Obrazy na stronie
PDF
ePub

Domini Jesu in corpore meo porto. Ibid. 6. 17.

Deponere vos secundùm pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundùm desideria erroris. Ephes. 4. 22.

Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Ibid. 5. 3. Configuratus morti ejus, (Christi) si quo modo occurram ad resurrectionem quæ est ex mortuis. Philipp.

3. 10.

Adimpleo ea, quæ desunt passionum Christi in carne meâ pro corpore ejus, quod est Ecclesia, cujus factus sum ego minister. Coloss. 1. 24. 25. Erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobriè, et justè, et piè vivamus in hoc sæculo. Tit.

2. 12.

Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones. Sicut modo geniti infantes, etc. 1. Petr.

2. 1.

Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut judicentur quidem secundùm homines in carne vivant autem secundùm Deum in spiritu. Ibid. 4. 6.

Reddite illi, sicut et ipsa reddidit vobis (scilicet caro): et duplicate duplicia secundum opera ejus in poculo, quo

[blocks in formation]

Carissimi, obsecro vos, tanquàm advenas, et peregrinos abstinere vos à carnalibus desideriis, quæ militant adversùs animam. 1. Petr. 2. 11.

CARO SPIRITUM INTERIMIT.

Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est. Gen. 6. 3.

Nihil ergò nunc damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu, qui non secundùm carnem ambulant. Rom. 8. 1. Qui enim secundùm carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt. v. 5. Si enim secundùm carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, ivetis. v. 13.

Dico autem: spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Galat. 5. 16. Manifesta sunt autem opera carnis: quæ sun fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, ræ, rixa, dissensiones, sectæ, invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia: quæ prædico vobis, sicut prædixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. v. 19. 20. 21.

Nolite errare: Deus non irridetur. Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet: quoniam qui seminat in carne suà, de carne et metet corruptionem. Ibid. 6. 7.

CASTITAS.

Castitas calibum præfertur castitati conjugali.

Quandiù primi nostri parentes in paradiso fuerunt virgines extiterunt, sed ipsis ejectis, dicitur: Adam verò cognovit uxorem suam Hevam. Gen. 4. 1.

Post debellationem Madianitarum factam per Phinoes, et alios pugnatores, Moyses mulieres corruptas jugulari, et virgines reservari jussit. Num. 31. 18.

Mundi esse debebant, maximè à mulieribus, qui panes sacerdotales comedebant. Reg. 21. 4.

1.

Quandò mulier Sunamitis, hospita Elisci, volebat ei loqui, mittebat ad eam Eliseus puerum suum, quasi vitans colloquia mulierum. 4. Reg. 4. 12,

Tu scis, Domine, quia nunquàm concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentiâ, Tob.3.16.

Incorruptio autem facit esse proximum Deo. Sap. 6. 20.

Sunt enim euquchi, qui de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi — qui seipsos castraverunt propter regnum cœlorum. Matth. 19. 12.

In resurrectione enim, neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut Angeli Dei in cælo: 1b.22.30.V. etiam Luc. 20.34.

Beata Virgo Maria ab Angelo venerabiliter salutata,

non est oblita voti et proposita castitatis, licèt Angelus dixerit, quod ex ea Filius Altissimi nasceretur. Luc. 1. 26. Castitatis argumentum fuit in beato Stephano, quia ipse ab Apostolis fuit deputatus ad ministerium vel custodiam mulierum. Actor. 6. 3.

CASTITATIS LAUS.

Tu gloria Jerusalem (Judith), tu lætitia Israël, tu honorificentia populi nostri : quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eò quòd castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideò et manus Domini confortavit

æternum. Judith 15. 10.

Erat etiam virtuti castitas adjuncta, ità ut non cognosceret virum omnibus diebus vitæ suæ, ex quo defunctus est Manasses vir ejus, Ibid. 16. 26.

Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. Prov. 22. 11.

De virginibus autem præceptum Domini non habeo:te, et ideò eris, benedicta in Consilium autem do, tanquàm misericordiam consecutus à Domino, ut sim fidelis. 1. Cor. 7. 25. Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est, quæ Domini sunt, quomodò placeat Deo: qui autem cum uxore est, sollicitus est, quæ sunt mundi, quomodò placeat uxori, et divisus est. v. 32. et mulier innupta et virgo cogitat, quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu: quæ autem nupta est, cogitat, quæ sunt mundi, quomodò placeat viro. v. 34. Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, benè facit, et qui non jungit, meliùs facit. v. 38.

[blocks in formation]

Maledicta creatura eorum (impiorum); quoniam felix est sterilis et incoinquinata, quæ nescivit tornum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Sap. 3. 13.

O quàm pulchra est casta generatio cum claritate! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et Apud homines. Cùm præsens est, imitantur illam : et desiderant eam, cùm se eduxerit : et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens. Ibid. 4. 1.

Incorruptio autem facit esse proximum Deo. Ibid. 6. 20. Omnis autem ponderatio non

est digna continentis animæ. Eccli. 26. 20

Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum : Eccè virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Isa. 7. 14.

Et non dicat eunuchus: Eccè ego lignum aridum. Quia hæc dicit Dominus eunuchis-Dabo eis nomen melius à filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. Isa. 56. 3. 4. 5.

Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? Zach. 9. 17.

Hic (Razias) multis temporibus continentiæ præpositum tenuit in Judaïsmo, corpusque et animam tradere contentus

pro perseverantiâ. 2. Mach.

14. 38.

Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt

:

eunuchi, qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi, qui se ipsos castraverunt propter regnum cælorum. Matth. 19. 12.

Et ait illis Jesu : Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias. Illi verò, qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores : neque enim ultrà mori poterunt: æquales enim Angelis sunt et filii sunt Dei, cùm sint filii resurrectionis. Luc. 20. 34. 35. 56. Vide et Matth. 22. 30.

De virginibus autem præceptum Domini non habeo : consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus à Domino, ut sim fidelis. 1. Cor. 7. 25.

Æmulor enim vos Dei æmumulatione. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. 2. Cor. 11. 2. Fructus autem spiritûs est: Caritas continentia continentia, castitas, etc. Gal. 5. 22. 23.

Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocunquè ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiæ Deo et Agno, etc. Apoc. 14. 4. CAVENDUM A PSEUDOprophetis. Vide ET PSEUDOPROPHETÆ.

Attendite à falsis Prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium; intrinsecùs autem sunt lupi rapaces. A fructibus corum cognoscetis eos, etc. Matth. 7. 15. 16.

Et præcipiebat cis (Jesus) dicens: Videte, et cavete à fermento Pharisæorum, et fermento Herodis. Marc. 8. 15.

Multi enim venient in nomine et multos seducent. Ibid. 13.6. meo, dicentes : quia ego sum:

Et dicent vobis: Eccè hic, et eccè illic. Nolite ire, neque sectemini. Luc. 17. 23.

CENSUS. Vide EXACTIO. CEREORUM ET LAMPADUM IN TEMPLO.

USUS

Fecitque Salomon omnia

vasa domûs Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas Pabra panes propositionis. Candelabra quoque cum lucernis suis, ut lucerent antè oraculum juxtà ritum, ex auro purissimo et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt. 2. Paral. 4. 19.

20. 21.

Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos, etc. Levit. 6. 12.

CERTI NON SUMUS DE ACCEPTA PECCATORUM REMISSIONE, VEL VITA ÆTERNA CONSEQUENDA. Vide ET PECCATUM. REMISSIO PECCATORUM. Item. VITA ETERNA.

Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiosè intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei: et tamen nescit homo, utrùm amore an odio dignus sit sed omnia in futurum servantur incerta, eò quòd universa æquè eveniant justo et impio, bono et malo, etc. Eccles 9. 1. 2.

De propitiato peccato noli esse sine metu: neque adjicias peccatum super peccatum. Eccli. 5. 5. Vide Rom. 8. 17. Propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time. Rom. 11. 20. Vide Philipp. 3. 11. 1. Tim. 1. 19. Hebr. 3. 14. c. 4. 1.

Nihil enim mihi conscius

sum: sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me. Dominus est. 1. Cor. 4. 4. c. 9. 27.

Itaque, qui se existimat stare, videat ne cadat. Ibid. 10. 12.

Cum metu et tremore vestram salutem operamini. Phil. 2. 12. Vide 2. Petr. 3. 17.

CHOREAS DUCERE.

Surgentesque manè ( Israëlita), obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare et bibere. Exod. 32. 6. Cùmque appropinquasset (Moyses) ad castra, vidit vitulum et choros: iratusque valdè, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis. v. 19. Vide in sequentibus terribilem pœnam, quam sibi per choreas istas attulerint. Vide et Judic.

11. 21.

Revertente autem Jephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita filia sua, cum tympanis et choris : non enim habebat alios liberos: et malè ipsi successit res. Judic. 11. 34.

Filii Benjamin rapiunt virgines, ducentes choreas in solemnitate Domini. Ibi. 21. 21.

Cùmque transcendissent, qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem, et arietem : et David saltabat totis viribus antè Dominum : porrò David erat accinctus Ephod lineo. 2. Reg. 6. 15.

« PoprzedniaDalej »