Obrazy na stronie
PDF
ePub

than ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris. 2. Reg. 12. 13. Vide et 2. Reg. 24. 10. et seq. Consternatique principes Israël, et rex dixerunt: Justus est Dominus. Cùmque vidisset Dominus, quòd humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac. Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meæ, et servitutis regni terrarum. 2. Paral. 12. 6. 8.

7.

Qui (Manasses) postquàm coangustatus est, oravit Do- | minum Deum suum et egit pœnitentiam valdè coram Deo patrum suorum. Deprecatusque est eum, et obsecravit intentè: et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum et cognovit Manasses, quòd Dominus ipse esset Deus. Ibid. 33. 12.

Et clamavit omnis populus ad Dominum instantiâ magnâ, et humiliaverunt animas suas in jejuniis et orationibus, ipsi et mulieres eorum, etc. Judith. 4. 8.

Rursum missus Jonas ad Ninivitas, prædicat civitatis subversionem illis autem ad Deum conversis et magna pœnitentiæ signa ostendentibus, parcit Dominus civitati. Jonæ c. 3.

|

Tunc cœpit (Petrus) detestari et jurare, quia non novisset hominem. Et continuò gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi Jesu, etc. Et egressus foràs, flevit amarè. Matth. 26. 74. 75.

Et eccè mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit, quòd accubuisset (Jesus) in domo Pharisæi, attulit alabastrum unguenti, et stans retrò secus pedes ejus, lacrymis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. Luc 7. 37. 38. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Ideò remittuntur ei peccata multa, quoniàm dilexit multùm. v. 44. et 47.

Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cœlum et coram te, jàm non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis. Ibid. 15. 18.

Et Publicanus à longè stans, nolebat nec oculos ad cœlum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Ib. 18. 15.

Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: eccè dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid

aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Ibid. 19. 8. Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quòd in eâdem damnatione es? Et nos quidem justè, nam digna factis recipimus, etc. Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei, dùm veneris in regnum tuum. Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: Hodiè mecum eris in paradiso. Ib. 23. 40. 41. 42. 43. His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? Petrus verò ad illos: Pœnitentiam (inquit) agite, et baptizetur unusquisque vestrûm etc. Actor 2. 37. 38.

Contritionis falsa exempla.

Dixitque Caïn ad Dominum: Major est iniquitas mea, quàm ut veniam merear. Gen. 4. 13.

Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Orate Dominum, ut auferat ranas à me, et à populo meo: et dimittam populum, ut sacrificet Domino. Exod. 8. 8.

Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc : Dominus justus: ego et populus meus impii. Orate Dominum, ut desinant tonitrua Dei, et grando ut dimittam vos, et nequaquàm hìc ultrà maneatis. Ibid. 9. 27. 28.

rao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos; sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hâc vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat à me mortem istam. Ibid. 10. 16. 17.

Pro eo ergò quòd abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus, ne sis rex. Dixitque Saül ad Samuëlem: Peccavi, quia prævaricatus sum sermonem Domini, et verba tua timens populum, et obediens voci eorum. Sed nunc porta, quæso, peccatum meum: et revertere mecum, ut adorem Dominum: et ait Samuel ad Saül: Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus, ne sis rex super Israël. 1. Reg. 15. 23. et seq. At ille (Saül) ait: Peccavi: sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israël, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum. v. 30. Vide et 2. Reg. 24. 17.

Et ait Rex (Jeroboam) ad virum Dei: deprecare faciem Domini Dei tui, et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi. Oravitque vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut priùs fuerat. 3. Reg. 13. 6.

Itaque cùm audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carQuam ob rem festinùs Pha- nem suam, jejunavitque, et

dormivit in sacco, et ambula-nedictionem (Esau), reproba

vit demisso capite. Ib. 21. 27. Et in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus. Jerem. 3. 10.

Nunc verò reminiscor malorum, quæ feci in Jerusalem (ait Antiochus), undè et abstuli omnia spolia aurea et argentea, quæ erant in ea, misi auferre habitantes Judæam sine causâ. 1. Mach. 6. 12.

et

Hic igitur (Antiochus) cœpit ex gravi superbiâ deductus ad agnitionem sui venire, divinâ admonitus plagâ, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus et cùm nec ipsc jàm fœtorem suum ferre posset, ità ait: Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. Orabat autem hic scelestus Dominum, à quo non esset misericordiam conse

cuturus. 2. Mach. 9. 11. 12. 13. Peccavi (ait Judas) tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: quid ad nos? tu videris. Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit. Matth. 27. 4. 5. Pœnitentiam itaque age ab hâc nequitiâ tuâ : et roga Deum, si fortè remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. In felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis, vidco te esse. Actor. 8. 22. 23.

Scitote enim, quoniàm et posteà cupiens hæreditare be

tus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quanquàm cum lacrymis inquisisset eam. Hebr. 12. 17. Vide et Gen. 27. 38.

CONTROVERSIARIUM JUDEX.
Vide JUDEX.

[blocks in formation]

Mulier ebriosa, ira magna: et contumelia et turpido illius non tegetur. Ibid. 26. 11. Contumeliosi Deo odibiles. Reg. 1. 30.

Periculositas.

Qui profert contumeliam, insipiens est. Prov. 10. 18. Quæ viderunt oculi tui, ne proferas in jurgio citò: ne posteà emendare non possis, cùm dehonestaveris amicum tuum. Ibid. 25. 8.

Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo. Eccli. 8. 14.

CONVERSATIO.

[blocks in formation]

CONVERSIO AD DEUM.
Vide etiam CONTRITIO.

In toto corde et in totâ animâ vestrâ Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete. Deut. 13. 3.

Et nunc venistis ad me necessitate compulsi. Judic. 11. 7.

Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte Deos alienos de medio vestrî.' 1. Reg. 7. 3.

Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longè facies iniquitatem à tabernaculo tuo. Job. 22. 23.

Cum sancto sanctus eris, et Nisi conversi fueritis, glacum viro innocente innocens dium suum vibrabit, arcum eris et cum electo electus suum tetendit, et paravit ileris, et cum perverso perverte-lum. Psal. 7. 13. ris. Psal.17. 26. 27.

Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: amicus stultorum similis efficietur. Prov. 13. 20.

Qui tetigerit picem, inquinabitur ab eâ : et qui communicaverit superbo, induet superbiam. Eccli. 13. 1.

Non est propheta sine honore, nisi in patriâ suâ, et in domo suâ. Matth. 13. 57.

Nescitis, quia modicum fermentum totam massam corrumpit? 1. Cor. 5, 6.

Nostra autem conversatio in cœlis est. Philipp. 3. 20. Quis sapiens inter vos? ostendat ex bonâ conversatione ТоMUS 1

Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Psal. 79. 4. Vide et v. 8. et 20.

Et revertentur (Ægyptii) ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos. Isa. 19. 22.

Impietas impii non nocebit ei, in quâcunque die conversus fuerit ab impietate suâ. Ezech. 33. 12.

Venite, et revertamur ad Dominum : quoniàm ipse cepit, et sanabit nos percutiet, et curabit nos. Osea 6. 1. 2.

Et convertam eos, quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt, quandò non projeceram eos. Zach. 10. 6.

15

Adeamus ergò cum fiduciâ ad thronum gratiæ : ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Hebr. 4. 16.

Accedamus cum vero corde, in plenitudine fidei, aspersi corda à conscientiâ malâ, et abluti corpus aquâ mundâ. Ibid. 10. 22.

Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus à morte, et operiet multitudinem peccatorum. Jacob. 5. 20.

Eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et Episcopum animarum vestrarum. 1. Petr. 2. 25.

Dominus patienter agit propter vos, nolens aliquem perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. 2. Petr. 3. 9.

Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione primâ (à peccato) in his secunda mors non habet potestatem. Apoc. 20. 6.

Fit per inspirationem.

Deus virtutum, converte nos. Psal. 79. 8. Vide et v. 4. et 20. Revertere ad me, quoniàm redemi te. Isa. 44. 22.

Converte me et convertar, quia tu Dominus Deus meus. Postquàm enim convertisti me, egi pœnitentiam. Jerem. 31.18. Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Thren. 5.

21.

Convertimini ad me, ait Dominus exercituum : et convertar ad vos. Zach. 1.3. Convertimini de viis vestris malis. v. 4. Revertimini ad me, et revertar ad vos. Malach. 3. 7.

Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet, et eum, qui venit ad me, non ejiciam foràs. Joan. 6. 37. Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. v. 44. Omnis, qui audivit à Patre, et didicit, venit ad me. v. 45.

Ego sum via, et veritas, et vita nemo venit ad Patrem nisi per me. Ibid. 14. 6.

Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem. Ephes. 2. 18.

Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Jacob. 4.8.

Per tribulationem. Imple facies eorum ignominiâ, et quærent nomen tuum, Domine. Psal. 82. 17.

Domine, in angustiâ requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. Isa. 26. 16.

Vulgò dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum; nunquid revertetur ad eam ultrà? Nunquid non polluta erit et contaminata mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Leva oculos tuos in directum, et vide,

:

« PoprzedniaDalej »