Obrazy na stronie
PDF
ePub

Corrigens alterum debet esse irreprehensibilis.

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? etc.

Matth. 7. 5. Vide et Joan. 8. 7. Oportet ergò Episcopum irreprehensibilem esse, etc. 1.

Tim. 3. 2.

Qui sine peccato est vestrûm, primus in illam lapidem mittat. Joan. 8. 7.

Ex parte contemnentis. Agar ancilla Saræ non ferens correptionem domina suæ, quæ ejus superbiam redarguebat, fugit è domo, sed jussa est ab Angelo, ut rediret In omnibus te ipsum præbead dominam suam, et se hu exemplum bonorum operum, in doctrinâ, in integritate, in gravitate verbum sanum irreprehensibile ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. Tit. 2. 7. 8.

[ocr errors]

Correctio mala ex parte

corripientis.

Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum. Job 6.26. 27.

In ore stulti virga superbiæ: labia autem sapientium custodiunt eos. Prov. 14. 3.

Est correptio mendax in irâ contumeliosi. Eccli. 19. 28.

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Aut quomodò dicis fratri tuo: Sine, ejiciam festucam de oculo tuo, et eccè trabs est in oculo tuo? Hypocrita! ejice primùm trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. Matth. 7. 3. 4. 5. Item Luc. 6. 41.

[ocr errors]

miliaret sub manu ejus. Gen.

c. 16.

--

Ingressus es ut advena, nunquid ut judices? Ibid. 19.9. Quis te constituit principem et judicem super nos? Exod. 2. 14.

Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi : ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septiès, propter peccata vestra. Inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei. Levit. 26. 23. 24. 25.

Michæas Propheta, qui non est locutus ad gratiam principum, à Sedecia in maxillam percutitur, et à Rege Israël jussus est in carcerem mitti. 3. Reg. 22. 24. Vide et 2. Par. 16. 7. Jer. 32. 2. Dan. c. 14.

Sara filia Raguelis unam de ancillis suis justè increpat propter culpam : et illa nimis injuriosè respondet: Ampliùs ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum. Tob. 3.7.

Cor eorum longè fecisti à

disciplinâ: proptereà non exaltabuntur. Job 17. 4.

Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit: et qui arguit impium, sibi maculam generat. Noli arguere derisorem, ne oderit te. Argue sapientem, et diliget te. Prov. 9. 7. et 8. Via vitæ custodienti disciplinam, qui autem increpationes relinquit, errat. Ibid. 10. 17. Qui diligit disciplinam, diligit scientiam : qui autem odit increpationes, insipiens est. Ibid. 12. 1.

Filius sapiens, doctrina patris: qui autem illusor est, non audit, cum arguitur. Ibid. 13. 1.

Qui increpationes odit, morietur. Ibid. 15. 10. Non amat pestilens eum, qui se corripit.

v. 12.

Si contuderis stultum in pila, quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus. Ibid. 27. 22.

Viro, qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus et eum sanitas non sequetur. Ibid. 29. 1.

Perversi difficilè corriguntur. Eccles. 1. 15.

Considera opera Dei, quòd nemo possit corrigere, quem ille despexerit. Ibid. 7. 14. Vir prudens et disciplinatus, murmurabit correptus.

non

Eccli. 10. 28.

Qui odit correptionem, miauetur vitâ. Ibid. 19. 5,

Qui odit correptionem, vestigium est peccatoris. Ib. 21. 7.

Peccator homo vitabit correptionem, et secundùm voluntatem suam inveniet comparationem. Ibid. 32. 21.

Arguentem in portâ supplantabant, declinaverunt frustrà à justo. Isa. 29. 21.

Odio habuerunt corripientem in portâ. Amos 5. 10.

Joannes Baptista dicebat Herodi: Non licet tibi uxorem fratris habere, sed ægrè ferens Herodes, Joannem in vincula conjectum interfecit. Matth. c. 14. Vide et Joan. 9. de cœco nato. Item Actor. 7. de Stephano.

Herodes autem Tetrarcha, cùm corriperetur ab illo (Joanne) de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis, quæ fecit Herodes adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere. Luc. 3. 19. 20. Vide et Marc. 6. 17.

Non potest mundus odisse vos me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quod opera ejus mala sunt. Joan. 7. 7.

Ergò inimicus vobis factus sum verum dicens vobis ? Galat. 4. 16.

[ocr errors]

Correctio filiorum.

Suscitabo adversùm Heli omnia, quæ locutus sum super domum ejus incipiam et complebo; Prædixi enim ei, quòd judicaturus essem domum ejus

in æternum propter iniquitatem: eò quòd noverat indignè agere filios suos, et non corripuerit eos. 1. Reg. 3. 12.

Confusio patris est de filio indisciplinato filia autem in deminoratione fiet. Ibidem 22. 3.

Qui diligit filium suum, as

Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens: Ego reg-siduat illi flagella, ut lætetur nabo Nec corripuit cum pater suus aliquandò. 3. Reg. 1. v. 5. et 6.

Audite, filii, disciplinam patris. Prov. 4. 1.

Qui parcit virga, odit filium suum: qui autem diligit illum instanter erudit. Prov. 13. 24.

Stultus irridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes, astutior fiet. Ib. 15.5.

Erudi filium tuum, ne desperes ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. Ibid. 19. 18.

Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam. Ibid. 22. 15.

Noli subtrahere à puero disciplinam si enim percusseris eum virgâ, non morietur. Tu virgâ percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis. Ibid.

