Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

est apparitionibus. Gen. c. 12. et 15. et 28.

Jacob à fratre suo fugienti, et super lapidem dormienti Dominus apparens in scalâ, magnam consolationem attulit. Ib. 18. 13.

Ecce ego pluam vobis panem de cœlo, aquam de petra. Exod. 16. 4.

Et ait Dominus ad Moysen : Antecede populum. Ibid. 17.5,

Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum Manna. Deut. 8. 3. Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquàm vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est. Ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te, ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum. v. 4. 5. et 6.

Non dimittam, nec derelinquam te. Confortare, et esto robustus. Jos. 1. 5.

Præcepit Dominus, ut corvi portarent bis in die panes et carnem Eliæ. 3. Reg. 17. 6.

Efficaciter Dominus consolatus est Ezechiam regem per Prophetam Isaïam, et per Angelum, qui 185000 de exercitu Regis Assyriorum occidit. 4. Reg. 19. 6. Vide et Judith. 10. et Esther 9.

Exauditæ sunt eodem tempore orationes Sara et Tobia, et missus est Angelus, qui curaret ambos. Tob. 3. 25.

[blocks in formation]

:

Hoc autem pro certo habet omnis, qui te colit, quòd vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur si autem in tribulatione fuerit, liberabitur : et si in correptione fuerit ad misericordiam tuam venire licebit. Non enim delectaris in perditionibus nostris: quia post tempestatem, tranquillum facis et post lacrymationem et fletum, exultationem infundis. Tob. 3. 21. Vide Psal. 125. 5. Expectemus humiles consolationem ejus. Judith 8. 20. Mærentes erigit sospitate. Job 5. 11.

Secundùm multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam. Ps. 93. 19. Consolamini, consolamini, popule meus. Isa. 40. 1.

Ego, ego ipse consolabor vos. Ibid. 51. 12.

Et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor cos, et lætificabo à dolere suo. Jer. 31. 13. Vide de Susanna Dan. 13.

Bonus Dominus et conforians in die tribulationis. Nahum 1.7. Fidelis autem Deus est, qui

non patietur vos tentari supra id, quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proven tum, ut possitis sustinere. 1. Cor. 10. 15. Vide Dan. 6. de Daniele.

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostrâ. 2. Cor. 1. 3. Quoniàm sicut abundant passiones Christi in nobis: ità et per Christum abundat consolatio nostra. Scientes, quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. v. 5. et 7. In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur. Ibid. 4. 8.

Foris pugnæ, intùs timores: sed qui consolatur humiles, consolatus est nos. Ibid. 7. 5. et 6.

Noli timere, sed loquere (inquit Dominus per visionem nocte Paulo, cùm prædicaret Corinthi), et ne taceas. Propter quòd ego sum tecum: et nemo apponetur tibi, ut noceat te. Actor. 18. 9.

Constans esto (Paule), etc. Actor. 23. 11. Vide et Act. 27.

Consolatio humana.

Consolatores onerosi omnes vos estis. Job. 16. 2. Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos. v. 5.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

7. 2.

Viri justi sint tibi convivæ, et in timore Dei sit tibi gloriatio, et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio in præceptis Altisimi. Ibid. 9. 22. Pondus super se tollet, qui honestiori se communicat. Et ditiori te ne socius fueris. Ibid. 13. 2.

Cum viro sancto assidus esto, quemcunque cognoveris observantem timorem Dei. Ibi.37.15.

Sanctorum vita cæteris vivendi norma est. Ibid.v. 18. Denuntiamus autem vobis, fratres,ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinatè. 2. Thess. 3. 6.

Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini. 2. Tim. 2. 19. (Justum igitur, TOMUS I.

et valdè justum est separare eum, qui salvari vult, ab eo. qui non vult.)

CONSTANTIA FIDELIUM. Vide ET PERSEVERANTIA. Philisthæis contra Israëlem ad pugnam congregatis, Goliath gigantem in armis et fortitudine confidentem inermis David occidit, præcisumque caput, diffusis Philisthæis, ad Saülem tulit. 1. Reg. 17.

Nam cùm interficeret Jezabel Prophetas Domini, tulit ille (Elias) centum Prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aquâ. 3. Reg. 18. 4.

Tunc stabunt justi in magnâ constantiâ adversùs eos, qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. Sap.5. 1.

Et multi de populo Israël definierunt apud se, ut non manducarent immunda, et elegerunt magis mori, quàm cibis coinquinari immundis et noluerunt infringere legem Dei sanctam, et trucidati sunt, etc. 1. Mach. 1. 65. 66.

Et dixeruut: Non exibimus, neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorum, etc. Ibid. 2. 34. Moriamur omnes in simplicitate nostrâ, et testes erunt super nos cœlum et terra, quod injustè perditis nos. v. 37.

Duæ enim mulieres delatæ sunt natos circumcidisse, quas,

12

infantibus ad ubera suspensis cùm publicè per civitatem circumduxissent, per muros præcipitaverunt. 2. Mach. 6. 10. Igitur Eleazarus unus de primoribus scribarum, vir ætate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare. At ille gloriosissimam mortem magis, quàm odibilem vitam complectens, voluntariè præibat ad supplicium. v. 18. 19.

Septem fratrum matrisque eorum ingentia fortissimèque tolerata supplicia, quod porcinis nollent vesci carnibus, et quàm constanter regi ob suam crudelitatem ostenderint, paratam esse damnationem, et quomodo mater suos filios sit exhortata. Ibid. c. 7.

Castissimam Susannam impudici presbyteri, cùm ejus concubitu frui non possent, falsò adulterii accusant; sed cùm ad mortem duceretur. orantem exaudivit Deus, et

[ocr errors]

per puerum Danielem proprio ore convictossenes, jure talionis populus interimit. Dan. c. 13. Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. Matth. 14.5.4.

Videntes autem Petri constantiam el Joannis, comperto quòd homines essent sine litteris et idiota, admirabantur, et cognoscebant eos, quoniàm

[blocks in formation]

Cùm autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata, quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus, qui erant Jerosolymis. Actor. 16.4.

Scitis enim, quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum. 1. Thess. 4. 2. Itaquè qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis v. 8.

sublimioribus subdita sit : non Omnis anima potestatibus est enim potestas, nisi à Deo; quæ autem sunt, à Deo ordinata sunt. Itaquè quiresistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Rom. 13.1.2.

Admone illos, principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse. Tit. 3. 1.

CONSUETUDO MALA.

Pharao mala consuetudine

induratus, nulla ampliùs monita, nullas pœnas à Deo immissas curat.Exod. c.7.et 8.etc. Israëlita, licèt optimo cibo pasti à Deo in deserto, suspirant ad carnes in Egypto, quia illis erant assueti. Num.

11. 4. 5.

Israëlitæ, postquàm mortuus erat judex, revertebantur, et multò faciebant pejora, quàm fecerant patres eorum, sequentes deos alienos, servientes eis, et adorantes illos. Non dimiserunt adinventiones suas, et viam durissimam, per quam ambulare consueverunt. Judic.

2. 19.

Cives urbis Lais habitabant securi et quieti absque ullo timore, juxtà consuetudinem Sidoniorum. Quod advertentes | viri tribus Dan, eorum urbem occuparunt, omnesque percusserunt. Ibid. 18. 7. 27.

[blocks in formation]

earum ad judicium Domini. Ibid. 27. 4.

Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram, et judicum intra portas tuas videris verba variari, surge et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus: Veniesque ad Sacerdotes Levitici generis, et ad judicem, qui fuerit illo tempore, quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem. Et facies quodcunque dixerint, qui præsunt loco, quem elegerit Dominus, et docuerint te juxtà legem ejus, sequerisque sententiam eorum; nec declinabis ad dexteram, neque ad sinistram. Qui autem superbierit, nolens, obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur, homo ille, etc. Deut. 17.8. et seq. Vide et Deut. 1.17.

Post mortem Josue consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes: Quis ascendet antè nos contra Chananæum, et erit dux belli? Dixitque Dominus: Judas ascendet: eccè tradidi terram in manus ejus. Judic. 1. 1. 2.

Rogaverunt autem eum (sacerdotem), ut consuleret Dominum, ut scire possent, an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum. Qui respondit eis: Ite in pace: Dominus respicit viam vestram, et iter quò pergitis. Ibid. 18. 5. 6.

« PoprzedniaDalej »