Obrazy na stronie
PDF
ePub

Si linguis hominum loquar, et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut œs sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam et si habuero omnem fidem, ità ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ità ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. 1. Cor. 13.

1. 2. 3.

[ocr errors]

Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper; scientes, quod labor vester non est inanis in Domino. Ibid. 15. 58.

Omnes enim nos manifestari oportet antè tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. 2. Cor. 5.

10.

Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet: quoniam qui seminat in carne suâ, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. Gal. 6.8.

Unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet à Domino, sive servus sit, sive liber. Ephes. 6. 8.

Nemo coronatur, nisi qui legitimè certaverit. 2. Tim. 2. 5. Bonum certamen certavi,

cursum consummavi, fidem servavi: in reliquo reposita est mihi corona justitiæ quam reddet mihi Dominus in illâ die, etc. Ibid 4. 7. 8.

Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus. Hebr. 13. 16.

Ecce venio citò, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundùm opera sua. Apoc. 22. 12.

Benefac justo, et invenies retributionem magnam ; et si non ab ipso, certè à Domino. Eccli. 12. 2.

BONITAS ET BENIGNITAS DEI ERGA SUOS.

Dixitque Dominus ad eum (Abraham): Si invenero Sodomis, quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos, etc. Gen. 18. 26.

Consulatur Dominus Israelitas per Moysen terræ Chanaan promissione, etc. Exod. c. 6.

Et percussit grando in omni terrâ Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usquè ad jumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit. Tantùm in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit. Ibidem. 9. 25.

Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usquè ad pecus: ut scia

tis quanto miraculo dividat Dominus Egyptios et Israël. Ibid. 11. 7.

Et faciens misericordiam in millia his, qui diligunt me et custodiunt præcepta mea. Ibid. 20. 6.

Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Ibid. 33. 11.

Quo transeunte (_scilicet Moyse) coram eo (Domino scilicet), ait: Dominator Domine Deus, misericors, et clemens, etc. Ibid. 34. 6.

Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cùmque eduxeris aquam de petra bibat omnis multitudo et jumenta ejus. Num. 20. 8.

Cùmque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies cum si tamen toto corde quæsieris, et totâ tribulatione animæ tuæ. Deut. 4. 29.

Et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea. Ibid. 5. 10.

Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis, et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his, qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes: et reddens odientibus se statim, ità ut disperdat eos, et ultrà non differat, protinus eis restituens, quod merentur. Ibid. 7. 9. 10.

Recensentur varia Dei bene

ficia, multaque bona promittuntur servantibus ejus præcepta; mala autem non servantibus, hoc est benedictio, et maledictio. Ibid. c. 11.

Facit, (Dominus) judicium pupillo et viduæ, amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum et vos ergò amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terrâ Ægypti. Ibid.

10. 18.

Multiplex promittitur servantibus legem benedictio, et transgredientibus maledictio. Ibid. c. 28.

Vera pænitentia Deum placat: præceptum nobis datum, non longè à nobis separatur : proponitur: bonum et malum, ut ultrò bonum eligentes vivamus, et non pereamus malo adhærentes. Ibid. c. 30.

Invenit eum in terrâ desertâ, in loco horroris, et vastæ solitudinis circumduxit eum, et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui. Ibid.” 32.

[blocks in formation]

aqua dilabimur in terram, quæ non revertuntur: nec vult Deus perire animam, sed retractat, cogitans ne penitùs pereat qui abjectus est. Ibid. 14. 14.

Domine Deus Israël, non est similis tui Deus in cælo desuper, et super terram deorsum : qui custodis pactum et misericordiam servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo. 3. Reg. 8. 23.

Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? Eccli. 2. 12. et cap. 18. misericordia Dei ostenditur.

Dixi confitebor adversùm me injustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei. Psal. 31. 5.

Justitia tua sicut montes Dei: judicia tua abyssus multa. HoEx præcepto Domini corvimines et jumenta salvabis, Dodeferebant panem et carnes carnes mine: quemadmodùm multiEliæ et postea Angelus Do- plicasti misericordiam tuam, mini panem et aquam eidem Deus. Psal. 35. 7. 8, ostendit. Ibid. c. 17. et 19. Vido simile de Daniele in ejus Libro. c. 14.

Revertere, et dic Ezechia duci populi mei : Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas, et eccè sanayi te die tertio ascendes templum Domini. 4. Reg. 20. 5.

Dominus bonus propitiabitur cunctis, qui in toto corde requirunt eum. 2. Par. 30. 9.

Et invenisti cor ejus (Abraham) fidele coram te: et percussisti cum eo fœdus, ut dares ei terram Chananæi, Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Jebusæi, et Gergesæi, ut dares semini ejus et implesti verba tua, quoniam justus es. 2. Esdr. 9. 8.

Sed misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter pœnitentiam. Sap. 11. 24.

Junior fui, ctenim senui: et non vidi justum derelictum nec semen ejus quærens panem. Psal. 36. 25.

Quoniam tu, Domine, suavis, et mitis, et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te. Psal. 85. 4. Vide et Psal. 102. per totum, et 135.

Miserator, et misericors Dominus: patiens, et multùm misericors. Psal. 144. 8.

Proptereà exspectat Dominus, ut misereatur vestrî: et ideò exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus : beati omnes, qui expectant eum. Isa. 30. 18.

Ad punctum in modico dereliqui'te, et in miserationibus magnis congregabo te. Ibid. 54. 7.

Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus,

et ad Deum nostrum : quoniam multus est ad ignoscendum. Ibid. 55. 7.

Et cùm evulsero eos, convertar, et miserebor eorum : et reducam eos, virum ad hæreditatem suam, et virum in terram suam. Jer. 12. 15.

Amen dico tibi

hodiè mecum eris in paradiso. Ibid. 23. 43.

Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, pater misericordiarum, et Deus totius consolationis. 2. Cor. 1. 3.

[ocr errors]

Si pœnitentiam egerit gens Deus autem, qui dives est illa à malo suo, quod locutus in misericordiâ, propter nisum adversus eam : agam etmiam caritatem suam quâ ego pœnitentiam super malo, tilexit nos. etc. Ephes 2.4. quod cogitavi, ut facerem ei. Ibid. 18. 8.

Et cùm averterit se impius ab impietate suâ, quam operatus est, et fecerit judicium, et justitiam: ipse animam suam vivificabit. Ezech. 18. 27. Id. verbatim 33. 14.

Exaudivit Dominus vocem | Susanna, et quia per impudicos senes presbyteros injustè fuerat condemnata, per continentem puerum fuit justo judicio liberata. Dan. c. 13.

Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum ; quia benignus, et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia. Joel. 2. 13.

Venite ad me omnes, qui la- | boratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Matth. 11. 28.

Et misericordia ejus à progenie in progenies timentibus eum. Luc. 1. 50.

Estote misericordes, sicut et Pater vester cœlestis misericors est. Ibid. 6. 36.

|

BONI LATENTES INTER MALOS.

Quamvis scriptum sit: Omnis caro corruperat viam suam: tamen Dominus dixit ad Noe: Te vidi justum coram me in generatione hâc. Gen. 7. 1.

Lot justus habitavit in medio Sodomorum. Ibid. 13. 12. Joseph in Egypto castam et fidelem vitam duxit. Ib. c. 39.

Samuel inter filios Heli pessimos, sanctus et innocens fuit. 1. Reg. c. 2.

Sub Achab et Jezabel Elias omnes se solo excepto, reputabat idololatras: sed dixit ei per responsum Dominus: Et derelinquam mihi in Israël sep-tem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata antè Baal. 3. Reg. 19. 18. Vide de hoc etiam Rom. 11. 3. 4.

Tobias solus inter plurimos alios, probus et pius. Tob. 1. 5.

Mardochæus erat in aulâ Assueri, ubi quasi omnes adorabant Aman superbissimum; ipse verò Mardockaus genua non flectebat. Esth. c. 3. et 5.

Sanctus Job Gentilis fuit, et de Esaü dicitur descendisse; quem tamen constat fide et moribus mirabiliter claruisse. Et de se ipso dicebat: Frater fui draconum, et socius struthio num. Job 2. 3. et 30. 29. Dixit Dominus Ezechieli: Tu ergò, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Ezech. 2.6. Vide totum caput. Daniel et socii ejus habita- | verunt cum Chaldæis idololatris, qui cos ad idololatriam inducere, et à cultu veri Dei retrahere quidem laboraverunt; sed tamen boni perstiterunt. Dan. c. 6. et 14.

Susanna fuit castissima in Babylone, ubi senes presbyteri erant impudici, et judices iniqui. Ibid. c. 13.

Videbatur tempore Antiochi Epiphanis, quòd Judæi essent fermè omnes ad ritum Gentilium translati, sed inventi sunt Mathathias, et filii ejus, Eleazarus, et multi alii, qui in lege Diei valdè stabiles fuerunt et firmi. In Libris Machabæorum. Vide præcipuè 2. Mach. c. 3.

Commendans Dominus fidem et devotionem Centurionis de Capharnaum, dixit: Non inveni tantam fidem in Israël. Matth. 8. 10.

Joseph ab Arimathaa occultus erat Discipulus Jesu:

|

|

deposito tamen metu, audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Marc. 15. 42. Vide et Matth. 27. 57. Luc. 23. 50. Joan. 19. 38.

Nicodemus princeps Judæorum venit ad Jesum nocte, et planè confitetur : Rabbi: scimus, quia à Deo venisti magister. Joan. 3. 2.

Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius (inter alios improbos), religiosus, et timens Deum cum omni domo suâ, faciens eleemoysinas multas plebi, et deprecans Deum semper. Actor. 10. 1.

BONORUM OPPRESSIO.

Vide OPPRESSIO BONORUM.

BONORUM SOCIETAS.

Vide SOCIETAS BONORUM.

CECITAS.

Cæcitas tùm corporalis, tùm spiritualis.

Et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate, à minimo usquè ad maximum, ità ut ostium invenire non possent. Gen. 19. 11.

Percutiat te Dominus amentiâ, et cæcitate ac furore mentis, et palpes in meridie, sicut palpare solet cæcus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Deut. 28. 28. 29.

Hostes verò descenderunt ad eum porrò Eliseus oravit ad Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc cæcitate percussitque eos Domi

« PoprzedniaDalej »