Obrazy na stronie
PDF
ePub

Confessio peccatorum et in novo Testamento confirmatur.

Amen dico vobis: quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cœlo. Matth. 18. 18.

Vade, ostende te sacerdoti. Ibid. 8. 4. Vide et Joan. 20. 22. Confer Apoc. 3. 7. Item Matth. 16. 18.

Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio et Jerosolymitæ universi: et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua, etc. Marc. 1. 5.

Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cœlum et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis. Luc. 15. 18. 19. Multique credentium veniebant confitentes, et annuntiantes actus suos. Actor. 19. 18.

Et dedit nobis ministerium reconciliationis, etc. 2. Cor. 5. 18.

Confitemini ergò alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem. Jacob 5. 16. Vide et 1. Joan. 1. 9.

Confessio peccatorum

in oratione.

Et expandi manus meas ad Dominum Deum meum, et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostræ

multiplicatæ sunt super caput nostrum, etc. 1. Esdr. 9. 5. 6.

filiorum Israël ab omni filio Et separatum est semen alienigena et steterunt, et confitebantur peccata sua, et iniquitates patrum suorum. 2. Esdr. 9. 2.

Delictum meum cognitum tibi feci et injustitiam meam non abscondi. Pasl. 31. 5.

Peccavimus, iniquitatem fecimus, impiè egimus, et recesdatis tuis, ac judiciis. Dan. simus, et declinavimus à man

9.5.

[blocks in formation]

CONFIDENTIA IN DEUM

ET MAGNANIMITAS.

Moyses stetit coram Pharaone multoties, et confidenter arguebat eum. Exod. 5. et cap. seq.

Dominus, qui eripuit me de manu leonis et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philistæi hujus (Goliath). 1. Reg. 17, 37. Tu venis ad me cum gladio, et hastâ, et clypeo : ego autem venio ad te in nomine Domini. Qui dabit te in manu meâ, etc. v. 45.46.

[ocr errors]

Confidenter, licèt reverenter, arguit Nathan Propheta David. 2. Reg. 12. 1.

Dixit Elias magnanimiter ad Achab: Non ego turbavi Israël, sed tu et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini. 3. Reg. 18. 18. Et post hæc fecit Prophetas quadringentos occidi. v. 40. Vide et 4. Reg. 1. 15.

Eliseus in Deum confisus dicit: Noli timere: plures enim nobiscum sunt, quàm cum illis. 4. Reg. 6. 16.

Ezechias locutus est ad cor eorum, dicens: Viriliter agite, et confortamini : nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem, quæ est cum eo multò enim plures nobiscum sunt, quàm cum illo.2. Paral. 32.6.7. Cum illo enim est brachium carneum nobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis. Confortatusque est populus hujuscemodi verbis. v. 8.

Mira animi magnitudinis fuit Judith, quæ inermisivit ad tentorium Holofernis, et eum

ibi occidit. Judith c. 10. et 13. In Domino confido. Psal.

10. 1.

In te confidit anima mea. Psal. 56. 2.

Bonum est confidere in Domino, quàm confidere in homine. Psal. 117. 28.

vebitur in æternum, qui habitat in Jerusalem. Psal. 124. 1.

Qui confidunt in illo (in Donino), intelligent veritatem : et fideles in dilectione acquiescent illi. Sap. 3. 9.

Qui confidit in illo (in Domino), non minorabitur. Eccli. 32. 28.

Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo. Prov. 3, 5. Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum. v. 25. Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris. v. 26.

Ananias et socii confidenter dixerunt: Eccè enim Deus noster,, quem colimus, potest eripere nos de camino igni ardentis, et de manibus tuis. Dan. 3. 17.

Daniel edictum regis Darii non curans, Dominum suo more consueto adoravit; confitebaturque coram Deo suo. Ibid. 6. io.

Mathathias, et filii ejus magnanimiter rebellarunt, et restiterunt Antiocho. 1. Mach. 2. Vide et c. 6. 45. Item. 1. Mach. 5. Item. 1. Mach. 11.

Facile est concludi multos in manus paucorum : et non est differentia in conspectu Dei coli, liberare in multis et in paucis. Ibid. 3. 18. Non in multitudine exércitûs victoria belli, sed de cœlo fortitudo est.v. 19.

Machabæus, et qui cum co Qui confidunt in Domino erant, videntes auxilium de sicut mons Sion: non commo- cælo sibi missum, convalue

[ocr errors][merged small]

runt animis, et non solùm homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare. 2. Mach. 11. 9. Confidite, ego sum nolite timere. Marc. 6. 50.

Vide ibi magnanimitatem cæci nati, à Domino illuminati, qui confidenter veritatem de Domino fatebatur. Joan. 9. Vide etiam actor. 2. 3. 4. 5. etc. quantâ fiduciâ et magnanimitate Apostoli coram populo, ac Pharisæorum et magistratuum collegio prædi

caverint.

Confidite; ego vici mundum.

Joan. 16. 33.

Si Deus pro nobis; quis contra nos? Rom. 8. 31.

CONFIDENTIA VANA ET STULTA.

Vanè et stultè nimium in se

confidebant ædificatores turris Babel, quorum linguas meritò confudit Dominus. Gen. 11. 1. Pharao cum suis Egyptiis in curribus et equis stultè confidentes, dùm adversùs Dominum persequerentur Hebræos, submersi sunt in mari rubro. Exod. 14.

Nimisarmisetviribus confidentem gigantem Goliath occidit David parvulus. 1. Reg. 17.

Vide ibi vanam et stultam Holofernis in potentiam et ar mis confidentiam, dicentis, non esse Deum, nisi Nabuchodonosor, cujus tamen caput amputavit imbecillis fæmina. Judith 6. 2. et c. 13.

[merged small][ocr errors]

Qui confidunt in virtute suâ : et in multidine divitiarum suarum gloriantur. Psal. 48. 7. Et relinquent alienis divitias suas, et sepulcra eorum, domus illorum in æternum. v. 12.

Maledictus homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et à Domino recedit cor ejus. Jerem. 17. 5.

Qui confidit in divitiis suis, corruet. Prov. 11. 18. Vide de hoc effato exemplum. Luc. 12. 16.

Qui autem confidit cogita tionibus suis, impiè agit. Ïbid.

12. 2.

Sapiens timet, et declinat à malo: stultus transilit et confidit. Ibid. 14. 16.

Qui confidit in corde suo, stultus est. Ibid. 28. 26.

Confundantur confusione qui confidunt in sculptili. Is. 42.17.

Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet verè sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem. Ibid. 59. 4.

Eccè vos, confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis. Jerem. 7. 8.

Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ : optimates, capita populorum, ingredientes, pompaticè domum Israël. Amos. 6. 1.

Vide exemplum stultæ confidentia in bonis operibus in Pharisæo, Luc. 18..10.

CONFITERI

CHRISTUM ET EJUS tes imposuerunt eis manus. Actor. 6. 6.

VERBUM.

[blocks in formation]

Confirmationis modus et fructus. Josue verò filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Deut. 34. 9.

Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos. Et cum cepisset eos in ulnas, impositis manibus super illos, benedicebat eos. Marc. 10. 13. et 16.

Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Matth. 19. 15. Vide et Luc. 18. 15.

Hos statuerunt antè conspectum Apostolorum : et oran

Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. Ibid. 8. 17.

Et cùm imposuisset illis ma nus Paulus, venit Spiritus Sanctus super cos, et loquebantur linguis, et prophetabant. Ibid. 19. 6.

Manus citò nemini imposueris. 1. Tim. 5. 22.

Admoneo te, ut resuscites

gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum

mea

rum. 2. Tim. 1. 6. Confirmationis Sacramentum.

Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. Actor. 8. 17. Vide Hebr. 6. 2. Item 2. Cor. 1. 21. Item Ephes. 1. 13.

CONFUSIO SALUTARIS.

Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Eccli. 4. 25.

Non modò confundetur Ja

cob : nec modò vultus ejus erubescet; sed cùm viderit filios suos, opera manuum mea-rum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt sanctum Jacob et Deum Israël prædicabunt. Et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores dicent legem. Isa. 29. 22. 23. 24.

[ocr errors]

Quin potiùs confusione non sunt confusi, et erubescerc

1

nescierunt; quàm ob rem cadent inter ruentes. Jerem.6.15. Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum, et displicebunt vobis iniquitates vestræ, et scelera vestra. Ezech. 36. 31. Confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël. v. 32.

Confusio pænalis. Erubescite à patre et à matre de fornicatione, et à præsidente, et à potente de mendacio. A principe et à judice de delicto, à synagogâ et à plebe de iniquitate, à socio et amico de injustitiâ, et de loco, in quo habitas, de furto, de veritate Dei, et testamento etc. Eccli. 41. 21. et seq.

Quomodò confunditur fur, quandò deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum etc. Jerem. 2. 26.

Dormiemus in confusione nostrâ, et operiet nos ignominia nostra: quoniàm Domino Deo nostro peccavimus. Ibid. 3. 25.

Confundemini à fructibus

vestris, propter iram furoris Domini. Ibid. 12. 13.

Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego. Ibid. 17. 18.

CONJURATIO ET SEDITIO,

EJUSQUE PUNITIO.

Eccè Core, Dathan et Abiron seditionem movent, hosque vivos terra absorbet; illos verò

cum sociis devorat ignis, sed te alios 14,700. Murmurantes consumpsit incendium. Num. c. 16.

Cùmque indigeret aquâ populus, convenerunt adversùm Moysen et Aaron : et versi in seditionem dixerunt: Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino, etc. Ibid.

20. 2.

Misitque Dominus spiritum habitatores Sichem, qui cœpepessimum inter Abimelech et

runt eum detestari, etc. Judic. 9. 23.

Ephratai adversus Jephte insurgentes, ad vada Jordanis occiduntur, etc. Ibid. c. 12.

Joab cum fratre Abisai persequens Sebam filium Bochri moventem contra David sedi

tionem in Israël, Amasam in via occidit, tandemque ab obsidione Abela, misso Sebæ per

murum capite, discedit. 2. Reg. c. 20.

dochæus ad regis januam moEo igitur tempore, quo Marrabatur, irati sunt Bagathan et Thares, duo Eunuchi regis, qui janitores erant, et in primo palatii limine præsidebant, volueruntque insurgere in reMardochæum non latuit, stagem, et occidere eum quod timque nuntiavit reginæ Esther, et illa regi, ex nomine Mardochæi, qui ad se rem detulerat. Quæsitum est et inventum; et appensus est uterque eorum in patibulo. Esther. 2. 21.

« PoprzedniaDalej »