Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

Saltus filiæ Herodis caput et vitam abstulit Joanni Baptista. Matth. 14. 6.

CHRISTUS JESUS. V. ET DAVID. Promittitur verus Deus

et verus homo. Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum, et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et ta insidiaberis calcaneo ejus. Gen. 3. 15,

Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi (Abraham); atque in te benedicentur universæ cognationes terræ. Ibid. 12. 3.

Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. Ibid. 17. 19. Pactum verò meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. v. 21.

Et benedicentur in semine

tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci mæ. Ibid. 22. 18. Idem. habetur c. 26. 4. es c. 28. 14.

Non auferetur sceptrum de Judâ, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. Ibid. 49. 10

Videbo eum, sed non modò: intuebor illum, sed non propè. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël, et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth, etc. Num. 24. 17.

Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum, similem tui et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia, quæ præcepero illi. Deut. 18. 18.

Dominum formidabunt adversarii ejus, et super ipsos in cœlis tonabit: Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui. 1. Reg. 2. 10. Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxtà cor meum et animam meam faciet, et ædificabo ei domum fidelem, etc. v. 35.

Ipse ædificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usquè in sempiternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : qui si iniquè aliquid gesserit, arguam eum in virgâ virorum, et in plagis filiorum hominum. 2. Reg. 7. 13,

et

Astiterunt reges terræ principes convenerunt in unum adversùs Dominum, et adversum Christum ejns. Psal. 2. 2. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodiè genui te, etc. v. 7. per totum. Vide Item totum Psal. 21.

Dixit Dominus Domino meo: Sede à dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Psal. 109. 1. Eccè virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. Isa. 7. 14. Vide c. 49. 9. et c. 46. 13.

Parvulus enim natus est nobis, et Filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. Ibid. g. 6.

9.

Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, etc. Ibid. 11. 1. In die illâ, radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur: et erit se pulchrum ejus gloriosum.v. 10.

Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum: qui crediderit, non festinet. Ibid. 28. 16, Vide Dan. 7. 13. et c. 9. 24.

Eccè servus meus, suscipiam eum: electus meus, complacuit sibi in illo anima mea : dedi spiritum meum super eum : judicium gentibus proferet. Ibid. 42. 1. Vide et c. 45. 8.

Et dixit (Deus) Parum est, ut sis mihi servus, ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas. Eccè dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usquè ad extremum terræ. Ib. 49. 6.

Non esurient, neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos. v. 10. Vide c. 50. 5. et c. 52, 10.

Prophetatur de Christi nativitate et ignominiosâ passione ac morte ipsius, propter peccata nostra contemptui habitus est, qui salutem nobis peperit, etc. Ibid. c. 55.

Christi Salvatoris officium, et humani generis reparationem pulchrè explicat; prædicatione quoque ministrorum Christi, gentes ad fidem convertendas, etc. Ibid. c. 61.

Eccè Dominus auditum fecit in extremis terræ, dicite filiæ Sion: Eccè Salvator tuus venit: eccè merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo. Ibid. 62. 11.

Eccè dies veniunt, dicit Dominus: et suscitabo David germen justum et regnabit Rex, et sapiens erit: et faciet judicium et justitiam in terra.

Jerem. 25. 5. Vide c. 50. 9. Idem verbatim habetur, c. 33. 15.

Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem. Ezech. 34. 23. et v. 11. 15. Vide et c. 37. 24.

Nunc vastaberis, filia latronis: obsidionem posuerunt super nos, in virgâ percutient maxillam judicis Israël. Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda: ex te mihi egredietur qui sit Dominator in Israël. Mich.5.1.2.Vide Matth. 2. 6. et Joan. 7. 42.

Et veniet desideratus cunctis gentibus et implebo domum istam gloriâ, dicit Dominus exercituum. Agg. 2. 8. Vide et Malach. 3. 1.

Lauda et lætare, filia Sion: quia eccè ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. Zach. 2. 10.

Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici mei, qui habitant coram te, quia viri portenden

[ocr errors]

Christus secundùm promissum Dei Patris, primùm in tem pore propter nos verus homo factus, et nobiscum conver

satus est.

Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti à Patre, plenum gratiæ et veritatis. Joan. 1. 14.

Deus in carne manifestatus est.

Et manifestè magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, prædicatum est Gentibus, creditum est inmun do, assumptum est in glori.â 1. Tim. 3. 16.

:

In hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus, qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est, etc. 1. Joan. 4. 2.

Deus misit Filium suum in similitudinem carnis peccati.

Nam quod impossibile erat

tes sunt eccè enim ego addu- legi, in quo infirmabatur per cam servum meum orientem, etc. Ibid. 3. 8.

[blocks in formation]

carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundùm carnem ambulamus, sed secundùm spiritum. Rom. 8. 3. 4.

Christus cst verus Dei Filius,

Et eccè vox de cœlis dicens :

quo

Hic est Filius meus dilectus, in mihi complacui. Matth. 3. 17. Idem habetur Marc. 1. 11. Item cap. 5. 7. Luc. 3. 22. 2. Petr. 1. 17. Luc. 17. 5. Mat. 5. Mat. 17.5.

Qui autem in naviculâ erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Verè Filius Dei es. Ibid. 14. 33. Vide et Marc. 5.7.

Videns autem Jesum à longè (qui à dæmonio vexabatur), | cucurrit, et adoravit eum : et clamans voce magnâ, dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi adjuro te per Deum, ne me torqueas. Marc. 5. 6. Vide Joan. i. 34. 49. c. | 6. 69. c. 9. 35. Matth. 8. 29. Videns autem Centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Verè hic homo Filius Dei erat. Ibid. 15. 39. Vide et Hebr. 1. 2, c. 5. 8. c. 6. 6. c. 7. 3.

Et ait Angelus ei: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum Eccè concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Luc. 1.30.31.Vide Rom. 1.4.Hebr.

10. 20.

Ait illi (Martha ): Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. Joan. 11. 27. Vide et c. 7. 41.

Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem car

[ocr errors]

nis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne. Rom. 8.3.

Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diaholus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. 1. Joan. 3. 8.

In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. Ib. 4. 9. Vide et c. 5. 20. Christus conceptus de Spiritu Sancto.

Eccè Angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in eâ natum est, de Spiritu Sancto est. Mat. 1. 20.

Et respondens Angelus dixit. ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideòque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Luc. 1.35.

Christus natus ex Mariâ
Virgine.

Eccè virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Isa. 7. 14.

Et non cognoscebat eam, donec peperit Filium suum primogenitum et vocavit nomen ejus Jesum. Matth. 1. 25.

Et ait Angelus ei : Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum : eccè concipies in

utero, et paries Filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Luc. 1. 30.

Factum est autem, cùm essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret. Et peperit Filium suum primogenitum, et pannis eum involvit. Luc. 2. 6. Eccè enim (ait Angelus Domini) evange- | lizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. Quia natus est vobis hodiè Salvator, qui est Christus Dominus, in

civitate David. v. Galat. 4. 4.

10. Vide

Natus in Bethlehem.

Et tu, Bethlehem Ephrata, parvula es in millibus Juda: ex te mihi egredietur, qui sit Do

minator in Israël. Mich. 5. 2.

Cùm ergò natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, eccè Magi ab oriente venerunt Hierosolymam. Matth. 2. 1. Vide Luc. 2. 6. 11.

Nonne scriptura dicit: Quia

ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? Joan. 7. 42. Christus est sine peccato. Et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. Isa. 53. 12. Vide totum caput. Item Joan. 8. 46. Hebr. 4. 15. et c. 7. 26.

Eum (Christum), qui non verat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur

[blocks in formation]

Circumciditur.

Et postquàm consummati sunt dies octo, ut circumcide

retur

puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab Angelo, priusquàm in utero conciperetur. Luc. 2. 21.

Baptizatur in Jordane.

festim ascendit de aquâ, et eccè Baptizatus autem Jesus, conaperti sunt ei cæli; et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. Matth. 3. 16.

Et factum est in diebus illis, venit Jesus à Nazareth Galilææ, dane, etc. Marc. 1. 9. Vide et baptizatus est à Joanne in Jor

Luc. 3. 21. Christus manifestatur et demonstratur certis testimoniis.

Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. Matth. 1. 1. Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de quâ natus est Jesus, qui vocatur Christus. v. 16. Eccè virgo in utero habebit, et pariet filium et vocabitur nomen ejus Emmanuël, quod est interpretatum, nobiscum Deus. v. 23.

« PoprzedniaDalej »