Obrazy na stronie
PDF
ePub

ipse est Deus Deorum, et Dominus Dominantium, Deus magnus et potens et terribilis, qui personam non accipit, nec munera. Deut. 10. 17.

Non accipies personam, nec munera, quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum. Ibid. 16. 19. Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen. Ib. 27. 26. Miseruntque filii Israël per illum (Aod) munera Eglon regi Moab, qua cùm accipere voluerit: Judic. 3. 15. extendit Aod manum suam, et interfecit eum. v. 21.

Dabimus tibi singuli mille et centum argenteos. Ib. 16. 5. Declinaverunt (filii Samuel) post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. 1. Reg. 8. 3.

:

[ocr errors]

Dixit Eliseus ad Gie:i: Nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vesies, ut emas oliveta, et vineas, et oves, etc. 4. Reg. 5. 26.

Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite : non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum. 2. Paralip. 19. 7.

Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Job 15. 34. Vide Prov. 14. 20.

Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te. Ib. 36. 18.

Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam : qui autem odit munera, vivet. Prov. 15.

27.

Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. Ibid. 19. 6. Eccli. 4. 36. et c. 7. 6.

Xenia et dona excæcant ocu

Loquimini de me coram DoMunera de sinu impius accimino, et coram Christo ejus pit, ut pervertat semitas judicii. utrum bovem cujusquam tule-16. 17. 23. et c. 22. 9. c. 28. 21. rim, aut asinum-si de manu cujusquam munus accepi, et contemnam illud hodiè, restituamque vobis. Et dixeruntneque tulisti de manu alicujus quidpiam etc. Ibid. 12. 3.4. David per munera pueri Siba pervertitur. 2. Reg. 16. Omnia dedit Areuna Rexregi. ---Cuirespondens Rex (David) ait: Nequaquàm ut vis, sed emam pretio à te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. 2. Reg. 24. 23.

los judicum, et quasi mutus in ore avertit correptiones corum. Eccli. 20. 31.

Principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Isa. 1. 23.

Qui justificatis impium pro

muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Ibid. 5. 23. et c. 33. 15.

Daniel ait coram Rege: Munera tua sint tibi, et dona domus tuæ alteri da. Dan. 5. 17. Vide etiam 1. Machab. 10. 1. Machab. 12. 2. Machab. 4.

Et congregati ( sacerdotes) cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus. Matth. 28. 12.

Cùm vidisset autem Simon, quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam. -Petrus autem dixit ad eum: Pecunia tua tecum sit in perditionem. Actor. 8. 18. 19. 20.

Felix sperabat, quòd pecunia ei daretur à Paulo; propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo. Ibid. 24. 26.

Ili sunt murmuratores, que rulosi, secundùm desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quæstûs causâ. Judæ. 16.

ACCUSATIO FALSA.

Ingressus est ad me servus Hebræus etc. Genes. 39. 17. Vide etiam Librum Esther, præcipuè c. 3., Daniel. c. 6 ejusdem cap. 13. In N. T. de Christo,

Luc. 23. 2. 10. et alibi in E

vangelio. De Paulo, Actor. 24.

ACEDIA SEU NEGLIGENTIA.

Audiens autem Jacob, quòd alimenta venderentur in Ægyp

dixit filiis suis: Quarè nc

gligitis? Audivi, quòd triticum venumdetur in Ægypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopiâ. Gen. 42. 1. 2.

Et tædere cœpit populum itineris ac laboris etc. Num. 21.4.

David venit ad locum, in quo dormiebat Saül, et Abner filius Ner princeps militiæ etc. 1. Reg. 26. 5. Vide et v. 7.

Quarè ergo non custodisti dominum tuum regem? ingressus est enim unus de turba, ut interficeret regem dominum tuum. Non est bonum hoc, quod fecisti. Vivit Dominus: quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum Christum Domini. Ib. v. 15.

Cùm autem ingressi fuissent domum, dormiebat ille (Isboseth) super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum. 2. Reg. 4. 7..

Dum solent reges ad bella procedere, remansit David in Jerusalem, et perpetravit adulterium, et homicidium gravissimum ex ista acedia. Reg. 11.

Porrò Levitæ egere negligentiùs : Et vocavit rex Joïadam Principem, et dixit ei: Quarè tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas etc. 2 Paral. 24. 5.

Vade ad formicam, ô piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. Prov. 6. 6.

Egestatem operata est manus remissa: manus autem fortium divitias parat. Ibid. 10. 4. Si

cut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum. v. 26.

Qui operatur terram suam, satiabitur panibus : qui autem sectatur otium, stultissimus est. Ibid. 12. 11.

Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur. Ibid. 13.4.

Pigrum dejicit timor : animæ autem effeminatorum esurient. Ibid. 18. 8.

Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. Ib. 19. 15. Abscondit piger manum suam sub ascellâ, nec ad suum applicat eam. v. 24.

[ocr errors]

Propter frigus piger arare noluit: mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi. Ibid. 20. 4. | Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.v. 13. Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quicquam manus ejus operari. Ibid. 21. 25. Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti, et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat. Ibid. 24. 30.

Dicit piger Leo est in via, et leæna in itineribus. Ib. 26. 13. Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. v. 14.

Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur otium, replebitur egestate. Ibid. 28. 19.

et

Operatur in disciplinâ, quærit requiescere : laxa manus illi, et quærit libertatem. Eccli. 33. 26.

Hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium. ipsius et filiarum ejus: et manum egeno, et pauperi non porrigebant. Ezech. 16. 49.

Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum. Jonæ. 1. 6.

Cum dormirent homines, venit inimicus, et superseminavit zizania in medio tritici. Matth.

13. 25.

Quid hic statis otiosi? Ibid. 20. 6.

Serve male et piger! sciebas, quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi, oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et vcniens ego, recepissem utique quod meum est cum usura, etc. İbid. 25. 26.

Jesus venit ad Apostolos, et invenit cos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis unâ horâ vigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Ibid. 26. 40. 41. Vide etiam Marc. 14. 37. etc.

ACQUISITIO INJUSTA.

Nec decipiat unusquisque proximum suum. Lev. 19. 11.

Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ibid. v. 56.

Quandò vendes quippiam civi

tuo, vel emes ab eo, non contristes fratrem tuum. 1b. 25. 14.

Non assumes et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua. Deut. 19. 14.

Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus: nec erit in domo tua modius major et minor. Pondus habebis justum et verum, et modius equalis et verus erit tibi, ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi abominatur enim Dominus Deus eum qui facit hæc, et aversatur omnem injustitiam. Ibid. 25. 13. 14.

Maledictus qui transfert terminos proximi sui. Ib. 27. 17. Mendaces filii hominum in stateris. Psal. 61. 10.

Sic semitæ omnis avari, animas possidentium rapiunt. Pr.

1. 19.

Qui autem festinat ditari, non erit innocens. Ibid. 28. 20.

Vir, qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. 1b.v. 22.

Peccatori autem (Deus) dedit afflictionem, et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo. Eccles. 2. 26.

Quid necesse est homini majora se quærere, cùm ignoret, quid conducat sibi in vita sua? ĺbid. 7. 1.

Estimaverunt, esse lusum vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undècùmque etiam ex malo acquirere. Sap. 15. 12.

Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta. Eccli. 4. 36. Ib. 27. 2.

Qui acervat ex animo suo injustè, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. Ib. 14. 4.

Statera dolosa abominatio est apud Dominum et pondus æquum voluntas ejus. Ib. 11.1. Væ qui conjungitis domum Alii dividunt propria, et di- ad domum, et agrum agro cotiores fiunt: alii rapiunt non sua, pulatis usque ad terminum loci. et semper inegestate sunt. v.24. Nunquid habitabitis vos soli in Substantia festinata minue-medio terræ? Isa. 5. 8. tur: que autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. Ibid. 13. 11.

Qui congregat thesauros mendacii, vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis. Ibid. 21. 6.

Qui calumniatur pauperem, ut augeat divitias, dabit ipse ditiori, et egebit. Ib. 22. 16.

Væ qui prædaris, nonnè et ipse prædaberis? Ib. 33. 1.

Væ ei qui multiplicat non sua; usquequò et aggravat contra se densum lutum? Habac. 2. 6.

Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali. Ib. v. 9.

Ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor ira plena. Micheæ. 6. 10.

Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animæ verò suæ detrimentum patiatur? Matth. 16. 26. Vide et Marc. 8. 36. et Luc. 9. 25.

Ne quis circumveniat in negotio fratrem suum. 1. Thess. 4. 6.

ADHORTATIO AD BONUM,

Dimisit ergò fratres suos (Joseph) et proficiscentibus ait : Ne irascamini in vià. Gen. 45. 24. Vide et c. 15. 8.

Ità duntaxat, ut custodialis attente, et opere compleatis mandatum et legem, quam præcepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhæreatisque ei, ac serviatis in omni corde vestro, et in omni animâ vestrâ. Jos. 22 5.

Dixitque ad eos: Audite me, Levitæ, et sanctificamini; mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario. 2. Paral. 29. 5, Vide et cap. 50. 6. et Esdr. 5. 6. et 9. Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem, quæ est cum eo: multo enim plures nobiscum sunt, quàm cum illo. Ibid. 52. 7.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »