Obrazy na stronie
PDF

phetas Domini , Abdias abs

condit centum eae eis , et pavit eos diebus multis. 5. Reg. 18. 4. Piè compatiens Eliseus viduæ debitoribus obligatæ, augmentavit ei modicum olei , quod habebat. 4. Reg. e. 4. Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi : eò quòd liberassein pauperem vociferantem , et pupillum , cui non esset adjutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum. Job. 29. v 1. m 2. 1 5. /ide etiamTob. c. 1. Omnia ergò , quæcumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex et prophetæ. Matth. 7. n 2. Vide Luc. 1 o. de Sa7narutano. Gaudete cum gaudentibus, flete cumflentibus.I{om. 1 2. 15.

Non solùm pro præsentibus malis compatiendum est proæimo, sed etiam futuris.

Eliseus videns Hazaël, quia mala facturus esset filiis Israël, capit flere. 4. Reg. 8. 1 1. Non solùm justis in afflictione compatiendum est, sed etiam peccatoribus et inJustis. Iieet filii Benjamin filios Israel gravissimè offenderint, propter illorum tamen eaecidium, omnes elevatá voce, et

magno ululatu fleverunt. JutC. 2 1 . ■ .

Lugebat Samuel Saül, licet sciret eum à Deo projectum. 1. IReg. 15. 55 Doluit David de occisione Absalom satis acerbè, licèt ille multùm offendisset eum. a. Reg. 18. 55. Elias benignè aceepit verbum mulieris satis durum ; et pro filio ejus mortuo , dolori illius compatiens , efficaciter oravit. 5. IReg. 17. 18. Proptereà (propter destructionem Babylonis) repleti sunt lumbi mei dolore, angustia possedit me, sicut angustia parturientis. Isa. 2 1. 5. Recediteà me (dicebat Isaias, videns spiritualem calamitatem supervenientem in populo suo): amarè flebo : nolite incumbere, ut consolemini me, super vastitate filiæ populi mei. Ibid. 22. 4. Contrà nolentes compati proæimo, et eae corde remittere, inducit Dominus parabolam de servo nequam, cui mille talenta fuerunt remissa , et noluit conservo suo dimittere centum denarios. Matth. 18. 2 1. Quoniàm tristitia mihi magna est (dicebat Paulus compatiens fratribus et cognatis suis pefeuntibus), et continuus dolor cordi meo. Rom. 9. 2. Optabam enim ego ipse anathema esse à Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundùm carnem, qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria. Ibid. 9. *.

[blocks in formation]

Spiritus Domini super me. eòquòd unxeritDominus me: ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem,

etc. Ibid. 61. 1. Et dixit ad me : Fili hominis, quodcumque inveneris, comede: Comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Is

raël. Ezech. 5. 1. Fili hominis, loquere ad filios opuli tui, et dices ad eos : Terra, cùm induxero super eam gladium , et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem , etc.

1bid. 55. 2.

CONCORDIA FRATRUM COMMENDATUR.

Eccè quàm bonum et quàm jucundum habitare fratres in unum, etc. Psal. 152. 1.

Concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier benè sibi consentientes, probata sunt coram Deo. Eccli. 25. 2. et 1.

Idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Rom. 1 9. 1 6.

Idem sapere , idemque sentire jubemur.

Ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesus Christi. Rom. 15.6. Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis om

3.

nes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eâdem sententiâ. 1. Cor. 1. 1 o* /ide et Rom. m 2. 1 6.

Implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes. Philipp. 2, 2, Vide et Ephes. 4. 5.

Imitatores meiestote, fratres, et observate eos, qui ità ambulant, sicut habetis formam nostram. Ib. 5. 17. Vide ei c. 4. 2.

In fine autem, omnes unanimes. compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles. 2. Petr. 5.8.

CONCUPISCENTIA.

Comcupiscentia prohibetur et punitur.

Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia, quæ illius sunt. Eacod. 2o. 17. /ide Josue 7. 2 1. Adhüc carnes erant in deniibus eorum — et eccè furor Domini concitatus in populum, percussit eum plagâ magnâ nimis, Vocatusque est ille locus : sepulcra concupiscentiæ : ibi enim sepelierunt populum, qui desiderâverat(scilicèt carnem). IVum. 1 1. 53. 34. Super filiam luxuriosam confirma custodiam : ne quandò faciat te in opprobrium venire inimicis, à detractione in civitate, et objectione plebis, et

confundat te in multitudine populi Eccli. 42. 1 1. Pepigifœdus cumoculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Job. 51. 1. Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, ne capiaris nutibus illius: pretium enim scorti vix est unius panis. Prov. 6. 25. Auditis, quia dictum est antiquis : Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Matth. 5. 97. Et alii sunt, qui in spinis seminantur; hi sunt, qui verbum audiunt et ærumnæ sæculi , et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes, suffocant verbum, et sine fructu efficitur, Marc 4. 18. Non ergò regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. Rom. 6. 1 2. et c. 15. 14. Non concupisces, etc. Rom. 7. 7. Deut. 5. 2 1. Rom. 15. 14., 1. Cor. 1o. 6., 1. Petr. 4. 5., 2, Petr. 1. 4. Spiritu ambulate, et desideriâ carnis non perficietis. Gal. 5. 16. Mortificate ergò membra vestra, quæ sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiâm, quæ est simulacrorum servitus. Coloss. 5. 5.

Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos à fornicatione : ut sciat unusquisque vestrûm vas suum possidere in sanctificatione et honore. 1. Thess. 4. 5. Juvenilia autem desideria fuge: sectare verò justitiam, fidem, spem, caritaten, et pacem cum iis, qui invocant Dominum de íí puro. Tim. 2. 2. 22. Carissimi, obsecro vos, tanquàm advenas et peregrinos, abstinere vos à carnalibus desideriis, quæ militant adversùs animam, etc. 1. Petr. 9. 1 1. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: quoniàm omne , quod est in mundo , concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ : quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundustransit, etconcupiscentia ejus. 1. Joan. 9. 15. 16. 17. Undè bella et lites in vobis? Nonne hinc? ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris? Concupiscitis et non habetis: occiditis et zelatis, et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non fiieiis — Petitis, et non accipitis, eò quòd malè petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. Jacob. 4. 1. 2. 5.

Concupiscentia mala peccatum operatur.

Sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona

sunt ab adolescentiâ suâ. Gen. 8. 2 1. Scio enim, quia non habitat in me, hoc est in carne meâ. bonum. Nam velle , adjacet mihi; perficere autem bonum. non invenio. Non enim quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo, illud facio : jàm non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Invenio igitur legem , volenti mihi facere bonum, quoniàm mihi malum adjacet. Condelector enim legi Dei secundùm interiorem hominem : video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. Rom. 7. 18. usq. ad 25. Nemo cùm tentatur, dicat, quoniàm à Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est. Ipse autem neminem tentat. Unusquisque verò tentatur à concupiscentiâ suâ abstractus et illectus. Deindè concupiscentia cùm conceperit, parit peccatum : peccatum verò . cùm consummatum fuerit, generat mortem. Jacob. 1. m 5.

Concupiscentias carnis refre. mare et mortificare jubemur.

Nonne si benè egeris, recipies : sin autem malè, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. Gen. 4. 7.

Aufer iram à corde tuo, et amore malitiam à carne tuâ : adolescentia enim et voluptas vana sunt. Eccle. 1 1. 1 o. Ne sequaris in fortitudine tuâ concupiscentiam cordis tui. Eccli. 5. 2. Virginem ne conspicias, ne fortè scandalizeris in decore illius. Ibid. g. 5. Averte faciem tuam à muliere comptâ, et ne circumspicias speciem alienam. v. 8. Propter speciem mulieris multi perierunt : et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. v. 9. Post concupiscentiastuasnon eas, età voluntate tuâ avertere. Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Ib. 18. 5o. Aufer à me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me. Ibid. 25. 6. Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie. Ibid. 25. 28. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Matth. 6. 2 1. - Non ergò Ę peccatum in vestro mortali corpore, ut 9bediatis concupiscentiis ejus. Rom. 6. 12. Vide et c. 15. 14. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Ibid. 8. 8. /ide et v. ì 2. Dico autem : Spiritu ambulate, et desideriâ carnis non perficietis. Galat. 5. 16. . Deponere vos secundüm pristinam conversationem veterem

hominem, qui corrumpitur secundüm desideria erroris. Eph. 4. 22. /ide 1. Petr. 4. 5. Fornicatio autem, et omnis immunditia , aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Ibid. 5. 3. Mortificate ergò membra vestra , quæ sunt super terram , fornicationem, immunditiam , libidinem , concupiscentiam malam, etc. Coloss. 5. 5. Erudiens nos, ut abnegantes impietatem, etsæcularia desideria, sobriè, et justè, et piè vivamus in hoc sæculo. Tit. 2. 1 2. Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnesdetractiones.Sicut modò genitiinfantes, etc. 1. Petr. a. 1. 2.

CONDONANDUM FRATRI IN NOS PeCCANTi.

Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo. Eccli. 28. 8. Ego autem dico vobis : quia omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Matth. 5. 22. Item. v. 25. Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. Ibid. 6. 1 4. Dicit illi (Petro) Jesus: Non dico tibi, usque septiès, sed usque septuagies septiès. Matth. 18. 22. Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. v. 55.

« PoprzedniaDalej »