Obrazy na stronie
PDF

Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna. Eccli. 8. 4. Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam. 1b. 2 1. 5. Pungens oculum deducit lacrymas : et qui pungit cor , profert sensum. Ibid. 22. 24. Eccè ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impiè. Isa. 58. 4. is autem, qui sunt ex contentione — ira et indignatio (à Deo præparata). Rom. 2. 8. Ambulemus—non in contentione. Ibid. 15. 13. Cùm enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundùm hominem ambulatis? 1. Cor. 5. 5. Contentio inter opera carnis numeratur, quæ eaecludit à vegno cælesti. Galat. 5. 2o. Noli contendere verbis; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. m. Tim. 2. 14. Stultas enim quæstiones — et contentiones--devita: sunt enim inutiles et vanae. Tit. 5. g. _Ubi enim zelus et contentio : ibi inconstantia et omne opus pravum. Jacob. 5. 16.

Dignè vitatur.

Ne quæso, sit jurgium inter meette, et inter pastores meos, et pastores tuos (ait Abraham ad Loth) : fratres enim sumus Gen. m 5. 8. Vide et Gen. 26. 22.

Respondete, obsecro, absque contentione. Job 6. 2g.

Non contendas adversùs hominem frustrà, cùm ipse tibi nihil malè fecerit. Prov. 5. 3o. Honoresthomini, quiseparat se à contentionibus. Ibidem 2o. 5. Ne contendas cum pessimis. Ibid. 24. 1 9. � Non contendas cum virolocuplete, ne fortè contra te constituat litem tibi. Multos enim perdidit aurum et argentum, et usquè ad cor regum extendit et convertit. Eccli. 8. 2. et 5. Non litiges cum homine Jinguato, et non strues in ignem illius ligna. v. 4. Nefueris mediocrisincontentione ex fœnore, et est tibi nihil in sacculo : eris enim invidus vitæ tuæ. Ibid. 18. 55. Abstine te à lite, et minues peccata. Ibid. 28. 1 o. Et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Matth. 5. 4o. Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. 1. Cor. 1 1. 16. Nihil per contentionem , neque per inanem gloriam. Philip. 2. 5. Servum autem Domini non oportet litigare. 1. Tim. 2. 24.

CONTRISTARE SPIRITUM SANCTUM. Vide epiiEs. 4. 5o. coNTRISTARI AD poeNiTENTIAM coMMENDATUR 2. coRlNTH. 7. 9.

CONTRITIO. Vide coNvERsio AD DEUM , ET POENITENTIA.

Contritio vera prædicatur.

Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Bonas facite vias vestras et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto: Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. Jerem.7.5.4. Joannesprædicans in deserto Judææ, diaeit : Pœnitentiam agite , appropinquavit enim regnum cœlorüm. Matth. 5. 2. Exindè cœpit Jesus prædicare et dicere: agite poenitentiain : appropinquavit enim regnum cœlorum. Ibid. 4. 17. Et venit in omnem regionem Jordanis (Joannes), prædicans baptismum poenitentiæ in remissionem peccatorum. I.uc 5. 5. Facite érgò fructus dignos poenitentiæ, et ne coeperitis dicerg: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abràhæ. v. 8. Nisi poenitentiam, egeritis , omnes simul peribitis. Ibid. 15. 5. Vide et v. 5. Quoniàm sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, — et prædicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem eccatorum in omnes gentes. Ibid. 24. 46. Petrus verò ad illos : Pœni tentiam (inquit) agite, et bap

tisetur unusquisque vestrûm in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum: et accipietis domum Spiritus Sancti. Act. 2. 58. Pœnitemini igitur, et convertimini, ut deleantur delicla vestra. Ibid. 5. 1 9. Pœnitentiam itaque age ab hâc nequitiâ tuâ : et roga Deum, si fortè remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. Ibid. 8. 22. Et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat Thominibus, ut omnes ubiquè pœnitentiam agant, eò qùòd siatuit diem, ifi quo judicaturus est orbem in æquitate. Ibid. 17. 5o. Téstificans Judæis atqueGentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum. Ibid. 20. 2!. His, qui sunt Damasci primùm et IHierosolymis, et in omnemregionem JudææetGeftilibus annuntiabam, ut pœn'tentiam agerent, et converter** tur ad Deum, digna pœnitenl* opera facientes. Ibid. 26. *0;

[merged small][ocr errors]

pœnitudine cordis tui in uni versis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus, et reversus fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodiè præcipio tibi , cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in totâ animâ tuâ : reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam , ac miserebitur tui, etc. Ibid. 5o. m. 2. 5. Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte Deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth : et præparate corda vestra Domino , ait Samuel ad universum Israël. 1. Reg. 7. 5. Si clausero coelum, et pluvia mon fluxerit, et mandavero et præcepero locustæ, ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum : conversus autem , populus meus , super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit pœnitentiam à viis suis pessimis : et ego exaudiam de cælo, et propitius ero peccatis eorum , et sanabo terram eorum. etc. 2. Paral. 7. 15. 14. Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Domino deprecando, íeíí Hæc Ä Dominus Deus Israël: quoniàm audisti verba voluminis, atque emollitum est cor tuum, | et humiliatus es in conspectu Dei super his, quæ dicta sunt contra locum hunc, et habitatores Jerusalem, reveritusque

faciem meamscidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, ego quoque exaudivi te, dicit Dominus. Ibid. 54. 26. 27. Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longè facies iniquitatem à tabernaculo tuo. Job 22. 25. Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Psal. 51. 5. Qui abscondit scelera sua, non dirigetur : qui autem confessus fuerit , et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Prov. 98. 13. Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitiâ tuâ, et nimis odito execrationem : et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei. Eccli. 17. 25. 24. Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perversè , discite benefacere, quærite judicium, subvenite oppresso; judicate pupillo, defendite viduam. Et venite et arguite me , dicit Dominus : si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Isa. 1. 16. 17. 18. Proptereà expectat Dominus ut misereatur vestri : et ideò exaltabitur, parcens vobis: quia Deus judicii Dominus : beati omnes, qui expectant eum. Populus enim Sion habitabit in Jerusalem: plorans nequaquàm plorabis, miserans miserebitur iui : ad vocem clamoris tui, statim ut audierit, respondebit tibi. Ibid. 5o. 18. 1 9. Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ : quia ego Deus, et u9n est alius. Ibid. 45. 22. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum ; quoniàm multus est ad ignoscendum. Ibid. 55. 7. Si pœnitentiam egerit gens illa à malo suo, quod locutus sum adversùs eam, agam et ego pœnitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei. Jerem. 18. 8. Audiens audivi Ephraim transmigrantem: castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus; converte me et convertar : quia tu Dominus Deus meus. Postquàm enim convertisti me, egi poenitentiam : et postquàm ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum et erubui, quoniàm sustinui opprobrium adolescentiæ meæ,etc. Ib.51. 18. 19 Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operalus est, et cusiodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam: vitâ vivet, et non morietur. Omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor: in

justitiâ suâ, quam operatus est, vivet. Ezech. 18, 2 1. 22. Et cùm averterit se impi'is ab impie' tate suâ, quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit. Å. enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vitâ vivet, et non morietur. v. 27. 28. /ide usquè ad finem. Si autem dixeroimpio: Morte morieris, et egerit pœnitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitæ ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum, vitâ vivet, et non morietur. Omnia peccata ejus, quæ peccavit, non imputabuntur ei : judicium et justitiam fecit, vitâ vivet. Ibid. 55. 14. 15. 16. Cùm enim recesserit justus à justitiâ suâ, feceritque iniquitates, morietur in eis. Et cùm recesserit impius ab impietate suâ, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis. v. 18. 19. Convertere, Israël ad Dominum Deum tuum : quoniàm corruisti in iniquitate tuâ, elc. Sanabo contritiones eorum , diligam eos spontaneè : quia aversus est furor meus ab eis. Oseæ. 14. 2. 5. Nunc ergò dicit Dominus : Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu. Et scindite corda vestra, et non vestimenta minum Deum vestrum : quia

vestra, et convertimiini ad Do

' benignus et misericors est, pa

liens et multæ misericordiæ , et præstabilis super malitiâ. Joel. 2. 12. 13. Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus, et revertatur à furore iræ suæ, et non peribimus? Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de viâ suâ malâ, et misertus est Deus supra malitiam, quam locutus fuerat, ut faceret eis, et non fecit.Jonæ 5. 9. 1 o. /ide Jerem. 18. 1 1. c. 25. 5. c. 55. 15. Convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum, etc. Zach. 1. 5. /ide 4. Reg. 17. 15. Isa. 2 1. 1 2.Jerem. 5. 12. Ezech. 18. 5o. c. 2o. 7. c. 55. ι ι. A diebus enim patrum ves. trorum recessistis à legitimis meis, et non custodistis. Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dixistis: in quo revertemur? Malach. 5. 7. Surgam , et ibo ad Patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in coelum, et coram te: jàm non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis. Luc. 15. 18. 1 g. Poenitemini igitur, et convertimini, ut deleantur peccata vestra: ut cùm venerint tempora refrigerii à conspectu Domini, et miserit eum, qui prædicatus est vobis, Jesum Christum, etc. Actor. 5. 1 g.

Nunc ego mitto te aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de . potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter Sanctos per fidem, quæ est in me. Ibid. 26. 18.

Contritio quaerenda dùm sani surratus.

Non tardes converti ad Do minum, et ne differas de die in diem. Eccli. 5. 8.

Non demoreris in errore impiorum: antè mortem confitere. A mortuo quasi nihil, perit confessio. Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis, et laudabis Deum, et glorificaberisin miserationibusillius. Ibid. 17. 26. 27.

Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum. Ibid. 18. 25. Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertiâ. v. 27.

Contritionis veræ eæempla.

Dixeruntque filii Israël ad Dominum : Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet, tantùm nunc libera nos. Quae dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo, qui doluit super miseriis eorum.Judic. 1 o. 15. 16.

Et dixit David ad Nathan :

Peccavi Domino. Dixitque Na

« PoprzedniaDalej »