Obrazy na stronie
PDF
ePub

ubi non prostrata sis. Jerem. fundum recesseratis, filii Israël. Ibid. 31 6.

3. 1. 2.

[blocks in formation]

Et postquàm omnia consummasset, facta est fames valida in regione illâ, et ipse cœpit egere. Luc. 15. 14. In se autem reversus dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! Surgam, et ibo ad patrem meum. v. 17.18. Sit ex corde et cum effectu. Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestrî et præparate corda vestra Domino, et servite ci soli. 1. Reg. 7.3.

[ocr errors]

Revertimini à viis vestris pessimis. 4. Reg. 17. 13. Convertantur mihi timentes te. Psal. 118. 79.

Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua. Eccli. 17. 21. Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitiâ tuâ, et nimis odito execrationem, et cognosce justitias et judicia Dei. v. 23.

In veritate reliquiæ convertentur. Isa. 10. 21.

Convertimini, sicut in pro

[blocks in formation]

Et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et justitiam custodi, et spera in Deo tuo semper. Oseæ 12. 6.

Nunc ergò, dicit Dominus : Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu. Joel. 2. 12.

Conversionis fructus in occasione mali.

Convertimini itaquè, peccatores, et facite justitiam coram Domino, credentes, quòd faciat vobiscum misericordiam suam. Tob. 13. 8.

Quàm magna misericordia Domini, et propritiatio illius convertentibus ad se! Eccli. 17. 28.

Derelinquat impius viam

suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum : quoniàm multus est ad ignoscendum. Isa. 55. 7,

Si converteris, convertam te, et antè faciem meam stabis: si separaveris pretiosum à vili, quasi os meum eris. Jerem, 15. 19.

Noli subtrahere verbum, si fortè audiant, et convertantur unusquisque à viâ suâ malâ : et poeniteat me mali, quòd cogitavi facere eis propter malitiam studiorum eorum. Ibid. 26.3.

Convertimini et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris ; et non erit vobis in ruinam iniquitas. Projicite à vobis omnes prævaricationes vestras, in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum; et quarè moriemini, domus Israël? Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus revertimini et vivite. Ezech. 18. 30. 31. 32.

Vivo ego, dicit Dominus: nolo mortem impii, sed ut convertatur impius à viâ suâ, et vivat. Convertimini, convertimini à viis vestris pessimis : et quarè moriemini, domus Israël?

:

Justitia justi non liberabit eum in quâcunque die peccaverit et impietas impii non nocebit ei, in quâcunque die conversus fuerit ab impictate suâ. Ibid. 33. 11. 12.

Conversionis fructus

in consecutione boni.

Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longè facies iniquitatem à tabernaculo tuo. Dabit pro terrâ silicem, et pro silice torrentes aureos. Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. Job 22. 23. et seq.

Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua. Precare antè faciem Domini, et minue offendicula. Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitiâ tuâ. Eccli. 17. 21. 22. 23.

Si revertamini, et quiescatis, salvi eritis: in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Isa. 30. 15.

Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ. Ibid. 45. 22.

Inclinate aurem vestram, et venite ad me: audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. Ibid. 55. 3.

Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Eccè nos venimus ad te: tu enimes Dominus Deus noster. Jerem. 3. 22. Vide v. 14.

Revertimini unusquisque à viâ suâ malâ, et à pessimis cogitationibus vestris; et habitabitis in terrâ, quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, à sæculo et usquè in sæculum. Ibid. 25. 5.

Tempus conversionis.

Nunquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergò me, ut plangam paululum dolorem meum, antequàm vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine. Job 10. 20. 21.

Ne festines recedere à facie ejus, neque permaneas in opere malo. Eccles. 8. 3.

Memento creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequàm veniat tempus afflictionis. Ibid. 12. 1.

Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subitò enim veniet ira illius, et in tempore vindicta disperdet te. Eccli. 5. 8.

Convertatur vir à viâ suâ malâ, et ab iniquitate, quæ est in manibus eorum. Quis scit, si convertatur, et ignoscat Deus, et revertatur à furore iræ suæ, et non peribimus? Jona 3. 8.g. Pænitemini igitur, et convertimini, ut deleantur peccata vestra. Actor. 3. 19.

Adeamus ergò cum fiduciâ ad thronum gratiæ : ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Hebr. 4. 16.

Conversio per ingressum
Religionis.

Fiat firmamentum in medio aquarum. Genes. 1. 6.

Universæ aves ingressa sunt ad Noe in arcam. Ibid. 7. 15. Egredere de terrâ tuâ, et de cognatione tuâ, et de domo patris tui, et veni in terram, quam monstrabo tibi. Ibid. 12. 1.

Surgite, et egredimini de loco isto, quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui. Ib. 19. 14. Nec stes in omni, circa regionem, sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. v. 17. Ascenditque Loth de Segor, et mansit in monte. v. 3o.

Vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montem, quem monstravero tibi. Ibid. 22. 2.

Servi cum asino in valle remanent, sed filius ascendit. Ibid. v. 5.

Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt: Unde usquè hodiè dicitur: In monte Dominus videbit. Ibid. v. 14.

Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. Ibid. 25. 27.

Verè Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Ibid. 28. 16. Non est hîc aliud, nisi domus Dei, et porta cœli. v. 17.

Justum est igitur, ut aliquandò provideam etiam domui meæ. Ibid. 30. 30

Castra Dei sunt hæc. Ibid.

32. 2. Apud Laban (mundum) | inundationem maris quasi lạc peregrinatus sum, et fui usquè sugent. Deut. 33. 18. 19. in præsentem diem mitto nunc legationem ad Dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. v. 4. et 5.

Surge (Jacob), et ascende Bethel, et habita ibi. Ib. 35. 1. Mundamini; et mutate vestimenta vestra. Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo, qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei. v. 2. et 3. Eductum de carcere Joseph, totonderunt, et veste mutatâ obtulerunt ei (Pharaoni). (Christo). Ibid. 41. 14.

Eduxi eos de terrâ Ægypti, ut manerem inter illos. Exod. 29.49.

Vetera, novis supervenientibus, projicietis, Levit. 26.10. Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis : veni nobiscum, ut benefaciamus tibi: quia Dominus bona promisit Israëli. Num. 10. 29. Cùmque nobiscum veneris quòd optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi. v. 32.

Ascende in montem istum Abarim (id est transitum). Ib. 27. 12. Cùmque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron.v. 13.

Lætare, Zabulon, in exitu tuo (de mundo), et Issachar, in tabernaculis tuis. Populos vocabunt ad montem, ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui

[ocr errors]

Et habitavit in locis uttissimis Engaddi. 1. Reg. 24. 1. Morabatur autem David in deserto, in locis firmissimis.v.14.

Ait David Berzellai: Veni mecum, ut requiescas securus mecum in Jerusalem. 2. Reg.

19. 33.

Edifica tibi domum in Jerusalem, et habita ibi: et non egredieris indè huc atque illuc. Quacunque autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum: sanguis tuus erit super caput tuum. 3. Reg. 2. 36. 37. Dominus misit me usquè in Bethel. 4. Reg. 2. 2.

Congrega nos, et erue de gentibus. 1. Par. 16. 35.

Edificemus vobiscum, quia ità ut vos, quærimus Deum vestrum. 1. Esdr. 4. 2.

Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo, dabit pro animâ suâ. Job 2. 4.

Obliviscere populum tuum, et domum patris tui.Psal.44.11. Elegi abjectus esse in domo Dei mei. Psal. 83. 11.

Eccè quàm bonum, et quàm jucundum habitare fratres in unum! Psal. 132. 1.

Iter fecerunt per deserta, quæ non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas. Sap.

11. 2.

Religiositas custodiet, et justificabit cor: jucunditatem atque gaudium dabit. Eccli.1.18.

Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob. Isa. 2. 3.

Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit. Ibid. 11. 6.

Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivæ. Ibid. 41. 19. Etponet desertum ejus (Sion) quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini: gaudium et lætitia invenietur in eâ, gratiarum actio, et vox laudis. Ibid. 51. 3.

Quarè sedemus ? convenite et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibì; quia Dominus Deus noster silere nos fecit. Jerem. 8. 14.

Venite, et ingrediamur Jerusalem à facie exercitûs Chaldæorum. Ibid. 35. 11.

Fugite, salvate animas vestras: et eritis quasi myricæ in deserto. Ibid. 48. 6.

Fugite de medio Babylonis, ut salvet unusquisque animam suam. Ibid. 51. 6.

In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis. Ezech. 20. 41.

[blocks in formation]

Ibimus vobiscum: audivimus enim, quoniam Deus vobiscum est. Zach. 8. 23.

[ocr errors]

Omnis, qui zelum habet legis, statuens testamentum exeat post me. 1. Mach. 2. 27. Et fugit ipse (Mathatias) et filii ejus in montes, et reliquerunt quæcumque habebant in civitate. v. 28. Omnis voluntarius in lege: et omnes qui fugiebant à malis, additi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmaæmulamentum. v. 43. Filii, tores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum. v. 50.

Secesserat (Judas) in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat: et fœni cibo vescentes demorabantur, ne participes essent coinquinationis. 2. Mach. 5. 27.

Non veni pacem mittere (in terram), sed gladium: veni enim separare hominem adversus patrem suum, Matth. 10.34. Tollite jugum meum super vos, et-Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Ibid. 11.29.

Eccè ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, (ibi) loquar ad cor ejus. Osea 2. 14.

Ex Egypto vocavi filium meum. Ibid. 11, 1. Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terrâ Assyriorum. v. 11.

Quia in monte Sion, et in

Simile est regnum cœlorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa, quæ habet, et emit agrum illum. Ibid. 13. 44.

« PoprzedniaDalej »