Obrazy na stronie
PDF
ePub

Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce: societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi Filii ejus emundat nos ab omni peccato. 1. Joan. 1. 7.

Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Ibid. 2. 6.

Et omnis, qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. Ibid 3. 3. Christiani erunt in Christo.

Si quis mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Joan. 12. 26.

Quia vado parare vobis locum: et si abiero, et præparavero vobis locum, iterùm venio, et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. Ibid. 14. 2.

Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me antè constitutionem mundi. Ibid. 17. 24.

CIBUS, QUI JUDÆIS INHIBEBATUR.

Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus: dominus quoque bovis innocens erit. Exod. 21. 28.

Viri sancti eritis mihi carnem, quæ à bestiis fuerit prægustata, non comedetis: sed projicietis canibus. Ib. 22. 31.

Jure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris, nec sanguinem, nec adipem omninò comedetis. Levit. 3. 17.

Loquere filiis Israël : Adipem ovis, et bovis, capræ, non comedetis. Ibid. 7. 23.

et

Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus, et cætera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. Ibid. 11. 4.

Homo quilibet de domo Is raël, et de advenis, qui peregrinantur inter eos, si come derit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo. Ibid. 17. 10. et v. 13.

Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia. Ibid. 19. 26. Vide Deut. 12. 16.

Hoc-solum cave, ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro animâ est; et idcircò non debes animam comedere cum carnibus: sed super terram fundes quasi aquam. Deut.

12. 23.

Quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt. Ibid. 14. 10. Ciborum et potus in conviviis

Luxus. Vide etiam Ebrietus et Gula, et præcipuè Convivia.

Cithara et lyra et tympanum et tibia, et vinum in conviviis.

vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. Isa. 5. 12. Eccè hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant. Ezech. 16. 49. Homo quidam erat dives, qui induebatur purpurâ et bysso, et epulabatur quotidiè splendidè. Luc. 1. 24.

Attendite autem vobis, ne fortè graventur corda vestra in crapulâ et ebrietate, et curis hujus vitæ et superveniat in vos repentina dies illa. Ib. 16.19.

Sicut in die honestè ambulemus; non in comessationibus et ebrietatibus; non in cubilibus, et impudicitiis; non in contentione et æmulatione. Rom. 13. 13.

Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem Gentium consummandam his, qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, commessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus. 2. Petr. 4.3.

Cibare esurientes, seu fame

laborantes.

Ammonites et Moabites etiam post décimam generationem non intrabunt Ecclesiam Domini in æternum: quia noluerunt vobis occurere cum pane et aquâ in viâ, quandò egressi estis de Ægypto, etc. Deut.

25.3.

[ocr errors]

Dixitque ad viros Soccoth: Date, obsecro, Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valdè defecerunt, etc. Judic. 8. 5.

Nunc ergò si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris. Et respondens sacerdos (Achimelech) ad David, ait illi: Non habeo laïcos panes ad manum, sed tantùm panem sanctum: si mundi sunt pueri, maximè à mulieribus, etc. 1. Reg. 21.3.

Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam cùm videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Isa. 58.7.

Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere, etc. Matth. 25.55.

Cibus Sumendus cum gratiarum actione. V. Gratia. Cibi delectus habendus. Vide Abstinentia.

CILICIUM.

Vide ASPERITAS VESTIUM.

CIRCUMCISIO CARNALIS
ET SPIRITUALIS.

Et circumcidit (Abraham) eum (Isaac) octavo die, sicut præceperat ei Deus. Gen. 21.4.

Tulit illicò Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, etc. Exod. 4. 25.

Omnis autem servus empti tius circumcidetur, et sic comedet. Ibid. 12. 44.

[blocks in formation]

Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui: ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in totâ animâ tuâ, ut possis vivere. Ibid. 30. 6.

Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israël. Josue 5. 2.

Tunc Achior videns virtutem, quam fecit Deus Israël, relicto Gentilitatis ritu, credidit Deo, et circumcidit carnem præputii sui, et appositus est ad populum Israël, etc. Judith 14. 6.

Hæc dicit Dominus Deus ; Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne,. non ingredietur sanctuarium meum: omnis filius alienus, qui est in medio filiorum Israël. Ezech. 44. 9.

brium, et non suscipient illud. Ibid. 6. 10.

Eccè dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem, qui circumcisum habet præputium. Ibid. 9. 25.

Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum (Joannem), et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Luc. 1. 59.

Et postquàm consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab Angelo priusquàm in utero conciperetur. Ibid.

2. 21.

Proptereà Moyses dedit vobis circumcisionem, non quia ex Moyse est, sed ex patribus : et in sabbato circumciditis hominem. Joan. 7. 22.

Et dedit illi testamentum circumcisionis : et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo. Actor. 7. 8.,

Nisi circumcidamini secundùm morem Moysi, non potestis salvari. Ibid. 15. 1.

Circumcidimini Domino, et auferte præputia cordium vestrorum, viri Juda,et habitatores Jerusalem: ne fortè egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogi-illis locis. Ibid. 16. 3. tationum vestrarum. Jerem. 4.4.

Hunc (Timotheum) voluit Paulus secum proficisci et assumens, circumcidit eum, propter Judæos, qui erant in

Cui loquar? Et quem contestabor, ut audiat ? Eccè incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt eccè verbum Domini factum est eis in opproTоxus I.

Sed qui in abscondito Judæus est et circumcisio cordis in spiritu, non litterâ : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Rom. 2. 29.

Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio

10

mandatorum Dei. 1. Cor. 7. 19. inter vos quasi indigena, et diVide Gal. 6. 12.

Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, etc. Philipp. 3. 3.

In quo et circumcisi estis, circumcisione non manufactâ in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Jesu Christi: consepulti ei in baptismo. Coloss. 2. 11.

CIVITAS SUPERNA.

Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem (Abraham), cujus artifex et conditor Deus. Hebr. 11. 10.

Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cœlestem. Ib. 12. 22.

Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Ibid. 13. 14.

Et murus civitatis habens fundamenta duodecim. Apoc. 21. 14. Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata etc. Et templum non vidi in eâ. v. 19. Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. v. 22. Et civitas non eget sole, neque lunâ, ut luceant in eâ : nam claritas Dei illuminat eam. v. 23.

Civitas terrena, pietate

gubernatur.

Si habitaverit advena in terrâ vestrâ, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei, sed sit

ligetis eum, quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terrâ Egypti. Levit. 19. 33.

In bonis justorum exultabit civitas. Prov. 11. 10. Ubi non est gubernator, populus corruet. v. 14.

-

Qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in eâ. Civitates inhabitabuntur per sensum potentium (scilicèt prudentium). Eccli. 10. 2. 3.

Urbs fortitudinis nostræ Sion Salvator, ponetur in eâ murus et antemurale. Aperite portas, et ingrediatur gens justa custodiens veritatem. Isa. 26. 2.

Impietate devastatur.

Præcipita, Domine, divide linguas eorum, quoniàm vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate. Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas, et labor in medio ejus, et injustitia. Et non defecit de plateis ejus usura et dolus. Psal. 54. 10. 11. 12.

Nisi Dominus custodierit civitatem; frustrà vigilat qui custodit eam. Psal. 126. 1.

Benedictione justorum exaltabitur civitas : et ore impiorum subvertetur. Prov. 11. 11.

Homines pestilentes dissipant civitatem: sapientes verò avertunt furorem. Ibid. 8. 29.

Susurro et bilinguis maledictus: multos enim turbavit pacem habentes. Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de

gente in gentem. Civitates muratas divitum destruxit, et domos magnatorum effodit. Eccli. 28. 15. 16. 17.

Et eris deserta: quia oblita es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata. Isa. 17.9.

Væ qui ædificat civitatem in sanguinibus, et præparat urbem in iniquitate. Habac. 2. 12.

CLAVIS MORTIS.

Et dabo clavem domûs David super humerum ejus : et aperiet, et non erit qui claudat: et claudet, et non erit, qui aperiat. Ísa. 22. 22.

Eccè sum vivens in sæcula sæculorum,et habeo claves mortis et inferni. Apoc. 1. 18.

Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit. Ibid. 3. 7.

COGITATIO.

Cogitationes pravas odit Deus.

Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et juramentum mendax ne diligatis: omnia enim hæc sunt, quæ odi, dicit Dominus. Zach. 8. 17.

Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. Prov. 6. 12.

De corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adul

teria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ.Matth. 15. 19.

Ab intùs enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, etc. Marc. 7. 21. Cogitationes cordis novit Deus.

Tu exaudies in cœlo in loco habitationis tuæ, et repropitiaberis, et facies, ut des unicuique secundùm omnes vias suas, sicut videris cor ejus : quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum. 3. Reg. 8. 39.

Tu exaudies de cœlo, de susublimi scilicet habitaculo tuo: et propitiare, et redde unicuique secundùm vias suas, quas nosti eum habere in corde suo : tu enim solus nosti corda filiorum hominum. 2. Paral. 6. 30.

Et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat, quid esset in homine. Joan. 2. 25. Nulla cogitatio latet Deum.

Scio, quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. Job. 42. 2.

Cognovit enim Dominus om. nem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuntians quæ præterierunt, et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum. Eccli. 40. 19.

Væ qui profundi estis corde, ut à Domino abscondatis consilium, quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt

« PoprzedniaDalej »