Obrazy na stronie
PDF

Ego quidem ( ait Joannes ) baptizo vos in aquâ in poenitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. Ibid. *). 1 1 . Et eccèclamaverunt (duo monia habentes) dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu Fili Dei ? Vemisti hüc antè tempus torquere nos? Ibid. 8. 29. Et respondens Jesus, ait illis (discipulis suis) : Euntes renuntiate Joanni, quæ audistis et vidistis. Cæci &í , claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt , mortui resurgunt, pauperes evangelizaiìtur, etc. Ibid. 1 1. 4. Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi. Ibid. 16. 16. Adhüc eo loquente, eccè nubes lucida obumbravit eos. Et eccè vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi benè complacui : ipsum audite. Ibid. 1 7. 5. Dicit illi (principi sacerdotum) Jesus: {, dixisti: verumtamen dico vobis : amodò videhitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli 1 b. 26. 64. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Ib. 27. 55. Vocavit duodecim, et coepit eos mittere binos, et dabat illis

potestatem spirituum immundorum. Marc. 6. 7. Videns autem Centurio, qui ex adverso stabat, quia sic cIamans expirasset, ait: Verè hic homo ÉÉÉ; erat. Ib. 1 5. 59. Et dixit illis Angelus : Noliie timere : eccè enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, etc Luc. 2. 1 o. Vide et c. 99. 68. Et facta est, dum oraret , species vultus ejus, altera : et vestitus ejus albus, et refulgens. Ibid. 9. 29. Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus , gloriam quasi unigeniti à Patre, plenum gratiæ et veritatis. Joan. 1. 1 4. Alterâ die vidit Joannes Jesum venientem ad se : et ait : Eccè Agnus Dei : eccè qui tollit peccatum mundi. v. 29. Et testimonium perhibuit Joannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum. v. 52. Respondit ei Nathanaël, et ait : Rabbi, tu es filius Dei, tu es Rex Israël. v. 49. Vide e. 2. 1 1. et c. 5. 2. Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt, quæ testimonium perhibent de me. Ibid. 5. 59. Et nos credidimus, et cognovimiis, quia tu es Christus Filius Dei. Ibid. 6. 7o. Vide et c. 7. 4o. c. Ait illi (Martha) : Utiquè

[ocr errors]
[ocr errors]

Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. 1bid. 1 1. 17. Tulerunt ergò lapidem (Martha et soror ejus) : Jesus autem elevatis sursùm oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi, quoniàm audisti me. v. 4 1 . }}, et Rom. 1. 9. Testimonium ergò perhibehat turba, quæ erat cum eo, quandò Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. Ibid. 1 2. 17. /ide et c. 14 Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est (Psal. 94. 1 9.) : Quia odio habuerunt me gratis. Ibid. 1 5. 95. Vide et c. 17. 1. c. 2o. 98. Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem : Deus Filium suum mittens in similitudinem carmis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne. Rom. 8. 5. /ide c. 9. 5. Item 2. Cor. 5. 9. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, etc. Galat. 4. 4. 5. Vide et Coloss. 2. 9. IIebrae. 1. 5. Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cùm in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens : in similitudinem homiTowvs I.

num factus, et habitu inventus

ut homo. Philipp. 2. 5. 6. f^ido et Tim. 5. 15. Apparuit gratia Dei Solvatoris nostri omnibus hominibus. Tit. 9. 1 1. Et scimus, quoniàm Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. 1. Joan. 5. 2o.

Christus est Agnus Dei.

Oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum : sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi Agnus coram tondente se obmutescet , non aperiet os suum. Isa. 55. 7. /ide Actor. 8. § 1.

Eccè Agnus Dei, eccè qui tollit peccatum mundi Jodin. 1. 29.

Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. 1. Cor. 5. 7. /ide Apoc. 5. 6. c. 7. 9. c. 14. 1.

Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam , et benedictionem. Apoc. 5. 1 2. /ide et c. 15. 8.

Quoniàm Agnus, qui in medio throni est, reget illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrymam ab ' oculis eorum. Ibid. 7. 17.

9

Hi cum agno pugnabunt , et Agnus vincet illos : quoniàm Dominus dominorum est, et Rex regum , et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.

Ibid. 17. 14.

Christus cst Dominus dominantium et Reae regum.

Et servus meus David. rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum ; in judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient , et facient ea — Et David servus meus princeps eorum in perpetuum. Eze. 57. 94. 95. Vide et Apoc. 1. 5.

Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. Psal. 2. 6. /ide et Coloss. 2. 1 o.

Attollite portas principes vestras , et elevamini portæ aeternales , et introibit Rex gloriae. Psal. 25. 7.

Quem suis temporibus ostendet beatus, et solus potens, T{ex regum, et Dominus dominantium : qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabilat inaccessibilem : quem nullns hominum vidit, sed nec videre potest : cui honor et imperium sempiternum. Amen. 1. Tim. 6. 1 5.

Hi , cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos : quoniàm Dominus dominorum est, et Rex regum , et qui cum illo sunt, vocati, electi, ct fideles. Apoc. 17. 14.

Et habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum , et Dominus dominan

tium. Ibid. 1 9. 16. Chistus est imago Dei.

Candor est enim lucis ætermæ, et speculum sine maculâ Dei majestatis, et imago bonitatis illius. Sap. 7. 26.

Quòd si etiam opertum est Evangelium nostrum ; in iis, qui pereunt est opertum : in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium. ut non fulgeat illis illuminatio gloriæ Christi, qui est imago Dei. 9. Cor. 4. 5. /idc et Hebr. 9. 5.

Christus est lur gentium et totius mundi.

Domus Jacob , venite, et ambulemus in lumine Domini. Isa. 2. 5. Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. Ibid. • 2. Ego Dominus vocavi te in justitiâ, et apprehendi manum tuam, et servavi te. Et dedi te in foedus populi, in lucem gentium. Ibid. 49. 6. Eccè dedi te in lucem gentium , ut sis salus mea usquè ad extremum terræ. Ibid. 49. 6. Idem reperitur Act. 15. 47. Surge, illuminare, Jerusalem : quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orts est. Ibid. 6o. m. Non erit tibi ampliùs sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te : sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam. v. 10. "populus. qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbræ mortis lux orta est eis. Hatth. 4. 1 6. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël. Luc. 2. 59. /ide Joan. 5. ig. Item 1. Joan 1. 5. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Joan. 1. 4. Iterum ergò locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. Ibid. 8. 1 2. J^ide et c. n ». 55. Quamdiù sum in mundo, lux sum mundi. Ibid. 9. 5. Ego lux in mundum veni: ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. Ibid. 1 2. 46. Et civitas (Jerusalem cælestis) non eget sole, neque lunâ, ut luceant in eâ : nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. Apoc. 2 1. 25.

Christus est verus pastor.

Sicut pastor gregem suum pascet : in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, faetas ipse portabit. Isa. 4o. 1 1.

Et servus meus David rex snper eos, et pastor unus erit

omnium eorum , etc. Ezech. 57. 24. Et stabit, et pascet in forti. tudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui : et convertentur, quia nunc magnificabitur usquè ad terminos terræ. M ich. 5. 4. Percute pastorem, et dispergentur Oves : et convertam manum meam ad parvulos. Zach. 15. 7. Idem reperitur Marc. 14. 27. Ego sum pastor bonus : bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Joan. 1 o. 1 i. Deus aulem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Je sum Christum. Hebr. 15. 2o. Eratis enim sicut oves errantes : sed conversi estis ad pastorem et Epistopum animarum vestrarum. 1. Petr. 2. 25. * Cùm apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcessibilem gloriæ coronam.

Ibid. 5. 4.
Christus docuit et prædicavit.

Exindè coepit Jesus praedicare et dicere : Pœnitentiam agite ; approquinquavit enim regnum cœlorum. Matth. 4. 17. Vide et c. 5. 6. 7. c. 4. 25.

Postquàm autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei. Marc. 1. 4. /^ide Luc 4. 5.

Curavit omnem infirmitatem.

Et circuibat Jesus totam Ga. lilæam , docens in Synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatém in populo. Matth. 4. 25. Vide c. 8. et Luc. 17. 12. Eccè offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum , dixit paralytico: Confide, fili, remitiuntur tibi peccata tua. Ibid. g. 2. Et eccè mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retrò, et tetigit fimbriam vestimenti ejus, et curata est. v. 2o Cùm autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus : Creditis, quia hoc ossum facere vobis? Dicunt èi : Utiquè, Domine. v. 28. Vide et Marc 8. 23.

[merged small][merged small][ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »