Obrazy na stronie
PDF
ePub

aliquid constituisti, aut fecisti. Quomodò autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod à te vocatum non esset, conservaretur? Parcis autem omnibus, quoniàm tua sunt, Domine, qui amas animas. Sap. 11. 25. 26. 27.

Cum ergò sis justus, justè omnia disponis. Ibid, 12. 15.

Utiliter ordinantur.

Viditque Deus cuncta, quæ fecerat et erant valdè bona. Gen. 1. 31.

Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus æstas et hiems, nox et dies, non requiescent. Ibid. 8. 22.

[ocr errors]

CRESCERE IN SCIENTIA.

Veritatem autem facientes

in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput, Christus. Ephes. 4. 15.

Ut ambuletis dignè, Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientiâ Dei. Coloss. 1.10.

Sicut modò geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. 1. Petr. 2. 2.

CRUX.

Crux et tribulatio accidit omnibus piè viventibus. Vide et Tribulatio.

Dixitque Caïn ad Abel fratrem suum: Egrediamur foràs : cùmque essent in agro, consurrexit Caïn adversùs fratrem suum Abel, et interfecit eum. Gen. 4. 8. Vide et Sap. 10. 3. Matth. 23. 35. 1. Joan. 3. 12. Judæ v. 11.

Opera Domini universa bona valdè. Eccli. 39. 21. Bona bonis creata sunt ab initio, sic nequissimis bona et mala. v. 30. Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum. Hæc omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur Omnia opera Domini bona. v. 31. 32. 39. Non est dicere: Hoc illo ne-41. Vide et Gen. 37. 18. quius est: Omnia enim in tempore suo comprobabuntur. v. 40.

[ocr errors]

Omnis creatura Dei bona est. 1. Tim. 4. 5..

CREDULITAS FALSA.
Vide SUSPICIO.

Oderat ergò semper Esaü Jacob pro benedictione, quâ benedixerat ei pater: dixitque in corde suo : Venient dies luctûs patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. Ibid. 27.

Multæ tribulationes, justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus. Psal. 33. 20.

Septiès enim cadet justus, et resurget; impii autem corruent in malum. Prov. 24 16.

Fili, ascedens ad servitutem Dei, sta in justitiâ et timore,

et præpara animam tuam ad tentationem. Eccli. 8. 1.

Ecce ego mitto vos, sicut oves in medio luporum. Estote ergò prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. Matth. 10. 16. Vide Luc. 10.3.

Exeuntes autem Pharisæi, consilium faciebant adversùs eum quomodò perderent eum. Ibid. 12. 14.

Tunc Jesus dixit discipulis suis Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Ibid. 6. 24.

Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Ib. 24.9. Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis vapulabitis, et antè præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. Marc. 13. 7.

Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Luc. 14. 26. Vide Matth. 10. 37.

Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: Non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur: etc. Joan. 15. 20. Vide et c. 15. 16. Item Matth. 10. 24. c. 24. 9.

Sed quomodò tunc is, qui secundùm carnem natus fuerat,

persequebatur eum, qui secundùm spiritum ità et nunc. Gal. 4. 29. Vide Gen. 21. 10.

Ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis, quòd in hoc positi simus. 1. Thess. 3. 3.

Et omnes, qui piè volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. 2. Tim. 3.12.

Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis sit, quasi novi aliquid vobis contingat; sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exultantes. 1. Petr. 4. 12. et 13.

Crux à Deo imponitur ad

nostram utilitatem.

Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : qui si iniquè aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum. Misericordiam autem meam non auferam ab eo. 2. Reg. 7. 14. 15.

Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit, ut tentatio probaret te. Tob. 12. 1 13.

Memores esse debent, quomodò pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. Judith 8. 22. Vide Gen. 22. 1.

Beatus homo, qui corripitur à Deo; increpationem ergò Domini ne reprobes. Job 5. 17.

Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias: ne deficias cum ab

eo corriperis: quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Prov. 3. 11.

Te verò non consumam, sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi. Jerem. 46. 28.

Obsecro autem eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus', sed reputent ea quæ acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri. 2. Mach. 6. 12.

Quod si nosmetipsos dijudiearemus, non utiquè judicaremur. Dum judicamur autem, à Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. 1. Cor. 11. 31. 32.

