Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

Primùm autem oportet illum multa pati, et reprobari à generatione hâc. Luc. 17. 25. Vide Joan. 18. 28. c. 19. Luc. 9.22.

Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium Prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. Act. 3. 18.

Locus autem Scripturæ, quam legebat, erat hic (Isa. 53.7.): Tanquàm ovis ad occisionem ductus est; et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. Ibid. 8. 32. Vide c. 17. 5.

Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodò non etiam cum illo omnia nobis donavit? Rom. 8. 32.

In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. 1. Petr. 2. 21.

Christo igitur passo in carne, et vos eâdem cogitatione armamini, quia qui passus est in carne, desiit à peccatis Ibid. 4. 1. Vide Hebr. 2. 18.

Propter quod et Jesus, ut

sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Hebr. 13. 12.

eum,

ut

Christus est crucifixus. Postquàm autem crucifixerunt diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : impleretur quod dictum est per prophetam (Psal. 2. 19.) dicentem: Diviserunt sibi vestimenmiserunt sortem. Matth. 27. ta mea, et super vestem meam 55. Idem Marc. 15. 24. repetitur. Item Joan. 19. 18. Act. 2. 23.

Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficierentur. Luc. 23. 32.

Si nos hodiè dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, notum sit omnibus vobis et omni

[ocr errors]

plebi Israël : quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit à mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus, etc. Act. 4. 9. 10.

Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. 1. Cor. 2. 2. Vide et 2. Cor, 13. 4.

Christi passio prædicta
et præfigurata est.

Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis: atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi. Gen. 22. 2.

Oravitque Moyses pro populo, et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo : qui percussus aspexerit eum, vivet. Num. 21. 7. 8.

et

Foderunt manus meas, pedes meos: dinumeraverunt omnia ossa mea. Psal. 21. 18. Oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Isa. 53. 7.

Et post hebdomades sexaginia duas occidetur Christus: et non erit ejus populus, qui eum negaturus est, etc. Dan. 9. 26.

Respondens autem Jesus, dixit nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Matth.

[blocks in formation]

rans eum. Jesus autem iterùm clamans voce magnâ, emisit spiritum. Matth. 27. 49. Hic (Joseph ab Arimathaa) accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone mundâ et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petrâ. v. 58. 59. 60.

Jesus autem emissâ voce magnâ, expiravit. Marc. 15. 37. Vide et v. 46. Item Luc. 23. 46. 53. Item Joan. 19. 30. 40. Rom. 5. 6.

Cùmque consummassent omnia, quæ de co scripta erant, deponentes cum de ligno, posuerunt eum in monumento. Actor. 13. 29.

Quòd enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quòd autem vivit, vivit Deo. Rom. 6. 10. Vide et c. 8. 34.

In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. Ibid. 14. 9.

Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi: quoniàm Chris tus mortuus est pro peccatis nostris secundùm Scripturaset quia resurrexit tertiâ die secundùm Scripturas. 1. Cor. 15. 3. Vide 2. Cor. 5. 15 Item. 1. Thess. 5. 10.

Ut prædixerat futurum.

Exindè cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Hierosolymam,

et multa pati à senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertiâ die resurgere. Matth. 16. 21.

Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Ibid. 20. 22.

Descendit ad inferos. Vide Limbus Patrum. Christus tertiâ die resurrexit à mortuis.

Quoniam non derelinques animam meam in inferno: nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Psal. 15. 10.

Non est hic surrexit enim, sicut dixit: Venite et videte locum, ubi positus erat Dominus. Matth. 28. 6. Idem habetur Marc. 16.6. Item Luc. 24. 5. Nondùm enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum à mortuis resurgere, etc. Joan. 20. 9.

Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxtà quod impossibile erat teneri illum ab eo. Actor. 2. 24. Providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque caro ejus vidit corruptionem. v. 31. Vide Rom. 4. 25.

terpellat pro nobis, etc. Rom. 8. 34.

In hoc autem Christus mortuus est, et resurrexit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. Ibid. 14. 9.

Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi : quoniàm Christus mortuus est pro peccatis nostris secundùm Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertiâ die secundùm scripturas, etc. 1 Cor, 15. 3.

Memor esto, dominum Jesum Christum resurrexisse à mortuis, ex semine David, secundum Evangelium meum, in quo laboro usquè ad vincula, quasi malè operans: sed verbum Dei non est alligatum. 2. Tim, 2. 8.

Idque prædictum et præfiguratum est.

Quoniam non derelinques animam meam in inferno: nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Psal. 15. 10.

Et præparavit Dominus piscem grandem, ut deglutiret Jonam : et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. Jona 2. 1. Idem repetitur Matth. 12. 40. Item Luc. 1, 30.

Hunc Deus suscitavit tertià die, et dedit eum manifestum Sicut enim fuit Jonas in venfieri. Ibid. 10. 40. Idem habe-tre ceti tribus diebus et tribus tur c. 13. 30. c. 17. 31.

Quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est: imò qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam in

noctibus; sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. Matth. 12.40.

Et coepit (Jesus) docere eos,

quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari à senioribus et à summis sacerdotibus, et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere. Marc. 8. 31. Idem habetur Matth. 16. 21.

Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniàm Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertiâ die resurget. Ibid. 9. 30. Vide et c. 10. 34.

Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Joan. 2. 19. Vide et alia loca quamplurima.

Christus ascendit in cælum.

Et Dominus quidem Jesus, postquàm locutus est eis, assumptus est in cœlum, et sedet à dextris Dei. Marc. 16. 19.

Et factum est, dùm benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cœlum. Luc. 24.51.

Et nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo.Joan.

3. 13.

Si ergò videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat priùs. Ibid. 6. 63. Vide et 1. Petr. 3. 12.

Et cùm hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Act. 1. 9. Vide et Ephes.

1.20.

Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit dona homi

[blocks in formation]

Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequàm Abraham fieret, ego sum. Ibid. 8. 18.

Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate, quam habui, priusquàm mundus esset apud te. Ibid. 17. 5. Vide et v. 24.

Quoniam in ipso condita sunt universa in cœlis et in terrâ, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt. Coloss. 1. 16. Vide et Hebr. 1. 2.

Christus mediator, reconciliator, et advocatus.

Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum et ego resuscitabo eum in novissimo die. Joan. 6. 44. Vide et v. 65.

Dixit ergò eis iterùm Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ergo sum ostium ovium. Ibid.

10. 7.

et

Dicit ei (Thoma ) Jesus : Ego sum via, et veritas, vita nemo venit ad Patrem, nisi

per me. Ibid. 14. 6. Non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Actor. 4. 12.

Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quæ est in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ, propter remissionem præcedentium delictorum. Rom.3.24.25.Vide et c. 5. 2. Item Coloss. 1. 19. Quis est, qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est; imò qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, quietiam interpellat pro nobis. Ibid. 8. 34. Mediator autem unius non est: Deus autem unus est. Gal. 3. 20. Vide Ephes. 2 14. 17.

Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus: qui dedit redemptionem semetipsum pro

omnibus, cujus testimonium temporibus suis confirmatum est, Tim. 2. 5. Vide et Hebr. 7. 24. c. 8. 6. c. g. 15. c. 12.

Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum et ipse est propitiatio pro peccatis nostris ; non pro nostris autem tantùm, sed etiam pro totius mundi. 1. Joon. 2. 1. Vide et c. 4. 10. Christus sedet ad dexteram Dei Patris.

Dixit Dominus Domino meo : Sede à dextris meis, donec ponam, etc. Psal. 109. 1. Idem repetitur Matth. 22. 44. Hebr.

1. 13.

Et Dominus quidem Jesus, postquàm locutus est eis, assumptus est in cœlum, et sedet dextris Dei. Marc. 16. 19.

à

Ex hoc autem erit Filius hominis sedens à dextris virtutis Dei. Luc. 22. 69. Vide Hebr. 10. 12. c. 12. 2.

Et ait (Stephanus ) : Eccè video cælos apertos, et Jesum sta em à dextris virtutis Dei.. Actor.7. 55. Vide Ephes. 1. 20.

Quis est, qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est: imò qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. Rom.8. 34.

Igitur si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dexterâ Dei sedens; quæ sur

« PoprzedniaDalej »