[blocks in formation]

in novissimo suo; et non palpet proximorum ostia. Ibid. 30. 1. Qui docet filium suum, laudabitur in illo: et in medio domesticorum in illo gloriabitur. v. 2. Qui docet filium, in zelum mittit inimicum, et in medio amicorum gloriabitur in illo. v. 3. Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se. v. 4. In vitâ suâ vidit, et lætatus est in illo in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis reliquit enim defensorem domûs contrainimicos, et amicis reddentem gratiam. v. 5. 6. Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet præceps. v. 8. Curva cervicem ejus in juventute, et tunde latera ejus dùm infans est, ne fortè induret, et non credat tibi : et erit tibi dolor animæ (hic et in futuro). v. 12. Doce filium tuum, et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas. v. 13.

De patre impio queruntur filii, quoniàm propter illum sunt in opprobrio (propter malum exemplum et defectum doctrina). Ibid. 41. 10.

Præparate filios ejus occisioni in iniquitate patrum suorum

{qui non docuerunt eos). Isa. 14. 21.

Educate illos (filios vestros) in disciplinâ et correptione Domini. Ephes. 6. 4.

Quis enim filius, quem non corripit pater? Hebr. 12. 7.

Correctio impiorum est piis in timorem et cautionem. Vide Impius.

CREATOR OMNIUM RERUM DEUS.

In principio creavit Deus cœlum et terram. Gen. 1. 1.

Sex enim diebus fecit Dominus cœlum et terram, et mare et omnia, quæ in eis sunt, et requievit in die septimo, etc. Exod. 20. 11. Vide et Gen. 2. 2.

Tua est, Domine, magnificentia et potentia, et gloria, atque victoria et tibi laus cuncta enim, quæ in cœlo sunt, et in terrâ, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes. 1. Paral. 29. 11.

Israël, qui sedes super Cherubim tu es Deus solus omnium regnorum terra; tu fecisti cœlum et terram. Isa. 37. 16.

Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ, non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus. Ibid. 40. 28. Vide et Ibid. 42. 5.

Ilæc dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus faciens omnia, extendens cœlos solus, stabiliens terram, et nullus mecum. Ibid. 44. 24.

Ego feci terram, et hominem super cam creavi ego; manus meæ tetenderunt cœlos, et omni militiæ corum mandavi. Ibid. 45. 12.

Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cœlos ego vocabo eos, et stabunt simul. Ibid. 48. 13.

Et oblitus es Domini factoris tui, qui tetendit cœlos, et fundavit terram. Ibid. 51. 13.

Tui sunt cæli, et tua est ter- Qui facit terram in fortitura, orbem terræ et plenitudi- dine suâ, præparat orbem in nem ejus tu fundasti: aquilo-sapientiâ suà, et prudentiâ suâ nem et mare tu creasti. Psal. | extendit cœlos. Jerem. 10, 12.

88.12.

Benedicti vos à Domino, qui fecit cœlum et terram. Psal. 113. 15. Vide et Psal. 95. 5. Psal. 120. 2. 123. 8. 145. 6.

Unus est Altissimus Creator omnipotens, et Rex potens, et metuendus nimis, sedens super thronum illius, etc. Eccli. 1.8.

Domine exercituum, Deus

Vide et Baruch 3. 52.

Heu, heu, heu, Domine Deus: eccè tu fecisti cœlum et terram in fortitudine tuâ magnâ, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum. Ibid. 32. 17.

Deus, qui fecit terram in fortitudine suâ, præparavit orbem in sapientià suâ, et pru

dentiâ suâ extendit cœlos, etc. Ibid. 51. 15.

Dominum Deum cœli ego timeo, qui fecit mare et aridam. Jona 1. 9.

Dominus extendens cœlum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo. Zach.

12. 1.

Confiteor tibi, Pater, Domine cœli, et terræ, quia abscondisti hæc à sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Matth. 11. 25.

Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Joan. 1. 3.

Domine, tu es qui fecisti cœlum et terram, mare et omnia, quæ in eis sunt. Actor. 4. 24. Convertimini ad Deum vivum, qui fecit cœlum et terram, et mare, et omnia, quæ in eis sunt, etc. Ibid. 14. 14. Vide et Psal. 145. 6. Item Actor. 7. 50.

Deus, qui fecit mundum, et omnia, quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cùm sit Dominus, etc. Ibid. 17. 24.

Unus Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus, Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. 1. Cor. 8. 6.

Deus omnia creavit. Ephes. 3. 9. Vide et Coloss. 1. 16, Hebr, 1. 2.

Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt coli. Hebr.

1, 10,

Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est. Ibid. 3. 4.

Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt. Apoc. 4. 11. c. 10. 6. c. 14. 7.

CREATURÆ.

Creaturæ à Deo potenter

creantur.

In principio creavit Deus cœlum et terram. Genes. 1. 8.

Istæ sunt generationes cœli, et terræ. Ibid. 2. 4. Vide et v.1.

Verbo Domini cœli firmati sunt - quoniam ipse dixit et facta sunt. Psal. 32. 6. et g.

[ocr errors]

Tuus est dies, et tua est nox,

tu fecisti omnes terminos terræ. Psal. 73. 16. et 17:

Initio tu, Domine, terram fundasti. Psal. 101. 26.

Quàm magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientiâ fecisti. Psal. 103. 24. Per quem fecit et sæcula. Hebr. 1. 2.

Fide intelligimus, aptata esse sæcula verbo Dei. Ibid. 11. 3.

Sapienter gubernantur. Vide et Providentia divina. Ordinatione tuâ perseverat dies. Psal. 118. 91..

quæ

Diligis enim omnia, sunt, et nihil odisti eorum, quæ fecisti: nec enim odiens

« PoprzedniaDalej »