Quem enim diligit Dominus, castigat; flagellat autem omnem filium, quem recipit. Hebr. 12. 5. 6. Vide Prov. 3. 12.

Ego quos amo, arguo et castigo. Æmulare ergò, et pœnitentiam age. Apoc. 3. 12.

Per crucem et adversitates

pervenimus ad cognitionem

Dei, et ad vitam æternam. Quantòque opprimebant eos, tantò magis multiplicabantur et crescebant. Oderantque filios Israël Egyptii, et affligebant illudentes eis. Exod. 1. 12.

Qui postquàm coangustatus est (scilicèt Manasses), oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valdè, coram Deo patrum suorum. Deprecatusque

est eum, et obsecravit intentè: et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum : et cognovit Manasses, quòd Dominus ipse esset Deus. 2. Paral. 33. 12. et 13.

Memores esse debent, quomodò pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. Judith 8. 22. Vide Gen. 22. 1.

Via vitæ increpatio disciplinæ (est). Prov. 6. 23.

Nonne hæc oportuit pati Christum, et ità intrare in gloriam suam? Luc. 24. 26. Vide et v. 46. Item Philipp. 2. 8. Hebr. 2. 9. c. 12. 2.

Qui amat animam suam, perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. Joan. 12. 25. Vide et Matth. 10. 29. c. 16. 15.

'Paulus et Barnabas erant confirmantes animas discipulorum, exhortantesque, ut permanerent in fide et quoniam per intrare in regnum Dei. Actor. multas tribulationes oportet nos

14. 21.

Si autem filii et hæredes: hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Rom. 8. 17.

Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, suprà modum in sublimitate æternum gloria pondus operatur in no

[blocks in formation]

Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum cœlorum, etc. Matth. 5. 10. Vide et 1. Petr. 2. 20.

Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. Ibid. 10. 38. c. 16. 24. Vide et Marc. 8. 34.

Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Joan. 15. 20. c. 13. 16. Vide et Matth. 10. 24. c. 24. 9.

Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum. Ibid. 16. 53.

Et illi quidem ibant gaudentes à conspectu concilii, quoniàm digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Act. 5. 41.

Quod in multo experimento tribulationis, abundantia gaudii ipsorum fuit : et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum. 2. Cor. 8. 2.

Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea, quæ desunt passionum Christi, in carne meâ, pro corpore ejus, quod est Ecclesia, etc. Coloss. 1. 24.

Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, etc. Hebr. 10. 34.

fratres mei, cum in tentationes Omne gaudium existimate, varias incideritis. Jacob 1. 2. Beatus vir, qui suffert tentationem, quoniàm cùm probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. v. 12.

Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si benè facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum, etc. 1. Petr. 2. 20. c. 3. 14. c. 4. 14.

Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat : sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exultantes. Ibid. 4. 12. et 13.

In cruce et afflictione consolatio.

Beatus homo, qui corripitur à Deo, etc. Job. 5. 17.

Antequàm conteratur, exaltatur cor hominis: et antequàm glorificetur, humiliatur. Prov. 18. 12. Vide et Isa. 26, 12. 16.

1

Thren. 3. 28. Matth. 5. 10.
Joan. 15. 20.

Amen amen dico vobis: quia plorabitis et flebitis vos; mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Joan. 16. 20. ut in me pacem habeatis, in mundo pressuram habebitis sed confidite, ego vici mundum. v. 33.

Existimo enim, quòd non sunt condigna passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Rom. 8. 18.

Tentatio vos non apprehendat, nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tenta- | tione proventum, ut possitis sustinere. 1. Cor. 10. 13.

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostrâ, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressurâ sunt, etc. 2. Cor. 1. 3. 4. Per crucem probat nos Deus.

Et nunc, fratres, quoniàm vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint, quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur, si verè colerent Deum suum. Judith 8. 21,

Sicut igne probatur argentum, et aurum camino : ita corda probat Dominus. Prov. 15. 3.

Omne, quod tibi applicatum fuerit, accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tuâ patientiam habe: quoniàm in igne probatur aurum et argentum; homines verò receptibiles in camino humiliationis. Eccli. 2.4.5.

In paucis vexati, in multis benè disponentur: quoniàm Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Tanquàm aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. Sap. 3. 5. 6. Vide 1. Petr. 1. 7.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »