Obrazy na stronie
PDF
ePub

nos, et quis novit nos? Isa. 29. 15.

Et cùm vidisset Jesus cogitationes eorum. Matth. 9. 4. Vide et Hebr. 4. 12.

Noverunt cogitationes et alii, quibus Deus voluerit revelare.

Ipse autem ingressus stetit coram domino suo, et dixit Eliseus Undè venis, Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quòquam. At ille ait: Nonne cor meum in præsenti erat, quandò reversus est homo de curru suo in occursum tui? Nunc igitur accepisti argentum

et

vestes, ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et

servos, et ancillas, etc. 4. Reg.

5. 25. 26.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos. Prov. 15. 3. Infernus et perditio coram Domino: quantò magis corda filiorum hominum?

V. 11.

Omnes viæ hominis patent oculis ejus spirituum ponderator est Dominus. Ibid. 16. 2.

Non præterit illum (Deum) omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo. Eccli. 42. 20.

Deus cognoscit bonos
singulariter.

Israël, et cognovit eos. Exod.
Et respexit Dominus filios

2. 25.

justorum. Psal. 1. 6. Quoniàm novit Dominus viam

Priusquàm te formarem in utero, novi te. Jerem. 1. 5.

Firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : Cognovit Dominus, qui sunt ejus. 2. Tim. 2. 19.

Omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus. Hebr. 4. 13.

Malos non agnoscit.

Multi dicent mihi in illâ die: Domine, Domine etc. Matth. 7 22. Et nunc confitebor illis : Quia nunquàm novi vos: discedite à me, qui operamini iniquitatem. v. 23.

Amen dico vobis: nescio vos. Ibid. 25. 12.

Si quis autem ignorat, ignorabitur. 1. Cor. 14. 38.

Cognitio Dei firmiter exigitur.

Cognoscetur Dominus judicia faciens. Psal. 9. 17. Convertantur peccatores in in infernum, omnes gentes, quæ obliviscuntur Deum. v. 18.

Vacate et videte, quoniàm ego sum Deus. Psal. 45. 11. Deus de cælo prospexit super filios hominum : ut videat : si est intelligens, aut requirens Deum. Psal. 52, 3.

Vani autem sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei. Sap. 13. 1.

Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe Domini sui : Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. Isa. 1. 3.

Quia stultus populus meus menon cognovit: filii insipientes sunt et vecordes. Jerem. 4. 22. Confortati sunt in terrâ, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. Ibid. 9. 3. Non glorietur sapiens in sapientiâ suâ, et non glorietur fortis in fortutudine suâ, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me: quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terrâ. v. 23. 24.

Misericordiam volui, et non sacrificium et scientiam Dei, plus quàm holocausta. Oseæ. 6. 6.

cœlo, super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitiâ detinent: quia quod notum est Dei, manifestum est in illis: Deus enim illis manifestavit. Rom. 1. 18.

Multipliciter acquiritur, scilicèt divina illustratione.

Qui dixerunt Deo: Recede à nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Job 21. 14.

Multi dicunt: quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultûs tui, Domine. Ps. 4. 6.

Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illâ : quia ego ipse, qui loquebar, eccè adsum. Isa. 52. 6.

Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc à sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis, Matth. 11. 25. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare,

v. 27.

Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in Colis est (me scilicèt esse Christum Filium Dei vivi). Ibid. 16. 17.

Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est à Deo, hic vidit Patrem. Joan

Revelatur enim ira Dei de 6. 44. 46.

Neque me scitis, neque Pa- | cognoscibiliter poterit Creator trem meum: si me sciretis, horum videri. v. 5. forsitan et Patrem meum sciretis. Ibid. 8. 19.

Et cognoverunt verè, quia à te exivi, et crediderunt, quia tu me misisti. Ibid. 17. 8.

Et scimus, quoniàm Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. 1. Joan. 5. 20.

Creaturarum consideratione.

[blocks in formation]

Vani autem sunt omnes ho

mines, in quibus non subest scientia Dei: et de his, quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum, qui est, nec operibus attendentes agnoverunt, quis esset artifex. Sap. 13. 1. Quorum si specie delectati, Deos putaverunt : sciant, quantò his dominator eorum speciosior est speciei enim generator hæc omnia constituit. Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis, quoniam qui hæc fecit, fortior est illis. v. 3. 4. A magnitudine enim speciei, et creaturæ

Creavit illis scientiam spiritus, et sensu implevit cor illorum. Eccli. 17. 6.

Multa abscondita sunt majora his pauca enim vidimus operum ejus. Ibid. 45. 36.

Opera enim, quæ dedit mihi Pater, ut perficiam ea ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me. Joan. 5. 36.

Invisibilia enim ipsius, à creaturâ mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur, Rom. 1. 20.

Ex parte enim cognoscimus, 1. Cor. 13. 9. Scripturarum declaratione. Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere illæ sunt, quæ

testimonium perhibent de me. Joan. 5. 39. Si enim crederetis mihi: de me enim ille scripsit. Moysi, crederetis forsitan et v. 46.

Salubriter perquiritur. Nosse enim te, consummata justitia est : et scire justitiam, et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Sap. 15. 3.

Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientiâ Domini, sicut aquæ maris operientes. Isa. 11. 9.

Vivificabit nos post duos dies: in die tertiâ suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Scie

mus, sequemurque, ut cognoscamus Dominum. Oseæ 6. 3. Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum, Joan. 17. 3.

Verumtamen existimo, omnia detrimentum esse, propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei. Philipp. 3. 8. Ideò et nos ex quâ die audiyimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientiâ et intellectu spiritali: ut ambuletis dignè Deo per omnia placentes.

Coloss. 1. 9.

Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum : quoniàm Deus caritas est. 1. Joan. 4. 7. Cognoscit homo differenter. Homo enim videt ea, quæ patent. 1. Reg. 16. 7.

Sicut aqua profunda, sic

consilium in corde viri: sed

homo sapiens exhauriet illud.

Prov. 20. 5.

Vestigium cordis boni, et faciem bonam diffcilè invenies, et cum labore. Eccli. 13. 32.

Quis enim hominum scit, quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? 1. Cor. 2. 11.

Cognoscitur homo frequenter ex visu.

Iratus est Caïn vehementer, et concidit vultus ejus. Gen. 4. 5.

In facie prudentis lucet sapientia. Prov. 17. 24.

Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit. Eccles. 8. 1.

Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. Eccli. 13. 31.

Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. Ibid. 19. 26, A statu.

Quomodò in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. Prov. 27. 19.

Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. Eccli. 27. 7.

A gestu.

Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sunt opera ejus. Prov. 20. 11.

Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo. Eccli. 19. 27.

Cognoscere subindè licèt homines ex factis et verbis.

dentium, et ingressus hominis Amictus corporis, et risu enuntiant de illo. Est correptio mendax in irâ contumeliosi: et est judicium, quòd non probatur esse bonum: et est tacens, ipse est prudens. Eccli. 19. 27.

et

A fructibus eorum cognoscetis eos. Matth. 7. 16.

Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur. Ibid. 12. 33.

Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur: neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. Luc 6. 44.

Cognosci Deus humanâ sapientiâ non potest, nisi ipse revelet.

Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc à sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Matth. 11. 25. Idem habetur, Luc. 10. 21.

Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Ibid. 16. 17.

Vos autem dixi amicos, quia omnia, quæcumque audivi à Patre meo, nota feci vobis. Joan. 15. 15,

Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. 1. Cor. 2. 10. Vide Coloss. 1. 26.

Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. 1. Cor.

3. 19.

Cognitionem Dei nemo habet

perfectam, nisi qui Spiritum

Dei habet.

Animalis autem homo non

percipit ea, quæ sunt Spiritûs Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. 1. Cor. 2. 14.

Non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestrî faciens in orationibus meis: ut Deus Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ, et revelationis in agnitione ejus, etc. Ephes. 1. 16.

Et in hoc scimus, quoniàm cognovimus eum, si mandata ejus observemus. 1. Joan. 2. 3.

COMMUNIO SUB UNA SPECIE.
Vide EUCHARISTIA.

COMPASSIO.

Compassio habenda
ad proximum.

Audiens Abraham captum esse Loth nepotem suum, celeriter et viriliter succurrit ei. Gen. 14. 14.

OC

Ruben et Judas resistebant cæteris fratribus volentibus cidere Joseph, et quamvis non reduxerint eum ad patrem, tamen minùs malè actum est ci. Ibid. 27. 21. et seqq.

Gedeon compatiens sociis fugatis, petivit panes pro eis. Judic. 8. 5.

Compatiens David lassis sociis, quia ad bellum ire non poterant, constituit, quòdæqua lium, et remanentis ad sarpars esset descendentis ad præ

cinas. Ibid. 30. 24.

Cùm Jezabel occidit Pro

« PoprzedniaDalej »