Obrazy na stronie
PDF

pereat, sed habeat vitam æternam. Joan. 5, 14.

Gloriatio in cruce.

Benedictum est enim lignum, per quod fit justitia. Sap. 14. 7. Nosautem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam : ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. 1. Cor. 1. 23. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Galat. 6. 1 4. Exeamus igitur ad eum extrà castra, improperium ejus portantes. Hebr. 15. 15.

Quibus cruæ abominatio est.

Quandò peccaverit homo, quod morte plectendum est, et adjudicatus morti, appensus fuerit in patibulo: non permamebit cadaver ejus in ligno, sed in eâdem dic sepelietur : quia maledictus à Deo est, qui pendet in ligno. Deut. 2 1. 22. /ide Gal. 5. 15.

Verbum enim crucis, pereuntibus quidem stultitia est ; iis autem, qui salvi fiunt (id est nobis), Dei virtus est 1. Cor. 1. 18.

Imitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ità ambulant, sicut habetis formam nosiram. Multi enim ambulant, quos sæpè dicebam vobis (nunc autem et flens dico), inimicos

[blocks in formation]

ratusque est Dominus odorem suavitatis. Ibid. 8. 2o. » 1. Paratus fuit Abraham offerre Deo unicum filium suum Isaac in holocaustum. Ibid. c. 929. Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me , et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut benè sit eis, et filiis eorum in sempiternum? Deut. 5. 29. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex totâ animâ tuâ, et ex totâ fortitudine tuà. Ibid. 6. 5. Et nunc, Israël, quid Dominus Deus tuus petit à te ? nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo , et in totâ animâ tuâ. Ib. 1 o. 1 2. Si ergò obedieritis mandatis meis, quæ ego hodiè præcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in totâ animâ vestrâ, etc. Ibid. 1 1. 15. Hodiè Dominus Deus tuus præcepit tibi, ut facias mandata hæc atque judicia : et custodias, et impleas ex toto corde et ex totâ animâ tuâ. Ibid. 26. 16. Eò quòd non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque lætitiâ propter rerum omnium abundantiam : servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame et siti, et nuditate, et omni penuriâ : et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat. Ibid. 28. 47. 48. Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui: ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in totâ animâ tuâ, ut possis vivere. Ibid. 5o. 6. J^ide et v. 2. Item Jos. 22. 5. Dixit autem Samuël ad populum : Nolite timere, vos fecistis universum malum hoc : verumtamen nolite recedere à tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro. 1. I{eg. 1 2. 2o.

In totâ animâ tuâ time Dominum , et sacerdotes illius sanctifica. Eccli. 7. 51. Appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me ; cor autem ejus longè est à me. Isa. 29. 15. Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longè est à me. .Matth. 15. 8. /ide et Marc. 7. 6. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in totâ animâ tuâ , et in totâ mente tuâ, etc. Ibid. 22. 57. Vide et Marc. 1 9. 5o. , Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. Joan. 4. 25.

Cultus eaeternus deo gratus. Vide Ca:remoniae. Cultus Sanctorum , Imaginum, Reliquiarum, etc. Vide Titulis suis. CURIOSITAS HUMANA ET MUNDANA.

Primariæ transgressionis occasio ortum habuisse videtur eae eo , quòd Eva serpentem euriosè audivit, et lignum vetitum curiosè aspeaeit. Gen. c. 5. Egressa est Dina filia Liae. ut videret mulieres vegionis illius. Sed posteà ipsa visa , rapta, et oppressa fuit. Ib. c. 54. Alii nullâ curiositate videant quæ sunt in Sanctuario, priusquàm involvantur ; alioquin morientur. Num. 4. 2o. Ozias , reae Judac, ingressus templum Domini, accepit thuribulum, et voluit adolere incensum, quod mom ad suum, sed ad sacerdotum pertinebat officium. Statimque orta est lepra in fronte ejus. 2. Paral. c. 96. 19. Si fueris plurimùm scrutatus, frequenter miraberis. 4. Esdr. 4. 26. Quis autem investigator malorum est, opprimetur ab eis: Prov. 1 1. 17. Non est tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis. In supervacuis rebus, noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus. Eccli. 5. 25. 24. De eâ re, quæ te non molestat, ne certeris. Ibid. 1 1. 9. Herodes viso Jesu, gavisus est valdè, non tamen pietatis, sed curiositatis gratiâ, quia sperabat signum Ål ab eo videre fieri. Luc. 25.8. Curiositatem discipulorum, scire volentium tempus secundi adventùs, compescit Dominus, dicens : Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in suâ potestate. Actor. 1. 7.

CUSTODIA SUI POST CONVERSIONEM.

Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicitè. Deut. 4. 9. Custodite igitur sollicitè animas vestras (cautè, ne fortè decipiatur cor vestrum, et recedátis à Domino). v. 15.

Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis (sensuum). Ibid. 16. 18. Quandò egressus fueris adversùs hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re malâ. Ibid. 25. g. Descendit populus Domini ad portas, et óbtinuit principatum. Judic. 5. 1 1. Et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentiâ. Tob. 5. 1 6. Omni custodiâ serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. Prov. 4. 23. Custos animæ suæ servat viam suam. Ibid. 16. 17. In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis. Eccli. 7. 4o Quasi à facie colubri fuge peccata. Ibid. 2 1. 9. Super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. Isa. 2 1. 8. Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die sabbati. Jerem. 17. 9 1. Super custodiam meam stabo , et figam gradum super munitionem. Habac. 9. 1. Judas hortabatur populum conservare se sine peccatò, sub oculis videntes, qüae facta sunt pro peccatis eorum, qui prostrati sunt. 9. Mach. 1 9. 49, Regnum Dei intra vos est. (Custodite ergò, quia thesaurus maæimus est). Luc. 17. 21. Eccè sanus factus es, jàm

ampliùs noli peccare. Joan. 5.

14. Nescitis, quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? m. Cor. 5. 16. Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus. 2. Cor. 4. 7. An non cognoscitis vosmetipsos, quia Christus Jesus in vobis est? nisi fortè reprobi estis. Ibid. 15. 5. O Thimothee , depositum custodi. 1. Tim. 6. 2o. Meliùs enim erat illis, non cognoscere viam justitiæ, quàm post agnitionem , retrorsùm converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. 2. Petr. 9. 2 1. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, me nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus. Apoc. 16. 15.

Custodia Oculorum. VideOculorum custodia.

D.eniONES.

Dæmones eaepelluntur. Vide et spiritus mali.

Daemonium occidit septem viros Sarae , filiæ Raguelis, sed fuit ejectum per boni Angeli Raphaëlis adventum. Tob. 3. 8. J^ide c. 8.

Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo : et omnes malè habentes curavit. Matth. 8. 16. Dæmones autem rogabant eum,

dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. v. 51. • Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, etc. Ibid. g. 55. /ide et I.uc. 1 1. 14. Tunc oblatus est ei dæmo. nium habens, cæcus et mutus, et curavit eum, ità ut loqueretur, et videret. Ibid. 1 9. 29. Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illâ horâ. 1bid. 17. 17. Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cùm projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit. Luc. 4. 55. /ide et c. 8. 9. et 28. Et cùm accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit. Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus. Ib. 9. 42. Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicen- ' tes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. Ibid. 1 o. 17. Vide et cap. 15. 1 o. Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos à spiritibus immundis, qui curabantur omnes. Act. 5. 16. Multi enim eorum, qui habebant spiritus immundos , cla

mantes voce magnâ, exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. Ibid. 8. 7. Vide et c. 16. 18.

Etiam per malos, Daemones caepelluntur.

Multi dicent mihi in illâ die: Domine, Domine , nonne in nomine tuo — dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? et tunc confitebor illis: Quia nunquàm novi vos : discedite à me, qui operamini iniquitatem. Matth. 7, 92. 95.

Respondit illi Joannes, diccns : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia , qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. Jesus autem ait : Nolite prohibere eum, etc. Marc. 9. 57. 58. Item Luc. 9. 49.

Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis, invocare super eos, qui habebant spiritus malos, momen Domini }'; , dicentes: ' Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat. Act. 1 9. 15.

Dæmones agnoscunt, . et credunt Deum. Vide ctiam Diabolus.

Et eccè clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu Fili Dei ? Venisti huc antè tem' pus torquere nos. Matth. 8. 99. Et erat in Synagogâ eorum homo in spiritu immunéo, et exclamavit, dicens : Quid no

bis et tibi , Jesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio, qui sis, Sanctus Dei. Marc. 1. 35. 24. Item. Luc. 4. 55. Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei : et clamabant, dicentes : Tu es Filius Dei. Et vehemenler comminabatur eis, ne manifestarent illum. Ibid. 5. 1 1. 19. Videns autem Jesum à longè, cucurrit et adoravit eum : et clamans voce magnâ, dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas. Dicebat enim illi:Exi, spiritus immunde, ab homine. 1bid. 5. 6. 7. 8. Item I.uc. 8. 98. Exibant autem dæmonia à multis, clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui, qui sciebant ipsum esse Christum. Luc. 4. 4 i. Respondens autem spiritus nequam, dixit eis: Jesum novi; et Paulum scio: Vos autem qui estis? Et insiliens in eos hom®, in quo erat dæmonium pesse mum, et dominatus amborum, invaluit contra eos ; ità ut nlldi et vulnerati effugerent ? domo illâ. Act. i j. 15. 16. et ib; Tu credis, quoniàm unus es! Deus : benè facis, et dæmones credunt et * contremiscunl, Jacob. 2. 1 9. '

[merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »