Obrazy na stronie
PDF
ePub

phetas Domini, Abdias abscondit centum ex eis, et pavit cos diebus multis. 3. Reg. 18.4. Piè compatiens Eliseus viduæ debitoribus obligatæ, augmentavit ei modicum olei, quod habebat. 4. Reg. c. 4. Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi: eò quòd liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset adjutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum. Job. 29. 11.12.13. Vide etiam Tob. c.1. Omnia ergò, quæcumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex et prophetæ. Matth. 7. 12. Vide Luc. 10. de Samaritano.

Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus. Rom. 12.15.

Non solum pro præsentibus malis compatiendum est proximo, sed etiam futuris. Eliseus videns Hazaël, quia mala facturus esset filiis Israel, cæpit flere. 4. Reg. 8. 11. Non solum justis in afflictione compatiendum est, sed etiam peccatoribus et injustis.

Lieet filii Benjamin filios Israël gravissimè offenderint, propter illorum tamen excidium, omnes elevatâ voce, et magno ululatu fleverunt. Judie. 21. 1.

|

Lugebat Samuel Saül, licèt sciret eum à Deo projectum. 1. Reg. 15. 35

Doluit David de occisione Absalom satis acerbè, licèt ille multum offendisset eum. 2. Reg. 18. 33.

Elias benignè accepit verbum mulieris satis durum; et pro filio ejus mortuo, dolori illius compatiens, efficaciter oravit. 3. Reg. 17. 18.

Proptereà (propter destructionem Babylonis) repleti sunt lumbi mei dolore, angustia possedit me, sicut angustia parturientis. Isa. 21. 3.

Recedite à me (dicebat Isaias, videns spiritualem calamitatem supervenientem in populo suo): amarè flebo: nolite incumbere, ut consolemini me, super vastitate filiæ populi mei. Ibid. 22. 4.

Contrà nolentes compati proximo, et ex corde remittere, de servo nequam, cui mille inducit Dominus parabolam talenta fuerunt remissa, et noluit conservo suo dimittere centum denarios. Matth. 18.21.

Quoniàm tristitia mihi magna est (dicebat Paulus compatiens fratribus et cognatis suis pereuntibus), et continuus dolor cordi meo. Rom. §. 2.

Optabam enim ego ipse anathema esse à Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundùm carnem, qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria. Ibid. 9. 3.

Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? 2. Cor. 11. 29. Filioli mei, quos iterùm parturio. Gal. 4. 19.

Spiritus Domini super me eò quòd unxerit Dominus me: ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem,

Judicium enim sine misericordiâ, illi qui non fecit mise-etc. Ibid. 61. 1. ricordiam. Jacob. 2. 13.

Compassio Mulierum, Vide Mulierum Compassio et Pictas.

COMPUNCTIO.

Compunctio gaudio pensatur.

Risus dolore miscebitur, et

extrema gaudii luctus occupat.

Prov. 14. 13.

Amen, amen dico vobis Quia plorabitis et flebitis vos; mundus autem gaudebit : vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Joan. 16. 20. Vide Jac. 4. 9.

Et qui flent, tanquàm non flentes et qui gaudent, tanquàm non gaudentes. 1 Cor. 7. 30.

CONCIONATORUM ET PASTORUM
OFFICIUM.

Vide etiam EPISCOPORUM

ELECTIO ET OFFICIUM.

Absit autem à me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis : et docebo vos viam bonam et rectam. 1. Reg. 12. 23.

Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, domui Jacob peccata eorum. Isa. 58. 1.

et

Et dixit ad me: Fili hominis, quodcumque inveneris, comede: Comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israël. Ezech. 3. 1.

Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra, cùm induxero super eam gladium, et tulerit populus

terræ virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem, etc. 1bid. 33. 2.

CONCORDIA FRATRUM

COMMENDATUR.

Eccè quàm bonum et quàm jucundum habitare fratres in unum, etc. Psal. 132. 1.

Concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier benè sibi consentientes, probata sunt coram Deo. Eccli. 25. 2. et 1.

Idipsum invicem sentientes: bus consentientes. Rom.12.16. non alta sapientes, sed humili

Idem sapere, idemque sentire jubemur.

Ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesus Christi. Rom. 15.6.

Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis om

nes, et non sint in vobis schismata sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eâdem sententiâ. 1. Cor. 1. 10 Vide et Rom. 12. 16.

Implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes. Philipp. 2, 2, Vide et Ephes. 4. 3.

Imitatores meiestote, fratres, et observate eos, qui ità ambulant, sicut habetis formam nostram. Ib. 3. 17. Vide ei c. 4. 2, In fine autem, omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles. 2. Petr. 3.8.

CONCUPISCENTIA.

Concupiscentia prohibetur et punitur.

[merged small][ocr errors]

confundat te in multitudine populi Eccli. 42. 11.

Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Job. 31. 1.

Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, ne capiaris nutibus illius: pretium enim scorti vix est unius panis. Prov. 6. 25.

Auditis, quia dictum est antiquis: Non mochaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mochatus est eam in corde suo. Matth. 5. 27.

Et alii sunt, qui in spinis seminantur; hi sunt, qui verbum audiunt et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes, suffocant verbum, et sine fructu efficitur, Marc 4.18.

Non ergò regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. Rom. 6. 12. et c. 13. 14.

Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia, quæ illius sunt. Exod. 20.17. Vide Josue 7.21. Adhuc carnes erant in den- Non concupisces, etc. Rom. tibus eorum et eccè furor 7. 7. Deut. 5. 21. Rom. 13. Domini concitatus in populum, 14., 1. Cor. 10. 6., 1. Petr. percussit eum plagâ magnâ ni-4. 3., 2. Petr. 1. 4. mis. Vocatusque est ille locus : sepulcra concupiscentiæ enim sepelierunt populum, qui desideraverat (scilicèt carnem). Num. 11. 33. 34.

[ocr errors]

ibi

Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Gal. 5. 16.

Mortificate ergò membra vestra, quæ sunt super terram, forSuper filiam luxuriosam con- nicationem, immunditiam, libifirma custodiam ne quandò dinem, concupiscentiam mafaciat te in opprobrium venire lam, et avaritiam, quæ est siinimicis, à detractione in civi-mulacrorum servitus. Coloss tate, et objectione plebis, et 3. 5.

Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos à fornicatione: ut sciat unusquisque vestrûm vas suum possidere in sanctificatione et honore.. Thess. 4. 3. Juvenilia autem desideria fuge sectare verò justitiam, fidem, spem, caritaten, et pacem cum iis, qui invocant Dominum de corde puro. Tim. 2.

2. 22.

Carissimi, obsecro vos, tanquàm advenas et peregrinos, abstinere vos à carnalibus desideriis, quæ militant adversùs animam, etc. 1. Petr. 2. 11.

Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: quoniàm omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia ejus. 1. Joan. 2. 15. 16. 17. Undè bella et lites in vobis? Nonne hinc ?ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris? Concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis, et non potestis adipisci

[ocr errors]

liti

gatis, et belligeratis, et non habetis Petitis, et non accipitis, eò quòd malè petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. Jacob. 4. 1. 2. 3. Concupiscentia mala peccatum operatur.

Sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona

sunt ab adolescentiâ suâ. Gen. 8. 21.

Scio enim, quia non habitat in me, hoc est in carne meâ, bonum. Nam velle, adjacet mihi; perficere autem bonum, non invenio. Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo, illud facio: jàm non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniàm mihi malum adjacet. Condelector enim legi Dei secundùm interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. Rom. 7. 18. usq. ad 23.

Nemo cùm tentatur, dicat, quoniàm à Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est. Ipse autem neminem tentat. Unusquisque verò tentatur à concupiscentiâ suâ abstractus et illectus. Deindè concupiscentia cùm conceperit, parit peccatum peccatum verò, cùm consummatum fuerit, generat mortem. Jacob. 1. 13. Concupiscentias carnis refre nare et mortificare jubemur.

Nonne si benè egeris, recipies sin autem malè, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. Gen. 4. 7.

Aufer iram à corde tuo, et

amove malitiam à carne tuâ adolescentia enim et voluptas vana sunt. Eccle. 11. 10. Ne sequaris in fortitudine tuâ concupiscentiam cordis tui. Eccli. 5. 2.

Virginem ne conspicias, ne conspicias, ne fortè scandalizeris in decore illius. Ibid. 9. 5. Averte faciem tuam à muliere comptâ, et ne circumspicias speciem alienam. v. 8. Propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. v. 9.

Post concupiscentias tuas non eas, et à voluntate tuâ avertere. Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Ib. 18. 3o.

Aufer à me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me. Ibid. 23. 6.

Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie. Ibid. 25. 28. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Matth. 6. 21.

Non ergò regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. Rom. 6. 12. Vide et c. 13. 14.

Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Ibid. 8. 8. Vide et v. 12.

Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Galat. 5. 16.

Deponere vos secundùm pristinam conversationem veterem

hominem, qui corrumpitur secundùm desideria erroris. Eph. 4. 22. Vide 1. Petr. 4. 3.

Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Ibid. 5. 3.

Mortificate ergò membra vestra, quæ sunt super terram fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, etc. Coloss. 3. 5.

Erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobriè, et justè, et piè vi-vamus in hoc sæculo. Tit. 2. 12.

[blocks in formation]

Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo. Eccli. 28. 8.

Ego autem dico vobis: quia omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Matth. 5. 22. Item. v. 23.

Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. Ibid. 6. 14.

Dicit illi (Petro) Jesus: Non dico tibi, usque septiès, sed usque septuagies septiès. Matth. 18. 22. Sic et Pater meus cœlestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. v. 35.

« PoprzedniaDalej »