultus: et sepulcrum ejus est apud nos usquè in hodiernum diem. Actor. 2. 29.

Memor esto, Dominum Jesum Christum resurrexisse à mortuis ex semine David, secundùm Evangelium meum, in quo laboro usquè ad vincula, quasi malè operans, sed verbum Dei non est alligatum. 2. Tim. 2. 8. 9.

Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris: eccè vicit Leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus. Apoc. 5. 5.

DECIME, ET DECIMARUm usus. Benedictus Deus (ait Mel

Eccè mulier Chananæa à finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Do-chisedech) excelsus, quo pro

tegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. Gen. 14. 20.

Ait Jacob Cunctorumque, quæ dederis mihi, decimas of feram tibi. Ibid. 28. 22. Omnes decimæ terræ, siye de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur. Lev. 27. 30. Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israël is in possessionem pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis. Num. 18. 21. Et (de) universis, quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron Sacerdoti. v. 28.

Et offeretis in loco illo holoEt offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota, atque donaria, primogenita boum et ovium. Deut. 12. 6.

Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus, quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intrà januas. Ibid. 14.

28. Vide et c. 26. 12.

Sed et segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. 1. Reg. 8. 15.

Quod cùm percrebuisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israël, frumenti, vini, et olei; mellis quoque, et omnium, quæ gignit humus, decimas obtulerunt. 2. Paral. 31. 5.

Et primitias ciborum nostrorum, et libaminum nostrorum,

et poma omnis ligni, vindemia quoque, et olei, afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terræ nostræ Levitis. Ipsi Levitæ decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum. 2, Esdr. 10. 37.

Hic enim Melchisedech rex Salem, sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahæ regresso à cæde regum, et benedixit ei : cui et decimas omnium divisit Abraham, etc. Hebr. 7. 1. 2. Sacerdotibus debentur. Vide Sacerdotes.

Hoc erit judicium sacerdotum à populo et ab his, qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum et ventriculum. Deut. 18, 3.

Præcepit etiam populo (Ezechias) habitantium Jerusalem, ut darent partes sacerdotibus et Levitis, ut possent vacare legi Domini. 2. Paral. 31. 4.

DEDICATIO TEMPLI VEL ALTARIUM.

Igitur, obtulerunt duces in dedicationem altaris, die quâ unctum est, oblationem suam antè altare, dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris, etc. Num. 7.10. 11. Vide et v.84.88.

Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum vigenti millia : et dedicaverunt templum Do

« PoprzedniaDalej »